De peccatis electorum, in judicio extremo non pvblicandis... sub praesidio ... Balthasaris Bebelii

발행: 1676년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

guinis is eriti vis, nempe Dei propitiatio ieconciliatio,qua medio derivatur in hominem δια τῆ που per dem ubi E. Deus placatur, ibi praestost fides necesse est Et ubi actus Dei, qua placati, deprehenduntur, ibi praesupponenda est fides in eo, cui propitius est indeoq; in eo, qui in judicium non Venit.

g. 8. Quae hactenus d putata fiunt prolixe, contrahamus in argumenta , ut concludamus id, quod in quaestione est nempe hoc Electorum ergo pectata in die extremo non publicabuntur. Esto autem hoc argumentum nostrum: Quicunque non judicabuntur in die extremo illorum nee peecata in illo die publicabuntur Electi non judicabuntur in die extremo: . nec electorum peccata publicabuntur in die extremo Conclusio est οπερυε, δειξιia, id quod demonstrandum erat Major per se clara est Sublato enim fine rei, qui . l. est judicatio, etiam amones propter finem suscipiendae tolluntur Talis est publicatio

peccatorum, utpote quae eo fine fit, ut secundum ea judicium timstituatur. Sin mavis ludicium facere genus, vel totum , publicationem autem speciem , seu actum formalem , valebit consequentia a sublatione generis, vel totius, ad sublationem speciei, seu adhinum sermalium , totum illud constituentium nempe, a sublatione judicii totius , ad sublationem etiam publieationis peccatorum , tanquam actus alicujus formalis Minor hoc prosyllogismo probatur: N. credens venit in iudicium. lecti sunt credentes. E. Elem non veniunt in judicium , seu non

judicabuntur. Major est Christi Minor itidem , uti eolligitur ex Matth. c. XXIV et . Apostoli Ephes. I. 4 seqq.4 Actor.

XIII 48. a'. Ex his rationibus patet, quod meritum illi beneficio divino substernamus , nempe meritum unius Filii Dei; cu-Jus gratia fit , ut electorum peccata in judicio divino non sint publicanda : Atque ita diversissima sententia nostra est a sententia eorum Pontificiorum, qui B. Mariam virginem,&voluntario pauperes a judicio extremo eximunt. Hos enim cistam

illi eximunt non ideo , quod Deus sua ipsis peccata imputare nolit, intuitu meriti Christi, quod vera illi fide olim apprehenderunt, perseveranter retinuerunt; sed propter intrinsecam

sui perfectionem, in inlimentem justitiam propriam , cujus grati

22쪽

gratia fiat, ut in judicio non sint comparituri. Hanc nos Evange- hei neque sententiam probamus,neq; rationem allegamus,utpotestatuentes, B. Mariam virginem suis quoque peccatis originali actualibus laborasse, beatam evasisse ex gratia Dei,

quae intuitu Iesu Christi , vera ab ipsa fide apprehensi, sua ipsi

peccata&supplicia merita non imputarit : Et tantum abest, ut statuamus, illos voluntario paupei es, quales vulgo sunt in Papatu, intuitu suae illius paupertati a judicio divino exemplum iri, ut contra credamus , illos ob opinionem meriti, cultus de ea conceptam , in judicium condemnationis adductum iri.

Non enim salus est, nisi in nomine IESU Christi. Actor. cap.

Iv. vers. I 2.

f. o. Sententia harenostra duo habet extrema, des ctum , excessum. In defectu peccant Pontificii statuentes, quod in judicium non venturi sint et Maria virgo, utpote immunis ab omni peccato. a. Voluntari pauperes. . Infantes non baptizati Alios autem fideles esse in iudicium venturos. In excelsu illi, qui statuunt , omnes electosin fideles esse iudicandos , ita ut ipsorum peccata manifestanda , illique rationem propterea sint reddituri. Cum defec a nobis nunc quidem res non erit, utpote quod extra seopum nostrum sit : sed cum excusu, quidem non adversius omnes , sed uni eum Gerardum Johannem ossium, ejus disputat. XIV. pari. I. thes 4 de judicio

extremo : Et quidem ejus materia, quam statuit fore omnes omnium bonorum malorumque hominum actus , tum bonos , tum

males.

