Publii Terentii Afri Comœdiæ sex, ad optimorum exemplarium fidem recensitæ. Accesserunt variæ lectiones e libris mss. & eruditorum commentariis depromptæ. Tomus 1.2.

발행: 1753년

분량: 385페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

DO ARGUMENTUM

alteram una cum filia nutriendam: deinde Athenas reversus, aut calamitatem, aut vilitatem , aut tale aliquid causabatur.

Erat Demiphoni filius Antipho. Cum igitur Phanium quindecim iam haberet annos , conveniunt inter se Chremes & Demipho , ut Chremes quidem, & Lemniam uxorem, & Phanium Athenas clanculum adduceret ; Demipho vero Phanium filio

suo uxorem daret. Εjus rei causa promciscitur in Lemnum Chremes. Eodem te,

Pore accidit, ut Demiphoni quoque iteresset in Ciliciam. Abeuntes ambo , Getae is Demiphonis servus erat filios committunt suos. Profectis senibus, Phaedria se statim Citharistriae cujusdam amore linplicat. Sed hoc erat incommodi, quod , quia lenone emeret, quod daret, nihil habe-hat. Interea uxor e Lemno, quae , Propter Paupertatem , viri diutius sorte , quam solebat , morantis adventum expectare non Posset, conscensa navi, Athenas una cum

filia & nutrice ipsius venit: quaerunt Stilphonem

132쪽

rN PHORMIONEM. mphonem: frustra. Athenis, qui quemquam

eo nomine nOSSet, reperiebatur nemo. Ιhi mater tanta eam aegritudo ceperat moritur. Ei fimus una cum nutrice Procurantem Phanium eum adspexisset Antipho, subito amore illius exarsit. Venit ad nutricem postridie , ut ejus sibi copiam faceret, obsecrans. Illa se, nisi puellam uxorem duceret, facturam negat. Illi, clim & qui vis facere cuperet, & patrem absentem

vereretur, parasitus Phormio hoc consilium dedit. Lex erat Athenis, ut orbas puellas , qui eis genere proximi essent, ducere, aut, si id nollent, dotem eis dare coge rentur. Ego , inquit parasitus , simulabo , me patri virginis amicum fuisse, ideoque causam illius suscipere e vocabo te in judicium , tanquam illius cognatum , tecum que lege agam, ut eam ducas. Tu ita te defendes, ut mihi facilem victoriam praebeas : ita condemnabere. Sie fiet, ut & tu potiaris tua, & patre reverso, paratam e cusationem habeas. Ita fiunt omnia, ut

Tom. II. L

133쪽

I 22

ARGUMENTUM

parasitus suaserat. Consectis jam nuptiis, eodem die ambo redeunt senes. Turbari uterque : ille , quod filius indotatam uxorem, Se absente, duxisset: hic, quod vereis retur , ne , erepta sibi hac collocandae filiae oecasione , tota res fieret palam. Eo ipso

die, leno , Citharistriae, quam Phaedria amabat, dominus, nisi sibi pro ea triginta

minae darentur, venditurum se eam misnitabatur. Ad eas conficiendas hanc tali clam Geta confingit: ait senibus, Se cum Phormione collocutum; Phormionem vero, si sibi dotis triginta minae darentur, Paratum eam uxorem accipere, quam duxisset Antipho. Eam pecuniam Demipho a Chremete sumptam numerat Phormioni. Is eam Phaedriae, Phaedria lenoni pro amica tradit. Clim haec iam consecta essent, agnoscitur Phanium. Ibi vero senes gaudere, quod, quas nuptias ipsi facere moliebam tur , eae, ipsis absentibus , atque inscientibus, factae essent. Sed dolebant sibi periisse triginta minas. Eas dum a Phormione.

134쪽

rN PHORMIONE M. I 23 prImo blanditiis, postea etiam per vim ei Pere conantur; Phormio, qui jam de du hus Chremetis uxoribus, deque tota re i tellexerat , inclamat Nausistratam, eique aperit omnia. Illa cum aliquandiu de viro Conquesta esset, tandem placatur, filiique ipsius judicio omnia se permissuram poru

135쪽

C. SULPICII APOLLINARIS

PERIO CHA,

ARGUMENTUM.

HREMETIs frater aberat peregre Demipho, Relicto Athenis Antiphone filio. Chremes clam habebat Lemni uxorem , ac filiam, Athenis aliam conlusem , dc amantem unice Gnatum fidicinam. Mater e Lemno advenit Athenas: moritur: virgo sola i aberat Chremes Funus procurat. Ibi eam visam Antipho Cum amaret, opera parasiti uxorem accipit. Pater, Ec Chremes reversi fremere. Dein minas Triginta dant parasito, ut illam coniugem Haberet ipse. Argento huc emitur fidicina. Uxorem retinet Antipho, a patruo agnitam.

136쪽

TERENTII PHORMIO.

osTQUAM poeta vetus poetam non

potest Retrahere a studio, & transdere hominem in otium, Maledictis deterrere, ne scribat, parat rQui ita dictitat, quas antehac fecit fabulas, Tenui esse oratione, & scriptura levi, Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum Cervam videre fugere, & sectari canes, Et eam plorare, orare ut subveniat sibi. Quod si intelligeret, Olim cum stetit nova, Actoris opera magis stetisse, quam suas Minus multo audacter, quam nunc laedit, laederet. Nunc si quis est, qui hoc dicat, aut sic cogitet, Vetus si poeta non lacessisset prior, Nullum invenire prologum potuisset novus Quem diceret, nisi haberet cui malediceret. Is sibi responsum hoc habeat: in medio omnibus

137쪽

Palmam esse positam, qui artem tractant mus cam. Ille ad famem hunc ab studio studuit rejicere: Hic respondere voluit, non lacessere. an Benedictis si certasset, audisset bene rQuod ab illo allatum est. sibi id esse relatum putet. De illo jam finem faciam dicendi mihi, Peccandi cum ipse de se finem non facit. Nunc quid velim, animum attendite. Apporto nO

Epidicazomenon quam vocant Comoediam Graeci, Latini Phormionem nominant sQuia primas partes qui aget, is erit Phormio Parasitus, per quem res geretur maxime. Voluntas vestra si ad Poetam accesserid, 3O Date Operam, adeste aequo animo per silentIum: Ne simili utamur fortuna, atque usi sumus, Cum per tumultum noster grex motus loco est: Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra ad Iutans, atque aequanimitas.

140쪽

ACTUS L.

DAVUS. M CUs summus meus, & popularis Geta 3sHere ad me venit: erat ei de ratiuncula ampridem apud me reliquum pauxilis Nummorum : id ut conficerem. Conseci. Adfero. Nam herilem filium ejus duxisse audio Uxorem: ei, credo , munus hoc corraditur. UQuam inique comparatum est, ii qui minus habent, in semper aliquid addant divitioribus lQuod ille unciatim vix demenso de suo, Suum defraudans genium, comparsit miser,

SEARCH

MENU NAVIGATION