장음표시 사용
71쪽
Si tamen vel copia vel acrimonia irritatus ventriculus intestinaque deorsum propcllant superfluum, ocalvus copiose solvatur, aut ipsa ce- revisia defigcatior tenuiorq; per ductus urinarios largiter reddatur, aut rejiciatur vomitu, multis enim haec eveniunt) tum de inflationibus tantopere non est metuendum: quippe moderata potio, & quantum ad sitim restinguendam, dc deducendum cibum satis sit, multo est naturae nostrae, quam aqua gratior, ad vini tamen dotes neutiquam ascendere valet. Porro aquae vitia, G
leno teste, ex ejus frigiditate dependent omnia; cujus quidem rationc in praecordiis diutissime moratur , fluctuationes excitat, in flatum mutatur & corrumpitur, 3c ita velitriculi robur resolvit, ut det rius proinde concoquat: sed nec digerendo per corpus alimento aliquid magnopere conducit. V NVM autem comprehensis jam aquae
72쪽
aquae vitiis, adversam quodammodo naturam habet, cum nec inflet praecordia, imo si inflata sint, subsi-cere faciat; nec inibi moram tra- hit propter caloris mediocritatem. Medium itaque quodammodo ordinem inter vinum & aquam cere-visia communis occupat, ad aquae tamen quam Vini naturam magis
inclinans. inflat enim, Sc diu satis propter crastitiem in praecordiis
haeret: verum non ita calorem nativum obtundit, aut ventriculum enervat. Defaecata autem, VetUS,
exquisite cocta, vino est vicinissima. Digestionis enim vias aperit, ad celeritatem deductionis in corpus conducit, boni succi est, ct ad miscenda concoquendaque ea quae in ventriculo Sc venis sunt, idonea, dc parum admodum inflat, multis nominibus musto, defruto, dc aliquot crudioribus vinis praeferenda : quoque magis ad vini facultates accedit, hoc magis ab aquae Vitiis declinat. Aquae quidem potus
73쪽
tum glacialis , tum etiam putealis, nihil boni confert, potissimum iis qui ventriculo sunt frigidiore, non Ea dumtaxat ratione quod ilico post cibum hausta sui Galenus vult eum
faciat innatare, cum sese interpo- nens inter cibum 8c ventriculi corpus, separationem & fluetitationis sensum invehat: id enim & vinum,& optima cerevisia, imo quivis potus efficit: sed quod gravis cum sit& frigidissima, calorem naturalem quasi strangulat , concoctionem impedit, ventriculum, pectus, aCpulmonem male habet, urinam C
hibet, laterum dolores, hydropi sin, colicum asse etiam, N. iliacam patasionem difficillimam generat. CC- rerum flatus procreare non huic modo aut illi rei tribuendum, Verum quodcunque id tandem sit, vel Vinum, vel cereuissa, vEl lac, vel aqua, aut jurulenta alia quantumvis salubria, quorum nimia potione homines sese distenderint, aut alterius rei lentore, crastillave majore quam
74쪽
quam calor pervincere possit, i farserint , spirituum flatuosorum caula sunt. . Quippe immoderata copia ventriculi actionem hebetar, Zc imbecillam reddit : imbecilli. ventris symptoma, Galeno teste,
sonitus eli fluctuantis humoris. Venter enim cum pro sua natura. se habet, aclcoultrictoria virtutu utitur, quamlibet eNiguum sit quod in se continet, undique constringit '8c nullum vacuum relinquit locum. Cum autem plenus est, sonitus, fluctuantis in eo humQris, veluti vacuo obauditur, non equidem eΣ-acte quacunque parre complecti assumpta valet. Quocirca laXum.
quoddam spatium essiciens, permittit ea quae io se continet humida pro. figurarum umietate ex alio loco in alium transire, ac fluctu tionum senitus edere. Tunc venter intumestit, inflamur turgidaque redduntur praecordia, Sc multa Lx ditas, pituirose crassi, lentique hi mores sensim congeruntur. Haeo .