3. 3 Hujus expendenda sentes sententia. II. argumenta. Sententia, quae colligitur partim ex dictis, quae allegat partim ex testimoniis patrum, quae pro sese adducit, partim ex amithei, quam format. Inter alia dicta allegat etiam di istum, Matth. XII. 3 s. dicens: Sane etiam justorum peccata re. velanda ac discutienda esse sato docet scriptura, cum dicit Matth. XII. 3 s. Omne verbum otiosam, quod locuti fuerint homines , redis dent rationem de eo in die judicii: In dictis Patrum laudat etiam Verba Augustini exe. . medit. Ecce coram tot millibus populorum nudabuntur omnes iniquitates mea , tot agminibus Angelorum p re,unt universascelera mea, non solum actuum, sed etiam cogitation Amp

23쪽

tionum, simulque locutionum. In antithesi notat Lombardum lib.IV. dist.XLIII. Cujus verba ita sonant: Si quaritur utrum peccata, quascerunt electr, prodeant tunc in notitiam omnium cui mala damnandorum omnibus erunt nota , non legi hoc expVssum inscripturara Vnde non irritationabiliter putari potes, peccata hic per paenitentiam tecta , ct deleta , illic etiam tegi alim, alia vero cunctis propalari. Huic sententiae , tanquam suae contrariae, contradicit ossius fundamenta ejus subruere al- laborat.

f. a. Ex allegatis dictis patet Sententia ossii , quod

haec sit : lectorum peccata , in regnogratia ipsis jam olim remissi, in judicio extremo ita publicabuntur , ct manifestabuntur, ut rationem propterea si sint reddituri , eamque in onpectu Angelorum omnium hominum. Atq; ita sententia eous etiam bonorum hominum actus non boni solum , sed etiam nati ,erunt materiaAudieii , si non eondemnationis, saltem discussionis , examinationis, redargutionis. Contraria est nostra sententia nempe haec:

peccata fideli amo electorum , ipsis jam olim remissa, non adducentur in judicium extremum, eo fine, ut rationem eorum Eo

reddant , manifestentur omnibus , ct ipse propterea confundantur.3 3ι. Argumenta ossit pro ista sua sententia alia sentdesumpta ex S. literis , alia ex dictis Patrum Sc nonnullorum scholasticorum. . Ex S. titeri allegat r. accies XII vers ulta Omne opus DEUS adducet in iudicium, quod erit super omni occulto, sive bonum, spe malum. 2. Matth. XII. 36. Omne verbum Otiosum , quod locuti fuerint homines , reddent rationem de eo in diejudicii Cui addi potest , quod Ambrosium ait adducere. 3. Matth. X. 26. Nihil es opertum, quod non revelabitur. q. Rom. XIV. Io. Omnes abimus ante Tribunal Christ. s.) versa et Itaque unusquMque nostrum pro se rationem reddet D EO. s. a.

Cor. V. IO. Omnes nos comparere oportet coram tribunali Christi, ut unusquuque reportet, qua in corpore fecerit, congruenter ad id, quod fecerit, vel bonum , vel malum. I. I. Cor. IV. s. ne ante tempus quicquam judicate , usquedum venerit Dominus, qui ct

illustraturus est Occulta tenebrarum, manifesa faciet consilii a cordium. 8. Ap . XX. I a. Et vidi mortuos , magnos e rufi ι-

