De peccatis electorum, in judicio extremo non pvblicandis... sub praesidio ... Balthasaris Bebelii

발행: 1676년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

diatoris Talvatoris verbum est verbum Evanaelii Esai. LXLI. Luc. IV. 18.44'. Ex illo Evangelii verbo nascitur vera Talvifica fides, eo quod revelet fidei suum objectum, principium,&fundamentum, nempe gratiam DEI,&meritum Chiisti Et efficacissime sicut in praedicatione, vel lectione, ita in sacramento baptismi Joh. III. s. operetur fidem, per fidem regenerati nem Confirmatur&ex objecto , quod est pater Domini nostri

Iesu Christi Ioh. V. as Et ipse Iesus Christus. Joh III. i8. Ex

singulis actibus, qui sunt notitia ex vers. io ibi enim habetur ejus oppositum, quod est nescire, primus gradus in incredulitate Nicodemi; vers. H. vox ipsa simu , quae quidem θεμπρ πως est accipienda, utpote de scientia divina persedi illima;

respectum tamen habet ad notitiam fidei: q. d. hi istus Tu, tuique similes increduli pharisei, nescitis mysterium hoc Nos Vero, pater , ego, Spiritus . novimus illud probe. sensis colligitur ex opposito vers. ii dum Christus conqueritur, suum testimonium non recipi, sicil assensu fidei, ut quidem deberet:

Explicat mox versa a quid per ro non recipere intelligat, ne

pe non credere: Cujus oppositum est vers. Is Credere , seu testimonium ejus recipere. Confirmatur ex Ioh.V. 24 ubi habetu phrasis mςέυειν τεμ ανl Credere mittenti , quod vulgo dea L sensu accipitur, qui praebetur dictis aliculus, vel factis. Fiducia denique colligitur ex Ioh. III. tr. ubi salvandus dicitur, πα οπιπμςέυων- Io omnis credens in ipsum. Credere in aliquem oz-dinarie denotat fiduciam, quae in aliquo collocatur. Dico: ον-dinarie Nam interdum solum assensium denota Quod vero h. l. non assensum solum sed etiam fiduciam significet , inde palam est, quod fides intueatur Christum sicut in cruce pendet, Scme diu est sistendae mortis &damnationis, recuperandae salutis praefigurata intuitu illo, quo Israelita ferebantur in aereum serpentem, medium vita servanda divinitus ordinatum. f. a. obtectum fidei est Iesus Christus, in sua persona, suoque osmet consideratus. i. IUM Christus. Nam dicit: u-lίν In ipsum Iob. III. g. quem ver I . 8. vocaverat DEI filium.&vers. . filium hominis solius Christi fit mentio,non tamen excluso patre. Nam&hujus fit mentio, Ioli. U. 24. quando mei

tio fit ejus , qui filium misit, is vero est pater Sicut enim pater

12쪽

esticinei pium originationis , ita etiam est principium missionis filii Uterque est objectum fidei; pater quidem, ut principi um est nostrae salutis. Pater enim est, qui nos homines dilexit, ct adeo quidem dilexit, jam ab aeterno, ut vel filium suum desti. nati ab arterno in tempore miserit, tradideritque pro nobis crucifigendum Ioli III iis . id quod fiduciam insignem in nobis generat, fovet. Rom.VIII. 32. Est autem uiliis objec tam singulari quodam modo, quatenus nimirum mediator estiose Θεάνθρωetro inter Deum offensum, inomines offendentes. Hoe enim est, quod fides vel maxime apprehendit, justitiam nimirum Christi, qua legem implevit, mortem, quam subiit, pro nobis, ut a qactione, a maledictione legis immunes praestaremur. Quo resipectu Christus sermale proprium, ir ximum fidei objechim,&fundamentum est.

f. s. Objectum autem fidei ille est a. quoad suam pers-nam. Persona sis est Θ εανθὶ ωn Ο- id quod clare ex textu dedueitur Ioli. III. Is utraque natura, divina, humana indigitatur. Et divina quidem, descensu de coelo. Descendit Christus de ealo in sua incarnatione; Descendens erat λογγ Nam λόγωσι ιρξ ἐγένετο, verbum carofactum est illud ipsum verbum quod instinet pio erat, apud Deum erat, ipse Deus erat. Vocatur alio nomine Mest, Filius Dei unigenitus versas si Filius est,E.

