Fasti attici, in quibus archontum atheniensium series, philosophorum aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua atticae historiae capita per olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur, auctore Eduardo Corsin

발행: 1764년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

MAGNO DUCI' ETRURIAE,

REGI HIEROSOLYMORUM,

EDUARDUS CORSINUS

CL. REG. SCHOLARUM PIARUM

N T E st egregias Facultates illas, quae erudiendis hominum mentibus, ipsorumque moribus ad honestatem , optimamque civilis vitae ra-

13쪽

VIDE DICATIO.

tionem informandis institutae su nt, principem fere locum Historiae deb ti Vetfri,cqnstantique Sapientum voce erudimur.

Etenim ubi pulcherrima Antiquitatis limo

numenta res a primis usque item pyribus praeesare gestae, Regnorum vicissito ines, Gentium mores, atque instituta, illustrium denique Virorum vita suis fere coloribus expressa nostris oculis obversantur, incredibile est certe quam vivida , iucundaque luce humanus animus perfundatur; simulque praeclaris exemplis illis ad gloriam , ac virtutum laudem subiectis veluti facibus incendatur. Atque eximios quidem hos fructus , qui ex Historia veluti fonte manare solent , facile intelligimus ,- M A-GNE ETRURIAE Dux FRANCil CE, ex

illarum praesertim Gentium historia profluere , quae maiori sapientiae gloria, pluribusque tum belli , tum pacis etiam ornamentis claruerunt : ut non immerito

proinde plurimi existiment eo meliores ', uberioresque fructus ex Scriptoribus oriri

pota, quo nobilioris illi Gentis historiam

14쪽

VII DEDICATIO.

adornandam susceperint. Itaque mirari certe non possumus , si duobus superioribus seculis post renatas fere literas , atque praesertim in tanta bonarum Artium luce, quibus aetas haec mostra mirifice commendatur , innumeri propemodum , doctissimique Viri ad illustrandam Athenien-ss , Romanique Populi historiam omnes

ingenii vires, atque operam contulerunt

quod nempe Urbes 4llae rerum gestarum gloria, atque incredibili quadam veterum

monimentorum copia ceteras OmneS eX

eellere viderentur. Neque is certe ego sum, qui Atheniensem Urbem cum augu

sta illa amplissimi Imperii sede , Romana

que Civitate Gentium domina conferre velim ; aut accuratius inquirere, num Romana potius , Vel Atheniensis historia uri-lior , atque iucundior habenda st, quaeve proinde alteri palmam praeripere, impensius coli , ingenuis denique Antiquitatis cultoribus magis in amoribus esse debeat. Id unum tamen hic ingenue, vereque dixisse iuveri Romanos ipsos maxima quidem

15쪽

VIII DEDICATIO.

imperii amplitudine, bellicae virtutis laude , rerumque gestarum splendore ceteras Gentes omnes longissime superasse; Athenienses vero eximia Reipublicae forma , legum sanctitate , sapientum hominum gloria , optimarumque disciplinarum studio excelluisse ; ut quidquid fere humanitatis , politiorisque doctrinae apud exteraS nationes Omnes , ac Romanos ipsos

extitisse conspicitur , ex Atheniensi Populo veluti sacro , perennique fonte profluxerit. Etenim severior illa priscorum Quiritum virtus , mitiores istas , humanioresque Literas diu neglexit; neque prius eXtorres , ac palantes illas suis ipsa laribus excepit , quam Graecia capta serum victorem vicit, agrestique Latio Artes intulit : ut primas proinde Poeticae, Historicaeque Facultatis favillas ea demum aetate apud Romanos Ennius excitaverit, qualiberales Artes omnes, atque honestissimae

disciplinae apud Athenienses non modo adoleverant, sed etiam incredibili quadam, summaque gloria florere videbantur. Atque