24쪽

las, stantes in conflectu Dei olibri aperti sunt: Et alius liberan=tis est, qui est vita judicarique sunt mortui , ex is, quascripta erant in libru ,secundum opera ipsorum. Hactenus dicta scripturae a Vossio objecta. g. 34. N. Ad I. ipse Vositus fatetur, non deesse, qui k- qui eum Ecclesiasten malint de judicio in hac ita, quo per νidentiam aliter comm issi, tandem a Deo deteguntur : Atque ita argumentum abluderet a statu controversiae , qui non est de judicio hujus, sed alterius vitae. Loquatur autem dictum de judicio extremo, nobis tamen non obest: Nee enim Ecclesiastes diei sive bonum, sive malum electorum; sed sive bonum, sive

madum , bonum nempe electorum malum vero reproborum: Et

peccatores coguoscent in constectu suo sua delicta ; σ1usti manife-sovidebunt semina justitia sua, ad qualem eos perduxerunt mnem ait Origenes homil. IX. in divers. idque congruit processui judicii extremi Matth. XXV 3 . seqq. ordine descripto. Iuxta eum in judicium quidem adducentur, lona mala; sed bina solum electortim mala solum reproborum. Sicut igitur reproborum fides temporaria, vel bona opera, aliquando&aliquandiu praestita, non publicabuntur, aut in memoriam revocabuntur tum , sed plane oblivioni tradentur, eo quod in illis non perseverat intra si vice versa electorum peccata quondam commissa non publicabuntur, aut inmemoriam revocabuntur, sed oblivioni tradentur, ideo quod in illis non perseverarint, sed acta poenitentia, o praestita fide finali, veniam eorum a Deo impetrarint. EZech. III. ao. 2I. XVIII. 2I. 22.

. ad a. . s. Ad a. dictum est legale, quod non ferit justos , utpote a lege accusante, arguente , maledicente liberatos. Rom. VIII. sed injustos, 2.Tim. I. s. quales sunt quorum corda

malo thesauro siunt referta, Matth. XII. Ut inde verba etiam otiosa egrediantur, quorum rationem propterea illi ipsi malit mines in extremo judicio reddituri sunt. . ad 3. f. 36. Ad 3. Nihil utique est,quod non revelabitur,sed distributive Nil nimirumsteteris&injustitiae ab impiis adversus pios cli innocentes commissa nihil etia innocentiae justitiae piorum utut aliquandiu suppressum,erit, quod in apricum non proferenduisit. Continent igitur verba ista Christi partim commina

25쪽

minationem adversus impios, quod ipsorum clandestina advet. suspios consilia, machinationes, injuriae, persecutiones, in lucem sint emersura, dignis afficienda poenis Vice versa consolationem propiis, quod ipsorum innocentia, justitia aliquando revelanda sit,& dignis praemiis afficienda . The n. 6.d . g. 3 . Ad 4 abludit a statu controversiae Nec enim . ad 4. quaestio est An electi sint constituri ante tribunal Christi Uttinque hoc in confessio est ex An oram tribunal Christi puccata ipsorum , olim remissa , sint publicanda , ita ut rationem propterea sint reddituri Nec s. hvers. Ia obstat Electi enim M. ad rationem quidem sunt reddituri pro sesea sed non pro suis peccaris, olim perpetratis, vertim pro talento bene collocato. Id

quod parabola Matth. XXV. I'. seqq. clare docet. Servus enim bonus&fidelis, qui quinque talenta acceperat , bene collocarat , rationem redditurus est, de bene administratis Min lucropositis talentis , Contra piger&malignus servus, qui bene collocare noluit , redditurus est rationem de re male administrata; Dubium nullum est, quin servus ille bonus in re administranda non semper&exa se officium suum fecerit ; omnes enim sumus δουλοι α ριοι Luc. XVII. IO. nec est, qui non peccet aliquando. I. Ioh. I. Io. Neque tamen ille ea propter ad rationes vocabitur vice versia, aliquid boni malus servus in eo, saltem sibi, videbatur praestitisse , quod noluerit periculo commissum talentum exponereri tamen hujus suae justitiae fructum plane nullum tulit. f. 38. Et sic etiam . ad s. Omnes quidem mani se N. ad 6. stabimur coram tribunali Christi , ut unusquisque accipiat, quae in corpore fecit , sive bonum , five malum; sed illi omnes distribuentur in duas classes, unam bonorum , qui bene egeruntΟ-lim alteram malorum , qui male egerunt qui bene egerunt,

repol tabunt praemia sua ; qui male , supplicia Matth. XXV. 66. Dicra: Inusquisque reportabit simul tonari mala, bona pro bonis, mala pro malis. N. Electi igitur tum punientur damnabuntur in ignem aeternum relegabuntu Id quidem necesIe erit, si secundum mala sita opera iudicabuntur; utpo