ejusdem substantiae cujus pater si DEI filius, E. Deus est Si eut pater DEUS est si unigenitus filius est. E. naturalis DEI filius est mam secundum gratiam genitos , adoptivos filios Deus non unum solum, sed plures habet. Pater Illius sicut unus

sunt Deus, ita ejusdem sunt operationis ad extra, potentiae, gloriae is ase statis Ioli. Tu . seqq Humana etiam natura innuitur in Filio hominis. Ioh.III. 13. Hominis enim filius est secundum naturam, quam ex homine , Maria, assumpsit i ea vero est humana Partieeps enim ex ea factus est carnu,sanguini Labr. II. I . quae natura est filiorum omnium hominis. Utramque naturam hane amplectitur fides Et disinam quidem Filius enim honorandus est, perinde ut Pater ipse. Joh. U. 23. utpote e

lusdem, cujus pater, naturae,&majestatis IIumanam vero, utpote secundum quam pependit in cruce tanquam serpens , in quem, qui intuerentur, aeternam vitam consequerentur. g. I .

13쪽

g. latum Christi est objectum , quo fides praecipue fruitur : utpote ratio formalis , quae fidem actuat, animat, fovet, per fiet t. Pertinet illud ad nomen Christi Ioh. III. ilia Quippe quo non solum naturae intelliguntur , sed etiam ἐνεργό-

ματα Λαττελέσμ.αιτα naturarum Ea quae Christus praestat in

ossicio suo prophetico, quando Dei voluntatem areana hominibus revelat Ioli. III. r. salutatur tanquam doctor ex Deo progreisus, quod quidem verum est , sed non ex asse Nam Pro phetae erant doctores ex DEO prosecti, qui tamen non erant tales Doctores, qualis DEI Filius. Is enim in sinu Patris est,&e inde nobis enarravita, quae nemo unquam hominu cogitaverat, vel noverat Ioli I. 18. Unde altius ascendit Christus Iob. III. n. dicens: Loquimur, qua scimus; ct testamur, qua vidim in nempe in ipso adyto, secreto sanctissimae Trinitatis,in quo trium personarum una est sapientia,& scientia,diversus licet habendi motus ιPater enim a nullo habet; Filius autem Spiritus sanctus a Patre habent ille quidem per aeternam generationem Hic vero per processionem ab utroque,Patre nimirum,& Filio. f. i. In osscio suosacerdotali constitutus erat Christus, quando pependit in eruce Ioh. III. I . Nam in cruce sese A. tulit DEO suo Patii , sicut sacerdos offert victimam Hebr. VII. 27. I. Pet. II. 24 Obtulit autem sese pro hominibus, ab infernali serpente lethaliter vulneratis , imo interemptis cujus figuram gellerant Israelitae a serpentibus in deserto laesi. Ioh. III. I .is. Finis igitur istius est, salvare, quod perierat. Id quod Christus praestitit, dum sese ipse obtulit pro nobis , sustinuit, quae nos sustinere debebamus , nempe acerbissimam passionem mortem. Hac morte placaviti iam sui patris adversus nos, ut ii gratiam suam nos reeiperet, aeterna vita dignaretur. Atque hoc est, quod maxime apprehendit fides , in suum quasi luci cum& sanguinem convertit , quintam quasi essentiam omnis spei solatii, fiduciae. g. 6. Cum hoc officio connexum est osscium regium, secundum quod Filius DEI suos tuetur adversus hostes , gratiis beat in Ecclesia, ilenissime aliquando liberabit ab omni malo , bono vero quocunque in aeternum beabit. Probatur ex Ioli. III. Issi ubi credentes dicuntur non perituri esse , nempe in

suis

14쪽

suis peceatis, in morte, inserno. Sub tentationibus carnis , mundi, de insidiis fallimae; sed habituri vitam aeternam , quae eompendium est omnium bonorum. Et Ioh.V.24 ubi non ve turi esse dicuntur in judicium, sed ex morte, hostium ultimora.

