Ioan. Ludovici Gansii ... Coralliorum historia

발행: 1669년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

gitudinem striata. Substantia cjus densa. alba, in medio exiguum meatum , mC-dullae ut puto vices supplentem, habet, quia radice productus in omnes ramos propagatur. Est ut & alicubi velut pluribus corticibus constare videatur,alioqui cortice unico obtectum est, undique corallineo,albo, & reliquae substantiae. Percussu secundum longitudinem facto facile dissiditur. Imper. Corallum geniculatum : It Corallo articulato. C. Bauli. pin. Corallum ' sive album articulatum. Crescit in Majorica insula , unde ab Imperato allatum est. Corallium a sterum candicans adul

terinum.

Ex lato principio crassus exoritur caudex, qui mox in ramos divaricatur minutius divisos , albicantes, stuperficie asperos, tortuosos. Substantia interna minutissimis poris pertusa est, dc quam extorna facies albicantior. Omnium maxime lapideum hoc Corallium esse videtur. Altitudo vix quatuor uncias adaequat.

262쪽

HIsTORIA CAP. XI. An Gem. fig. lap. Gypsiim quod Coralloides cognominari potestὶ Est enim s Corallio albo persimile , ramosa seu

fruticante specie. - , Reliquae Coralliis amnes plantae marinae videantur ibid. cap.seqq.

O laus mormius

.., - ,

- Α Rbusculam marinam coralloidem, quam a magnitudine ita vocat Clusius Exot.lib. b. cap.I. forsan ad Al cionia retulerit quispiam. Inter reliquas duas ejusmodi possideo,quae ferme notis omnibus respondent iis, quae a Clusio stant delineatae. Quia vero quaedam in iis observaverim , a Clusio non animadversa, eas delineabo.Ex Norvcoia

ad me delata est utraque colore albicante adflavedinem tendente, qualis in Zingibere observatur. Major longitudine est pedum quatuor, in multos ramos lateralesan alteram partem nutantes,divisa. Caudex infima parte dilata

263쪽

M8 COR ALLIo Ru Mtur,ut manifeste appareat, scopulo eam

inhaesi non quidem in fibras radicum

divaricatur , sed in amplitudinem paulatim extenuatam extenditurun ambitu pedem ferme aequantem, crassitie brachiali Et quamvis crassius videatur, materia tamen constat friabili , fungosa, quae ob saliedinem facile resolvitur maere humidiore,unde fit, ut hujus rami mihi hiberno tempore multi docid rint , & in arenaeeam resoluti substantiam perderint. Quamvis semel atque

iterum in hypocausto exsiccaverim, ut primum tamen aeri humidiori exponitur, eum attrahit &mollescit. Ra- mi innumeris tuberculis sunt obsiti, qui, dum recens adhuc erat planta, capita simiarum haud inepte referebant, oculis, naso,& ore. Quod Clusius quο- dammodo animadvertisse videtur, dum externe orbicularibus notulis distinctos iresert. Planta tota tenuis 3c gummoso cortice tecta apparet, ubi bene exsicca ita est , alioquin quod corticosum est, pulverulentum apparet. Color rubicundus qui in Clusii planta visebatur, l

264쪽

HIsTORIA CAP. XI. 2Is non fuit naturalis, sed astititius, ut rectem spicatum Saporis certe salsi admodum , sed non adeo ut merum referat

sal, sed potius arenosum quid , cum sale

permistum. Altera quam possideo arbuscula,minor est,trium scilicci pedum, figura plane priori respondens , sed bau ejus ab-rripta,& Mia melius exsiccata, non ita in aere humido resolvitur ut prior. Nutat etiam in alteram partem , ut solent vegetabilia marina pleraque .Plures deinceps ejus generis nactus sum plantas ejusciem naturae & proprietatis. Corallia, quamvis a quibusdam ad lapides referantur, tamen a non paucis ad plantas marinas lapidescentes trahi solerar, tum quod eorum sub aquis mollitiem praesi apposuerint,tum quod consistentiam duriorem tum primo ea acquirere putarint , ubi extracta & aeri exposita suerint. Vocatur ergo Litho-dendra quibusdam , Dentritis Plinio, Gorgonium aliorum , Corallia tamen sub aquis mollia non esse experimentis probare conatur ultimaTyroginii Chy-

265쪽

nus Iohannes Baptista de Nicolo,Eques Massiliensis & Regius Piscationis Corallorum in regno Thunetano praesectus,certo mihi confirmavit,quod cum Anno is 83. mense Iulio in mari Birertino regni illius Thunetani tacationem instituisset, cupiditate naturae Corallorum investigandae adductus, juvenem funibus sumcienter longis alligatum,&pondere viginti quinque librarum in utraque manu , ad descensum ii Seriorem,in mare istud centum perticas profundum demiserit, ipsique in mandatis dederit Corassium ut evelleret, & inter

evellendum curiose attenteque obse Varet, an molle, durumve esset. Qui,ubi rursus adscendisser, utraque manu CO-rallum attulerit, constanterque asseruis,

illud non minus in silo mari, quam supra illud, durum esse: & se,cum ad octo perticas aut circiter prope fundum maris appulisset, magnam ibi frigoris vina sensisse. Imo quod ipsemet etiam Muκ

266쪽

HIs TORIA CAP. XI. relationi ejus fidem adco non haberet,lin mare, cum retia , quibus corallia piscari solent,contrahenda essent, ante- qciam in ipsum aerem efferrentur, ad profunditatem unius perticae se immerserit , dc Corallium reti adhaerens manu prehenderit, idque tum aeque durum , ae cum aeri externo esset expositum obser vasse. Idem etiam confirmat