26쪽

vero ipse Vollius noluerit , quando scribit Dolorem istu ele Otis non babiturum tunc locum, multumque eos gavisuros, quod ex peccatorum remissione tanta appareat divina clementia magni. iudo. Quare manet, distributive etiam haec verba es. accipienda, ut,seut sunt duae classies hominum manifestandorum, operum hine bonorum , inde malorum, sic etiam futura sint duae elalles eorum, quae pro peribus reddentur altera praemiorum,

pro piisci altera suppliciorum pro impiis, utraque distinc te&inconfuse. . ad . . p. N. ad 7. Abludita statu controversiae. Non enim quaestio est de bonis actionibus, an publicandae sint in die extremo 'Sed de malis Dictum vero Apostolicum de bonis loquitur Nam ait: επιων lausim cuique continget ex Deo laudem autem accipimus non pro malis, sed pro bonis, nempe profide in ministerio praestita. ri f. o. t. ad J. N. C. judicati sunt ex libris secun- dum opera. E. Electorum peccata revelabuntur Ratio, quia sunt duo libri, alter vitae, alter mortisa in libro vitae scripta sunt nomina electorum , tantum eorum, quae bene gesserunt. i.e. fides,&, quae fidei fructus sunt, bona opera: In libro autem mortis nomina reproborum,&incredulitas ipsorum, hujus consequentia peccata alia. Prius probatur ex Roman. VIII. I. ubi ειν κατά μοι nulla condemnatio, vel reatus esse dicitur in iis , qui sunt in Christo IESU, is vero est liber vitae, in quo elem, seripti, siumus Ephes. I. Posterius sorte nec ipse UOD sius negaverit nisi dicere velit, aliqua reproborum bona opera in libro mortis Icripta esse, quorum fructum illi tum referant id quod clare reclamaret verbo DEI. Ezech. 3. quo omnes reproborum, vel impcenitentium justitiae perpetua oblivione

damnantur.

f. I. I. Ex Patribus pro sese allegat Vossius Ephra m. lib. de extremo judicio c. I. lib. de poenit. e. q. Ambrosium in Psalm .XLIII. om. IV. p. 68.edit Basil. Ie es. Hieronymum in Daniel. e.UII. Augustinume. . meditat Olympiodorum ine. XII. Ecclesiastae. f 42. I. In genere Patrum de hae materia sententias

27쪽

tias ipse ossius non omnes, nec omnino probat Ut videre est ex examine instituto de sententiis Lactantii Hietonymi, Augustini, Gregotii M. Isidori Hispalensis, quorum loca supr. I. g. citavimus. II. Instecie, quod Ephrem scripta concernit, notum est, quod Criticorum Ecclesiasticorum, etiam Pontificiorum, ludicio, in dubium vocentur, utpote quod non respondeant elogiis veterum de praestantia scriptorum Ephrem genuinorum rde quo nos in Antiquit Eccles sec. IV. artic. I. . IOq. agimus. Sint autem genuina illa Ephremi operari non tamen nobis obis sunt, quae de judicio extremo c. I. habet dicit quidem turum est, ut unusqstuque nostrum propra a facta ac dicta ante incoris rupti ars tremendi iudicu tribunal deferat; paulo post: Omnia ibi manifestanda erunt, qua unu quuque in occulto o obscuro hic