Cor.XV.26. penetraturi in vitam aeternam.

f. Pradicatum propositionis negativa g. p. formatae est non rudicatur. Iola. III. I 8. Et in iudicium non venit. Verbum simplex est et , fudisara, Et interdum sumitur pro comis positor καΤακρίνειν condemnare , ut Rom. XIV. 3. non edens ede rem μη πινέτω ne iudicet. i. e. ne contemnet. Ioh. XII 4 . Christus ait , se non enisse ἴ- νω ut judicaret,i. e. condemnaret mundum: Hane enim elle significationem verbi, patet ex opposito: ναίω σω, ut satrarem Salvationi enim condemnatio OP ponitur Atque hoe sensu vocabulum κρι- judicare, his qui-ciem in locis stimitur Ioli. III. 18.V. 24. Nam in priore loco judieatus et Iedicitur ille , qui non credit : Qui autem non credit, condemnabitur Marc. XVI. is Iudicari igitur est condemn ri. Qui credit, non perit , sed habet vitam aeternam Ioh. III.

Is quare, qui non credit, is perit, nec habet vitam aeternam ri e judicatur, seu condemnatur meus misit Filium suum, non ut mundum, in quem misit,judicaret, sed ut mundus per ipsum salvaretur.Johan. cap. III. 17. In quibus verbis judicare&salvare sibi invicem opponuntur judicare igitur est condemnare. In posteriore dicto Ioh. V. 24. eadem fundamenta sunt. Iudicio enim subordinaturnior se, copponitur vita. Adjudicatur igitur morti, qui in judicium venit; Et contra, qui in judicium non nit, morti non adjudicatur, sed vitae. f. 8. Arripiunt explicationem hane Pontificii, ut declinent vim argumenti , quod nostrates ex his verbis faciunt adversus purgatorium, hoc est Qui credit in Chrisum,non judia

latur, nec venit in iudicium. . nec in purgatorium Regerunt enim illi N. C. non venit in judicium. E. nec in purgatorium; rati , quod judicium intelligatur condemnatoriium, quale purgatorium non est, utpote in quo homo non condemnetur. Sed

vanum est effugium. Etiamsi enim purgatorium , juxta Pontificios, non sit condemnatio consummata ierfecta , qualis est

in inferno Est tamen inchoata , quodammodo imperfectat

quae

15쪽

quae consummata non differt specie, sed gradu solum. Quisquis condemnatur in carcerem ad dies decem , aeque condemnatur , quod speciem actus attinet , ac ille, qui ad perpetuos arce. res condemnatur vid. Chaminanstrat. t. . de purg.l. XXUI.c.2s.

g. it seqq. Dictum Christi fideles absolvit ab omni iudieio, E. etiam a judicio purgatorii, si quod tale ellet. g. I9 Complectitur autem judicium istud non actum

solum condemnationis, sed etiam connexa Patet ex Ioli. III. is ubi haec leguntur verba: Hoc autem est judicium, quod lux venerit in mundum . homines plus tenebras, quam lucem dilex rint, operibus ipsorum malu exsentibus. In quibus verbis iudicium denotat causam meritoriam Judicii se condemnationis dicitur enim esse contemptus lucis, qui est incredulitas Mimpietas:

Propter incredulitatem mundus judicatur, seu condemnatur. Iohan. XVI.9. Causae meritoriae connexaestformatu, quae pluribus actibus absolvitur , citatione , accusatione , examinationes manifestatione , convictione , confusione, objurgatione, sen. tentiae latione , de executione Conser Luc. eap. XVI I seqq.

Matth. XVIII. 23. seqq. XXV. 24. seqq. 4i. seq. n.D. Glail Rhet sacr. . I9. p. m. Ior . sub finem : Neque habemus caus, sam,cur Ioh.X. 24 negemus in judicio omnes istos hactenus enumeratos actus intelligi: Qui non judicitur, neqi injudicium venit, is etiam non citatur, nec acculatur,nec examinatur, nec convincitur, nec confunditur, nec objurgatur,neque condemnatur,

neque punitur. Observamus hoc adversus ossium disp.Theol. XIV. thes 4 pag. ao qui distinguit inter κρίσιν sumptam generatim, συνεκδοχικως dicens nempe κρίσις nuncgeneratim

natat judicii actum: nunc iri νεκ κως accipitur pro sola condemnatione ut hoc loco. Nostra sententia generatim'. l. sumitur, ωκα ἐωis quidem significat condemnationem, non tamen exclusive sed inclusi veticon notans reliquos actus, qui condeminnationi connexi analogi sunt. g. o. Quae ut ulterius illustrentur: confirmentur, adis ducenda sunt ea scripturae dicta, quae in eadem materia ocenpanis tur Rom VIII. I. negatur ullum κατακριαοι esse in iis , qui sunt

in christo Iesu. Si igitur nulla est fidelium condemnatio, quae est materia , vel finis sudicii condemnatorii E. nec actus aliquis B ante

