장음표시 사용
61쪽
nobilissimis aut horum inter gemmas
referatur, . quae certe a natura fruticum arborumque multum abhorrent. Itaq;
non propria significatione, sed ob sim N litudinem frutex esse dicitur. Non enim continuo frutex est , quod cjus specie mgerit,cum & interdum silices , aliique lapides ramis in signes Sc arbuscularum speciem praebentes reperiantur, qualesse vidisse ad Albim prope ostium Tangrae memorat Encelius lib. de re metali
Si igitur silicibus lapidum durissimis
formam quandam fruticis natura tribuit, no mirum facit in corallis. QuamvisOrpheus noster& Ovidius coralium plantae, aut herbae aut viminis nomine notent , facile veniam impetrare possunt,cum Poetae sint , hoc est,fabularum authores, quibus uualibet audendisiemper'it aqua potesas. Quare vocabulum fruticis, plantae, herbae , viminis hoc loco ampla significatione accipiendum. Orpheus dum sibi persuasit,coralium esse fruticem, coniecturam cepit, id etiam foliis ornatum
62쪽
HIsroRIA. CAP. II. 33 esse. Quod commentitium est, & inter fabulas habendum, ut & illud, quod de fructibus ejusdem prodidit. Etenim folia corallis csse, supra fidem cst quia post
hominum memoriam non sunt visa, nec cerni possunt etiamsi dentur, cum amari corrupta, sub visum non cadant, quippe pro fundo aequoris abdita .Si seni o marcida, dc a mari consumpta contabescunt , ut auctor est noster Poeta, testis oculatus hujus rei dari non potest. Itaque in imo maris folia nunquam visa sunt, multo minus in littore , quod aqcia marina contabefacta eo haud per- veritant. Fructus sive baccas e coralio nasci affrmantis Orphei sententiae subscribit Plinius , qui alioqui Maximus Naturae consultus. Baccae, inquit,c Ora-lii candidae sub aqua molles, exemptae, consestim durantur,& rubescunt, quasi corna sativa, spccic atque magnitudine verum Matthiolus comment. in Dioscorid. m irum esse ait, diligentissimum
rerum naturalium scriptorem tanto cr- rore diachium,ut crederet, baccas e Co
63쪽
3 COR ALLIoRuM ac infantes collis brachiisq; adalIigant,&aliqui religione quadam perculsi prC-
cum numerandarum causa gestant, non
illorum fructus , sed ex truncis ipsorum torno & lima derasis, deinde Sinyridis lapidis pulvere & terra quadam ex Tripoli Africae advecta perpolitis, teretes laevesque redduntur & splendorem capiunt: Ad haec multo undiquaque obitum e mari eximitur corallium,adeo ut rubicundo non eluceat colore priusquam cortice exutum, artificis manu in nitorem detur. . Hinc non mirum est,
illud virontis stirpis specie apparere inruentibus.Sunt qui corallinam herbam coralio quandoque adhaerescere,& hac de causia sic nominatam esse tradunt. Credibile sane est illam coralio assinita te quadam esse junctam , quod dura sit,& lapidis magis, quam herbae substantiam referat , subinde etiam nonnihil rubeat. Sed expendamus quoque,quid alii autorcs de coraliorum ortu decreverint. Iulius Solinus,ligusticum mare, inquit,frinices procreat,qui,qu ntisperfuerint in aquarum profundis , fluxi sun is
64쪽
HIsTORIA CAP. II. stini, tactu prope earnulento. Deinde, ubi in supera attolluntur , natalibus derogatis, lapides fiunt. Nec solum qualitas illis,sed & color vertitur. Nam puniceo protinus rubescunt , ramuli sunt , quales arborum visimus ad semipedem frequcntius longi. Paracelsus, tractati de glutine Elementi aquae:
coralia , ait, oriuntur ex tenaci resina
sive glutine, quod ipsorum proprium est. Et prima ipserum materia est quasi forma & liquor alicujus resinae, quae lapideam in se proprietatem habet, unde aliquid generatur , gemmis &aliis lapidibus simile , quamvis non
sit de ipsorum materia. Idem cora lia, refert , Originem sumunt ex resinis priorum trium, ita, ut ex sulphure emergat rubedo,& natura quaedam alba caque fixa, quae separatim producitur perArcheum instar seminis aut grani
quod projicitur in Iliadum , quod plu
rimum est in mari. Hoc loco nascitur coralium. Ubi vero alias in globulo ma- .net , exarescit& nihil inde producitur. A ibi in Iliadum venit, ibi incre-- B c mentum
65쪽
scitur,quemadmodum ex semine: Ubi vero ad justam magnitudinem per UC-nit , insito spiritu salis , &aetate induratur , id quod accidit vi ipsius propria.