gesserit. Sed distributive haec ipsum intelligere, verba sequentia are docent, quando omne hominum genus distribuit in duas classes piorum , de impiorum, quorum illi fructum relaturi sint pietatis, hi mercedem impietatis Iusti fructum bonum delectabilem proferent sancti similiter fructum praclarum ac vegetum Martyres fructum gloriosum patientia ex rormentui paenu sub secum asserenti monachi sancta conversationu sua, continentia, vigiliarumi orationum fructus proferent minomines autem peccatores , impii , atque profani secum eo fructus deferent turpissimos, ac marcido , plenos ignominia, luctu, ululatu, cum rem ibin non dormientibus, In igni in exti guibili. In sermonea de poenitent. Mune enim videtur inis digitare Volsius p. i s. loquitur quidem de ratione peccatorum in die extremo reddenda , dicens Et nos dilecti mi rationem de bu omnibussumus reddituri, tanquam scientes bona, G D- cientes mala, hisque contemnentes,ibi cruciabimur; quoniam dilecti Oui DEI, ct regno ejus praetulimus terram ct omnia qua in ea sunt Sed in his verbis hominem eonsiderat sub lege, cinstatu peccati, secundum meritum peccatorum suorum mo-bis vero quaestio est, de homine considerato juxta Evangelium,

sub statu gratiae , sub quo homo non habet timere futuros

cruciatus.

28쪽

tiar nostrae non contradicunt si in enim hi r Domini in die iudicii illuminaturus asseritur occulta tenebrarum quia coriis muscu tuque manifestabitur , quod ante occultum erat, soli quidem Chrιsto cognitum, qui sciens judicii sui gratiam , ait Nihil est occultum, quod non manifestabitur. Sic ille fol. m. 3 3. A.

Non dicit occulta piorum peccata manifestatum iri, de quibus tamen qtuestio est; sed potius occultas eorum virtutes Si. cut ipse se mox explicat, dicens: Sunt autem multa , quae propter perecundiam premimus, , ut impleamus caeleste mandatum, tacito apud nos tenemus assectu , ne videamus in i , quae nostra sunt gloriari, ct eorum fructum vulgando incipiamus amittere

Et paulo post utrums de bonis esse credam vi: quia scriptum est: co. gnoscit Dominus, qui sunt ipsius Guos ergo cognoscit, ct eos cognoscit , qui cognoscunt DEUM : Addit Ignorat autem eos qui

ignorant DEUM. Oui enim ignorat, ignorabitur. Ita igitur cognoscet Christus suorum occulta , quomodo impiorum occulta non cognoscet mon cognoscet autem horum occulta , ut probet , remuneretur suorum occulta ita cognoscet, ut ea probet, remuneretur, notitia scit practica; Quae vero sunt istat certe bene ipsorum facta,non mala : quare bona ipserunt, non mala, facta manifestabuntur. g. 4. Hieronymus perinde, ut Ambrosius, distincte de revelatione factorum loquitur, quando ad Daniel. c. Ul I. st Io. verba Iudicium sedit. libri aperti sunt mare verba apponit. Conscientia opera singulorum in utramque partem, vel bona vel mala, omnibus revelantur. Bonus liber iste est, quem se .pe legimus, liber viventium. Malus liber, qui in accusatoruue netur manu e qui est inimicuso vindex : de quo ct in Apocubni legimus accusator fatrum nostrorum. Liber ille terrenus est, dequesct Propheta dicit in terrascribantur. Dicit : Opera singulorum in utramque partem vel bona, vel mala omnibus revelatum

irici Bona auten, unde Ex libro vitae, in quo nimirum nomina electi rum scripta sunt Mala unde Ex malo libro, qui est liber mortis , in quo scripta simi nomina reproborum. Sicut igitur in libro vita scripta sunt nomina non malorum , sed bonorum; ita in eodem libi non mala piorum opera , sed bona

seripta

29쪽

seripta sunt inde manifestabuntur. Ex malo libro accusebuntur tum , sed quia anne electi' absit: Quis enim aceus abit electos DEI; sed reprobi , in aeternum ignem relegandi. Diabolus accusat quidem electos c fideles , sed dum ad hue siunt in regno gratiar, obnoxii suis infirmitatibus At nuspiam seripturarum dicitur, quod coram tribunali Christi etiam in die extremo eosdem sit accusaturus.