16쪽

antecedaneus, formalis erit, cui fideles obnoxiis fuerint cou frmatur ex vers. 2. Ubi docetur, quod lex spiritus, .e Evange. lium , quod obedientiam riustitiam Christi revelat, offert, eonfere , fidelem reddat liberum a jure peccati,4 mortis. bicunque enim legis dominium, peccatum non est, ibi nee est accusatio, examinatio, propalatio, convictio , confusio, objurgatio de admisse peccato: Ex vers. 3 s. 3 4 ubi interrogat Apostolus: Ouu intentabit crimi va adversius electos Deira Deus est, qui justiscat. Quis iste , qui condemnet 8 Christus es, qui morti es; θc Conjunguntur accusatio, condemnatio, tanquam actus connexi, legatur de electis, fidelibus, quod ullum timere necesse habeant. Cum Deus hominem adtribunal suum ei tat, ibique accusari sinit, convinci, confundi,& confusum obis jurgat tum meminit peccatorum ipsius A peccatorum nostrorum, qui fideles sumus, DEUS non amplius vult recordari. Iec XLIII. 2s Ier.XXXI. 34. EZech. XVIII. za. Cum Deus hominem , propter peccata sua in judicio sistit, tum peeeata ipsius in conspectu habet Psalm XC. . At fidelium pectata post tergum suum projicit Ies XXXVIII. I . . propter ea hominem fidelem in judicium non vocat. Conserin D. Ger h. Loc de

judic extr. 3. 33. seqq. f. r. Sequitur hinc, quod nec peceata electorum in extremo judicio sint publicanda. Nam Deus peccatorum nostrorum Onamplius recordabitur. Ies. XLIII. as utpote quae post tergum suum rejecit. c. XXXVIII. II. Et delevit ut sol nubem e.XLIV. a 2. Probatur ex nostro proposito textu Iohan. U. 24. Credens dicitur transiisse a morte invitam Liberatus igitur est amorte; si amor te. E. etiam a peccato , cujus stipendium mors est. Rom. I. ult si a peccato. E. etiam ab actibus, qui circa peccatum versantur, judicialibus, ut sunt, quos diximus accusatio,

seu delatio, citatio, manifestatio, e Sublato enim subjecto, tollitur adjunctum , vel actio, circa subjectum, vel objectum occupari solita. f. 22. Non insuperhabendum est etiam te m vocabuli viri αι judicatur, seu condemnatur. Praesentis illud quidem temporis est, ad literam signifieatur , quod in praesentins judicetur credens In hoc vero tempore non ita praecise in

17쪽

harrendum est , ut non etiam adfuturum extendatur, hoc sensurquicunque credit, ille non solum nunc non condemnatur, seu in judicium condemnatorium venit, sed nec in futurum , die nimirum extremo Ratio sumitura fide, ubicunque illa est, vel perseveranter fuit, ibi est effectus eius, nempe liberatio a peccato,ira Dei,aecusationes maledictione legis,4 condemnatione Perleveranter autem fuit penes electos , utpote quos in errorem

finaliter induci , impossibile est Matth. XXIV. a 4. Quare&fructus ejus consequetur eos, nempe,ut non pereant, sed habeant vitam aeternam. Qui perseveraverit, credendo nimirum,usq; ad finem,sialvus erit Matth. X. 22. c.XXIV. i3. In his dictis salus adseribitur ei, qui ad finem usq; vitae suae,vel seculi, perseveraverit: salus autem non solum in spe,sed etiam in re non solum nunc, sed etiam tune Nullum enim tempus excipitur. Quisquis habet vitam aeterna,& a morte in vitam transiit,is habet istam, aransit intuitu sua fidei, qua in Iesum Christum credit, vel credebat. Iohan. III. I 8. V. 24. Iam vero, qui in die extremo non judicabuntur, habebunt vitam aeternam, transiverunt a morte in vitam E habebunt hanc felicitatem ex sua fide. Atque ex hoc fundamento factum este, credo, quodHab. II. . Roman. I. 17. Gal. III. Q. Heb. X. 38 de justo Meredente dicatur in futuror, in P, si τιυ, viret, scit. non solum depraesenti, in regno gratiae , sed etiam de futuro, in regno gloriae. Liceat etiam prateri-rum referre : hoe sensu quieredit , ab aeterno non est destinatus ad judicium condemnatorium Sequitur ex opposito: qui non credit, jam judicatus est, nempe in decreto reprobationis, quod factum est ab aeterno , quando incredulitas, SP finalis quiisdem,praevidebatur. Atque hoc sensu accipio, quod ait ossius i. c. p. ao, Sermo es Christo de ordinatione decretoque divino, ac merito condemnations. Decretum enim factum est ab aeterno. Fpli. I. Etsi Christus illud ipsum in tempore revelavit. vers.