Naturam autem suae ossentiae sumit ex Archeo elementi aquae, quς in omnibus fructibus peculiare suum incrementum praebet,& quandoque argentum sua doque aurum mirabiliter hac forma producit. Ita ludit natura in suo opificio,gaudetque opifice & virtute sita. Sicut etiam alumen plumosum&alia crescunt, ita coraliorum singularis generatio cst ex semine , quod ex primis tribus, scilicet ex rubeo , albo & flavo ortum est. Hoc ultimum est, quod natura exprimis tribus resinis per elementum aquae producit , estque unum ex opificiis ipsius nobilissimis. Idem author coralliis, ait lapis est albus vel rubeus non pellucidus, qui in mari nastitur ex natura tempestatis & aeris in ligni formam aut fruticis,ac in aere duretiit in lapidem , lapidum preciosorum infimus. Haec Paracelsus. id Italus
66쪽
HIs ΤORIA CAP. II. - scriptor Franciscus Calceolarium coralia,ait, nata sunt ex succo lapidescente,
quem planta mollis & viridis, tactuque probe Carnulento, quamdiu sub undis mansit , proprietate quadam pro sui incremento attraxit. Mollitie post relicta in lapidis solidi saxem aeri exposita statim abeunt. Ioannes PlateariusMedicus Salernitanus : coralium est substantia terrea, quae reperitur in locis maritimis -& maxime in cavernosis montibus in
mari existentibus. Ubi quaedam humi- .ditas glutinosia lapidibus adhaerens exsiccitate propria& maris calore sic condensata in substantiam lapideam transmutatur. Qui majorem partem ignis habet,fit rubeus : Qui majorem humiditatem aquosam,fit albus. Sextus Philosophus : Eadem res locis diversis di.
versa est & ovum in ave quidem molle, in aere autem durum, & lyncurium in lynce quidem humidum, in aere autem durum : sic coralium in mari quidem molle in aere autem durum est. Cardanus: Quod corallum e mari exemptum confestim durescit , causa est aer renue
67쪽
cogens. Refrigeratur autem aestate mC-dia, quia pars aeris intro penetrans frigida evadit. Serapio: Corallus fit nodosiis ab aqua maris & dicitur planta marina , nata in fundo maris. Reperitur quoque in quibusdam montibus. ΑndreasBaccius, libr.de gemmis: Corallus, quamdiu aquis tegitur, lignum est, statim vero alto mari extractus, du acrem
tangit in lapidem induratur. Ansh. Bocr. corallium fit dum succiis lapidescens corpus ligni sibit idque alterat, Min sitiam naturam convortit, dum in eo congelatur. Ex his colligitur verisimile non esse, sub aquis , ut aliqui referunt, plantam plane ligneam esse & mollem, statimque e mari extractam eongelastere. Si cnim hoc verum esset, nulla planta ooralli ex parte lignosa ex parte lapidea esse posset. Quae vis enim extracha subito lapidesceret. Paulatim itaque ut in aliis aquis lapidescentibus contingit,siiccus penetrat , ligni corpus ad formam ve, substantiam acrimonia aliave riualitate mutat, atque in ipsius locu in
68쪽
H1sTORIA CAP. II. 39 lapideum id, quod in sic continet , substituit, quod concrescens in coralli formam abit. An autem corallium ex lapideo succo crescat, aut generatum aliarum plantarum instar , demum succo dicto alteretur, dubitare posset. Ego plantam ipsam , ut corali nam algam caeterasque herbas , quae in mari ipso
nascuntur , crescere non absque succo lapidifico autumo. Non tamen lapide scere, priusquam moriatur , emori autem ordinario naturae motu vel agente in plantam nimis vehementer succo,
qui eam necat , ac subiens & penetrans intimas illius partes facile transmutat. Quod autem succus lapidescens ad plantae formam a natura adhibeatur , experientia multorum , qui plerumque observarunt e coctilib. lapidib. nasci coralium, id comprobatur. Cur autem Coralium lapidescat;aliae plantae nequaquam , hoc tum propter singularem ipsius dispositionem contingit, tum , quia succus lapidescens a natura
ipsius substantiae inest , qui facile lapideam formam plantam recipere cogit,
69쪽
ac in aliis no ita copiose reperitur, antequam rubescat , ac quodammodo Ialaturus sit coralli frutex , videtur variis coloribus tingi. Quotquot enim plantas vidi , nondum exacte in lapidem conVersas , Omncs vel fusco vel viridi alio ve colore, quo arborum rami tinguntur colorati erant. Solique illi, in quibus ligneum vix aliquid apparebat, iam rubescere incipiebat, non secus ac in pomis & piris rubens color postre- Inus ac maturitatis index est. Hactenus Boetius. Quanquam a doctissimis ingeniis illa sunt prodita, quoniam tamen diversariunt authorum sententiae , de ortu coraliorum meam quoque opinionem cuivis rerum naturalium perito aequa aestimatione pensandam relinquo. Paracelsus & Platearius mihi Omnium virissime dixisse videntur , ex succo tenaci seu materia glutinosa coralium oriri atque augescere etiam sine adminiculo plantae ipsum attrahentis, neque necessum esse puto , ut frutices
si ve lignum semper ad se rapiat ejusmodi succum, unde corallus evadituod ille
70쪽
HIs TORIA CAP. II. Aliponte sua lapidescens in formam fruticis surgere potest vi naturali, quq in sale ipsius delitescit. Namque salis ben cficio fit, ut in ramos se distundant plantae.
Quod cxemplo urticς Quercetanus dc- monstrat, ex cuius cinere lixivium cxtractum , frigore hiberno congela tum veram herbae speciem praebuit. Idem auctor,c'rallos,ait,vitam haberea spiritu salis vegetantis , ut qui etiam toti in sal redigi posiant. Caeterum concretionem 3c congelationem corporum sali ipsorum acceptam ferri, Philosophi omnes fatentur, Bc ostendi potcst exemplo lyncurii , quod est lyncum urina , c nihil autem aliud est urina, quam sal aqua dilutum quς, ubi reddita
est, glaciatur arescitque in gemmas, carbunculis sinites,&igneo colare fulgentes,de qua Ovidius: Victa racemifero Uncas dedit India Ba chos E quibus ut memorant, quicquid vesic a remisit, Vertitur in lapides ct congelat aere tacto.