g. s. Augustinus legaliter seipse considerat, quid futurum ellet, si DEUS juxta peccata siuaseeum agere vellet' ita enim sonant ipsius verba : Ecce coram tot mistibus populorum nudabuntur omnes iniquitates mea, tot agminibus Angelorum patebunt um versascelera mea, non solum actuum,sed etiam cogitationum, simulque locutionum. IV. medit. Fac, Augustinum supponere , sese elle eleetum, sentire, quod in die extremo DEUS. insuper habita ipsius poenkentia , omnia& facta, cogitata,vidictaeo modo sit publicaturus, ut pateant omnibus&hominibus,&Angelis Et ille propterea nunc in tempore adhuc constitutus, doleat , eonteratur, annon statueret Augustinus,eum ignominia dolore ea publicatum iri 3 Quod tamen ossius non vult , dicens , dolorem in iis non habiturum tunc locum. Ε - angelice igitur se Augustinus h. l. non considerat, sed legaliter. i. e. verba ipsius extra controversia statum sunt , qui non est: quod DEUS, si secundum legis rigorem nobileum agere vellet, peccata publieare posset sed quod,Evangelice nobiscum agens, ea non sit revelaturus. g. g. Olympiodori verba hare allegat Vossius: DER a ducet omne opus humanum in judicium, alionem a nobis exigens eο-rum , qua gesserimus in vita , qua etiam facere omiserimus, siverila bona sint , sive etiam mala. Sine dubio Olymp. loquitur de universo genere humano, quod tribunali Christi sistendum aliquando est,m in sese eomplectitur bonos, malos Ab his

DEUS exiget rationem eorum, quae invita gesserunt, vel non gesserunt; sed quomodo An a bonis, seu electis exiget rationem simul bonorum malorum Hoe Olympiodoriri non dieit subjectum de quo loquitur, est universum genus humanum: ab ejus aliqua parte, nempe piis , rationem Deus exiget

bene

30쪽

bene actorum, ab alia palle . nempe impiis, rati nem male act Ium Hoc vero est, quod ipsi me issentimus.

g. - . Scholasticorum de Pontificiorum auctoritate, si qui secus statuerent, non movemur: Quippe qui suae hypothesi s ueni. Statuunt illi quosdam fidelium,in plerosque quidem, ex hac vita cum peccatis, venialibus saltem, S reatu eorundem,di C. cedere, cujus gratia particularia sua singuli subeant judicia, persolvant poenas in purgatori r Cui errori affinis est illa sententia, quae statuit, peccata electorum in die extremo publicatum iotatum iri Nos vero, ut statuimus, per fidem fideles is hae vita obtinere remissionem ieccatorum, poenarum et ita etiam statuimus , eosdem in judicio extremo propte illa sua remissa peccata ad rationes non vocatum iri. Faxit misericordissimus vivorum mortuorum judex, IESU Christus , ut inter eos simus , qui coram tribunali iplius non audiant aliam, quam hanc vocem: Venite benedicti Patrumei I dete regnum, quod νοbu paratum est a constitutione mun

Praestantissi. n. Resp.

Amico perdilecto. HAE Deus electu quondam peccata remisit, Ne et ima dies commemorare, mala. Sic validopercussa git nubeculasse, Et perit , ut delet crimina nosra DEUS. Hae tamen ipsi die uprema, videnda prorum, Hactenus in tenebras abdita facta dabit At velut e chartis citrem micat humor ab igne Proditus afaciesre acta DEI,

Factorumque es, fideique amplissimano strae

Pramia, qua nunquam terminet usu dies.

Bene . . accinuit

Exercitii Praeses. Ut

SEARCH

MENU NAVIGATION