y seqq.

f. 3. Cogitari posset etiam de hoc , an non vocabulum ἰνίου de habitu, velsata commode accipi posset, hoc sensu: Qui credit non judicatur. i. e. judicio condemnatorio non est obnoxius, non est in eo statu, in quo reus sit condemnationis: quo sensu Roman cap. VIII. I. Paulus ait, in justificatis AuT 4 κατα-

18쪽

κατακριμα, ullam esse damnationem, seu reatum, cuius gratia

homoeondemnationi esset obnoxius. Neque obstat, quod de a- verbum illud loquatur mam apud Hebraeos verba actum significantia nonnunquam accipiuntur κέ ἐνέργειαν, vel καεἔs , seu non essecti νesemper , sed quandoque habitualliter , utiloquitur, c exemplis illustrat, Dia D. Glas gram sacr.canon. XXI.de verb.3. 289. canon. XXIV. 3.3o . Ita h. l. non judieari est non judicabilem esse, non condemnabilem, sublato scit. reatu peccati,&, in die extremo, ipso peccato. Congruit explicatio haec cum tempore, de quos praeced. verba fecimus Habitus enim est omnium temporum is omentorum. Bene D.Jaeob Andreae Callegatus a D. Osiandro not marg. ad Ioh. III i8. scribit ad i. e. DEVS igitur pro inexhausta sua bonitate, o clementia,ante seculi fundamenta in lio salpandos elegit, cum hominem peccaturum videret; ut jam certo, qui credit, dicere post, se in libro irentium θ electum esse. g. 24. Hactenus disputata est proposita quaestionis negatio : sequitur ΙΙ. negationu ratio Quae Ioh. III. 18. totidem quidem verbis non exprimitur attamen in opposito consequentium verborum satis mantiam indicatur : Qui non creditu ita habent consequentia verba iam iudicatus es quare ρ quia non credit in nomen unigeniti Filii DEI. E. qui credit, non judicatur, quia eredit in nomen unigeniti Filii DEI. Consequentia justa est, quia scriptura sacra nullam aliam rationem revelavit, condemnationis quidem, quam infidelitatem nee salvationis aliam , quam fidem maxima Christi nota est Qui erediderit, baptizatus fuerit, salvabitur, qui vero non crediderit, condemnabitur Marc. XV. 16. Quare cum adaequale oppositorum sint oppositaeon sequentia, recte infertur: Qui non credit, condemnabitur ideo, quia non credit. E. qui credit salvabitur instrumentaliter rideo, quia eredidit. 9. s. Participia, sicut adjectiva, apud Hebraeos de

Graecos saepe sunt caussalia , i. e. continent in sese caussam, vel rationem praedicati. Et talia participia putamiasin statuimus ellem in credens Moli. III. I 8.&V. a 4. Et ακκων audiens t. c.

In negativa res clarissima est, ex voce ora , quia, quoniam , quae

sua natura est vel causalis, vel ratiocinativa Infidelitas igitur

19쪽

condemnationis caussa, vel ratio, vel utrumque est: Dicimus nos, utrumque elle, caussam, non solum meritoriam, quatenus peccatum est, sed etiam formalem, in quantum formaliter ωi mediate respuit caussas&media salutis Et rationem, quia meis dium terminum praebet, ex quo praedicatum , conclusiotan quam consequens infertur. In assirmativa eadem locum habent: At firmativa est Qui crediderit in nomen unigensti Filii Dei, non condemnabitur, nempe ideo, quia credit. Dicimus, fidem elle caussam lationem istius absolutionis , salvationis; Caussam, non quidem meritoriam, ut est infidelitas condemna tionisu Nam fides h. l. non consideratur ut opuM attamen organicam seu instrumentalem, per quam homo apprehendit gratiam Dei&meritum Christi Et rationem, ex qua absolutio&salvatio validissime inferri possit , tanquam consequens essectus ex siuo antecedente4 caussa. g. g. Probatur & confirmatur haec nostra assertio 1.