75쪽
quidem cruditas si cum ventriculi quadam vexatione copuletur, Vigilque eam ob causam aeger maneat, nec somnus adrepat, valde
malum. Vigilia enim & vexatio ventriculi inquietudinem pariunt, per lectum revolutiones. assidue vero huc illuc revolvi, flatus efficit, flatuumq; materiam sursum efferri cogit. Ex immoderata itaque ciborum 8c potuum copia, fit CR D I T A S, EX Cruditate crassi sensim& viscidi humores coacervantur: in quos medicamenta calida tam simplicia quam composita, siqua do sui plerumque fit dum ignorantis medici conlilio utuntur infirmi,
aut sibi ipsis mederi student i incia dant : flatus quidem non de L, sed E tali pituita suscitant. Quinimo &Vinum quantumvis generosum, quod alioqui suapte natura dissipandi flatus facultatem habet,qui
quid denique est liquidum, si non
sua vi, certe sua copia calorem Op- Primente , aut ejus rei cui miscetur
76쪽
DEFLATIBU s. s natura, inflationem producere potest. Porro omnium earum causarum, quas hactenus Iecensendo prosequuti sumus, nullae deteriores sunt, nullaeque ad hos a flatu affectus creandos promtiores , quam in multam noctem compotationes extrahere, pleno abdomine, mutatoque potu distento cubitum concedere , & inter duos pastus, aut
paulo post cibum sumptum, bibere. Ea enim cibi concoctio sinquit
Aristor. quae in corpore procuratur, ad elixationem accedit; praesertim cum in re humida calida a corporis calore fiat: cruditate'; nonnullae similes sunt non plenae elixationi. Quemadmodum itaq; cum in ferventem lebetem multum aquae Digidae, aut alterius liquoris infundimus, elixatio hebetatur, interrumpiturque fervor, ac ita impedita elixatione relinquitur cr diras : eodem modo si statim a prandio aut coena bibatur, incepta
77쪽
concoctio, quae elixatio quaedam est, interrumpitur, fitque cruditas ;quam fluctuatio ilico & inflatio sequuntur, & totius ventris tympani instar distensio. In hujus rei co firmationem dicit Galenus: Bibendum ilico post coenam non est, antequam cibus fuerit concoctus. Siquidem innatant cibi, si bibant,
ita ut eos ventriculi corpus propter humorem interpositum non contingat. Triplici itaque de causa sui summatim,dc veluti per genera jamdudum dicta complectamur) inflationes . generantur ; obstructione
nimirum, calore, & fiigida humiadaque ventriculi intemperie. Nam dc obstructio spiritum cohibet, neCexire permittit: & crassa glutin seque cum calefiunt, flat sum spiaritum gignere solent, ' omnibus q; fere hoc modo affectis, praecordia perpetuo turgida inflataque sunt, di quicquid assumunt, facile in fla-
78쪽
ampliore fere mole, quam pro naturae modo, cernitur. Ventriculi
autem frigida & humida intempe-xies, sive naturalis ea sit, sive postea sensim acquisita, aut modo per oppressionem nativi caloris a nimia repletione cibi dc potus inducta ;nihil reliqui habet ad flatuum generationem. Quare ventriculi re gio ab ambientis aeris frigiditate quamoptime est munienda, sumiamoque studio a pedum immoderata frigiditate est cavendum: utpote quae citissime per nervos Ventriculo communicata, ejus calorem Opprimit,colicum cruciatum Omneque inflationum genus citiuβ quam quisquam ratus est procreat. Atqui flatuum causas quum hactenus abunde satis ni fallor ) recensuerim, tempestivum cst quibus signis illi advise cognoscantur, doceamuS.
79쪽
poris cujusque constitutione Mmateria quae in eo redundat di dominatur , ex victu praecedente pituitoso, flatulento, & tensione hypochondriorum, sine gravitate. Ex ructu item, borborigmis, crepit bus dolore turgido & vago Cito nascente, 8c cito iterum desinente exumore tactui cedente pellucido, dc in tympani modum sonante. FrequenS rivstu crepituque auditur flatuum eruptio, Cui mox leVamen
succedit: aut si quavis de causa
impedito transitu regurgitent recurrantq; tensivi dolores in omne corpus evagantur, vagiq; transcurrunt, & instar spiculi acutissimi
momento nunc sub mamillis, nunc inter scapulas vel membranaS cΟ-
stas vestientes, vel alia quavis in parte se infigunt. Verum tum haud diu vigent, quod tenues sint & su tiles,
80쪽
tiles, facileque in ambientem aera dissipentur. Somnia fiunt de volatu aut saltu fluvios suspenso cor pore superante, interdum etiam tonitrui & tempestatis. Frequens aurium tinnitus, partium corporis palpitatio, oscitatio, Sc crurum, Drachiorum,digitorumque tetanOS. Magna item in colicum dolarem, in aliosque morbos a spiritu flatulento productos proclivitas. Tomsiones creberrimae circa umbilicum molestant, & nauseae vomitionesq; cujuslibet humoris corrupti, sed potissimum pituitae moventur. Al-VuS Obturata S graviter impedita nihil excernit, imo ne spiritum quidem transmittit: interdum autem Iituita vitrea magno conatu aut so a , aut faecibus paucis iisque duris involuta, procedit. Stercora excreta nonnunquam bovinis similia γ& flatibus plena ut aquae supernatent, Videntur. Ceterum dolor non fixus uno in loco haeret, neC PerPe- tuo excruciat, sed per intervalla