Ong de la Pollier, Ncmilis Lugdunensis,

qui Anno 1613. ab ejusmodi piscatione reversus est. Quod si ita sit,magno certe in errore hactenus versati sunt Praeceptores nostri contrarium dΩcentes, pergit idem Aulinor. Retulit quoque Dominus de Nicolai,quod Vere, quando Corallium evellitur, liquor quidam lacteus ex eo inter frangendum emanet, qui decidens super lapidem , lignum, ferrum,aut aliam materiam, Corallium producit. Est autem Corallium frutex marinus ramosus,sub aquis viridis, qui extra fuislapideam acquirit soliditatem. Quando luceus lapidescens, ob peculiarem ejus dispositionem se poris insinuat,atque in

267쪽

Ha COR ALLIo Ru suam convertit substantiam,lapidescere incipit,sed soliditatem debitam demum ab aere ambiente acquirit. Colorcmvero cx seminio habet Immaturos Corallos vidit Anthelmus Boetius , fuse , viriditatioque colore tinctos , qui Permaturitatem rubedinem acquirebant, ut fructus alii rubicundi. Corallis dum eximuntur , multa extrinsecus adhaerent, quibus depomis , nativus color prodit. Coralliorum variae sunt differentiae , tam ratione colorum quam confirmationis. Sunt enim rubicund3, alba, nigra, striata, stellata,articulata, solida, fistitiosa, scabra,porosa, cemosa, &c. Ea quae tenemus nos breviter delinea bimuS.Corallium rubrum est vegetabile marinum, cujus truncus paulatim se in va- . mos ramos di spescit,instar arboris foliis fructibus destitutae, colore eleganter rubicundo. Falsum enim est quod Plinius lib. 3a. Natur. His. cap. a. asscrit, Corallia rubra baccas habere similes cornis, specie& magnitudine. Substan

tiam habet lapideam, quae poliri exacto

268쪽

Hi set ORIA CAP. XI. Potest. Nascitur & per se & ex aliis quiatius adhaeret. Vidi Pisis in Italia fruticem

elegantem . Cranio innatum. Quinetiam alias plantas lignosas quandoque investit, & ad modum carum divaricatur, ut dum integrae sunt, nemo a veris Corallis eas distinguere possit. Ipsum. vero Corallium rubrum investitur tunica quadam alba , quam politura dem Cre Oportet, ut se prodat rubedo. si igni applicetur, in crustas separatur ejus substantia, quarum una alteram vestir, ut tunicae in caepis, quamvis id alioquin non appareat. In mari Tyrrheno circa Maltiliam,& adjacentia loca , copio Se

invenitur. Quo pacto Corallia rubra am i ssum colorem recuperent , videa-pud Anshelmum Boethium de Gemm.

Vim habet exsiccandi, adstringendi, refrigerandi,Cor, ventriculu,& He-Par roborat , sanguinem purificat. Si a viro gestetur, coloratius redditur ,&elegantius rubet, quam si alii ultere ; si a morte proximo, aut periculose aegreOrante gestetur, pallescit δc colorem mu-K tat,

269쪽

iat,imo futuros morbos, goloris mutactione,donotare volunt. Amuletum habetur puerorum contra terriculamen ta,fascinationes,incantationes,Venmas

Epilepsiam &c. collo appensum , umbrachiis gestatum. Venenatis δc contagiosis morbis resistit ,si pondere Dracta mae semis exhibeatur. Si infanti primum

nato,grana X.ex materno lacte, ante ali um cibum exhibueris, ab Epilepsita tuetur, menstrua cohibet , gonorrhoeam

sistit , sanguinis rejectiones & fluxus dysentericos sanat, renum & Vesicae Calculos expellit, cicatrices extenuat, ' ulcera carne explet , lachrymas sistit, dentitionem puerorum promovet, si id crebro mordeant. Quae omnia effic cius praestant illa quae Chimici ex eo praeparant, Tincturae, Sales, & olea,de quibus multi multa scripserunt. Immaturi Corallii plantam elegantem mihi dedit serenissimus Rex Noster Fredericus III. Anno I 649.6.Febr. Radicis loco erat Massa,gypsea quasi, CQ-xallium album referens, ex qua ab uno latere varii rami obtusi,no doti,&scabri

270쪽

HisTORIA CAP. XI. emergunt,ad semipedis altitudinem,ab altera vero parte Coralli immaturi planta , pedes duos cum dimidio alta, juxta radicem varii & tenues stolonum serculi emergunt inordinati & incurvi. Planta ipsa juxta radicem crassitie est minimi digiti, ubi ad pedis circiter longitudinem excrevit , caulis contortust aliquantulum, & nodis tribus ex ramusculorum abruptorum reliquiis dotatus divaricari incipit & attenuari , usque dum in summitare in ra. tenuissimos fi-

lamentorum instar extenuetur ramusculos:plana est planta , ut Omnes marinae, interiore suo stantia constans lignea, quae Corallina crusta quasi obducitur, Sc incrustatur. Hunc fruticem eundem esse arbitror , cum eo quem postea sub titulo plantae Marinae Resedar faeie delineato. Sed quia ab hac omnia vascula ablata sunt, peculiaris jam videtur. Eodem tempore addidit Fruticis Coralloidei ramum , qui omni ex parte refert hirsutum cornu cervinum, quod Ianugine obducitur ad buc novellum, ladeo ut tale cornu in lapideam substanis

SEARCH

MENU NAVIGATION