ex illis scriptura locis, in quibus fidei in abstracto adscribuntur

justificatio,&salvatio Rom. III. M. Apostolus credit, hominem πίς ει δικαου' si ejusti sicari. c. IV. s. non operanti, credenti aurem in eum, qui Ius cat impium, λογίησα η τίς σάπου - δ M-οσυνην, imputamurfides sua injustitiam Et quo loco ut obiter illud observemus patet, participia,interdum saltem, quidem in hoc iustificationis, Talvationis negocio, complecti in sese caullam, vel rationem rei, imo utrumque tum enim credenti sua fides imputatur ad justitiam , E ideo justificatur credens, quia credens est. Abraham credidi DEO , ct ips imputatum est in iustitiam vers h. scit suum credere, seu sua fides. Eaden ratio est salutis Nam&hare fidei in abstracto adsci ibitur Eph. II 8. Gratia ipsi, Christi estis εσω σήνοι δια την πίςεως salvati persidem Matth. IX. a. p. re .s Mur fides tua salvam te fecit Salvam non solum corpor sed anima, deletis peccatis, mali istius caussis. Iusus ἐκ cr εω μετα ex fide vivet Hab. II. . Rom. I. II. Partim in regno gratiae , in quo peccata, icena peccatorum intuitu fidei remittuntur Gal. II. ro. partim in regno gloriae, in quo homo reportat finem fidei suae, nempe anianaes alutem. I. Pet. l. 2.9 27. II. Ex analogia dei. Fides unicum illud divinitus

20쪽

tus ordinatum medium Morganum it per quod homo gratiam

DEI, dc meritum Salvatoris sui IESU Christi apprehendit, sibi applicat, appropriat. Probatur ex Iohan .cap. V.vers , . ubi Christus mentionem facit ejus, qui se miserit, i. e. Patris, scut ille dilexit genus humanum , di illa sua dilectione impulsus misit suum ipsius Filium ita enim respectum hune explicavit

ipse Christus. Ioh. III. 16. Circa hunc patrem quis actus versatur Fidei actus Nam dicit mmυων credens , quod fit fide, Eadem fides est actus, qui etiam circa Dei Flium, Christum, occupatus est: Nam&de hoc dicitur: ο τιτευων si ἀυτον credens in

ipsum Iob. III. 18. Praeter fidem nihil appellat Chiistus, quod

operosium sit in actu judicii divini, lita aeternae. Utrumque, actistum Dei patris , meritum filii, sicut objectum, sundamentum, virtus fidei sunt, complexus est Christus in aureolo Ioh. III. Is Sic DEUS dilexit mundum , ut unigenitum Filium situm daret, ut omnis, qui credit in ipsum , non pereat, sed ha, beat vitam aeternam. Fruetus igitur istius amoris divini, Sc me. riti Christi qui est, non perire , sed habere vitam aeternam derivatur in mundum per fidem, quae gratiam istam Dei, c metitum filii apprehendit. Hi ne sequitur: ubicunque deprehen ditur liberatio a peccatis, morte , inferno judicio Dei condemnatorio; vice versa, justitiae, vitae artem a donatio, ibi pra sto est , vel fuit,fides liberati salvati, tanquam organum gratiae divinae impetrandae, conservandae. Unico scripturae distohoe probasse QTeiat Est illud Rom. III. 22.23.r4.2e in haec verba conceptum Musiria DEI per fidem IESU Christi venit in omnes, o super omnes credentes: Non enim est discrimen; omnes enim peccaverunt, ct destituunturgloria DEI: usi cati gratu ejus gratia, per redemptionem,qua est in Christius : quem proposuit DEVS propitiatorium, perfidem in sanguine ejus , ad demonstrationem justitia ejus, per remissionem ante commisiorum peccatorum Sermo est de justitia Dei, nempe ea, quae coram Deo valet,&eonsistit in remissione peccatorum ante factorum: Hanc habent homines non ex se utpote peccatores, per peccata destituti imagine Dei sed ex Deo non ex suis meritis; sed ex merito Christi qui ipsos redemita dum sanguinem suum pro peceatoribus fudit, obtesit justitiae divinae placandae Hujus sanguinis

SEARCH

MENU NAVIGATION