ista

16쪽

ista certe Atheniensis Populi praestantia in

caussa fuit, cur de Atheniensis ego potius, quam Romanae Gentis historia nunc illustranda , meliorique quo. poterat ordine contexenda cogitaverim : quod illa nempe Philosophorum , Mathematicorum , aliorumque illustrium Virorum memoriam ita complectatur, ut illorum series a Grae

ca , atque Atheniensi in primis historia

divelli non posse videretur , adeoque consitum hoc meum 'cum . veteri studiorum meorum ratione arctissimo veluti foedere coniungeretur . Cum enim superioribus annis eam ' Philosophiae partem adornandam suscepissem , quae sapientum hominum aetatem , resque ab iis praeclare gestas nitida: quadam, perennique serie prosequeretur , ipsa rerum assinitas , atque connexio me sensim abripuit, ut nobiliora quoque Atticae Historiae capita novis subinde observationibus illustrata, hoc ipso dein muni Fastorum Atticorum opere complecterer. 1 Quod vero TE, MAGNE ETRURIAE DUX , idemque Rin HiERosOLYMORUM FRANCISCE,

17쪽

x DEDI CATIO.

huiusmodi studiorum' meorum 'Auspicem , atque Patronum optaverim , quod maximo , atque immortali Tuo muner: sim consecutus , ut opus istud Tuo inscriptum Nomini . prodire nunc posset , id certe amori , elementiaeque Tuae, qua Literarum studia , atque honestissimas F cultates omnes prosequeris, referri debet. Quis enim ignoret ceteras inter egregias animi dotes, quas a MAIORI Bus TU Isimmortalis gloriae Viris in TE derivatas, atque in I g uno admirabili quodam foedere' coniunctas suspicimus , eximium quoque studium excellere , quo liberales Artes , ac disciplinas omnes in clientelam recipere, iisque deditos homines non amore solam , sed regia quoque inunifice tia fovere soles Θ Illustria sunt certe amoris , & clementiae, huius Tuae largumenta perennis illa sollicitudo , ac vigilantia , qua post Etruscae Gentis imperium Tiax divinitus attributum. in assiduis etiam , gravissimisque rerum publicarum. curis de Literarum tamen studiis hic augendis ,

18쪽

DEDICATIO XI

promovendisque ita semper cogitasti ut novus illis per T E ; immensusque splendor accesserit. Ac ne ceteras Einariae Urbes , & Academias omnes , ad quas uberrima felicitas illa manavat hici memorem, immortalia sunt: plane amoris, munificentiaeque huius Tuae monumenta , quibus Pisanam hanc Urbem , dc Academiam Tiai cumulatissime devinxisti ; ubi non ceteras solum Facultates omnes , quae 'ihi florebant , patrocinio ', praesidioque Tuo decorasti; sed ingenuis etiam Adolescentibus impensus erudiendis Astronomiae , Juris Publici . atque Analyticae 'Matheseos studia doctissimorum hominum ' opera patere voluisti : ut nihil proinde in hac celeberrima , Etruscarumque omnium facile principe Academia ad , optimam', absolutamque i studiorum omnium rationem Optari iam posse gloriemur . Haec ista vero praestantissima Literarum; praesidia , quae amplissimo beneficio Tuo i, MAGNE

ETRURIAE Dux FRANCas CE , consecuti nunc . sumus , eo nobis cariora estis

19쪽

XII DEDICATIO.

debent , summisque laudibus efferenda , quod semper illa cum ingenti Etruriae

faustitate , beataeque pacis otio coniuncta fuerint: cumque universa sere Europa ditasidiis fervere , bellique turbinibus agitari videatur , Etruria tamen haec Tua, paterno certe consilio, prudcntiaque Tua, aurea pace perfundi , eaque tranquillitate frui nunc possit , quae politioribus Literis eκ- colendis optanda maxime videbatur . Itaque, si liberales Artes, aC FacultateS omneS, ipsarumque studia ita auspicio , praesidioque Tuo non exornata solum , sed etiam amplificata, ac mirifice confirmata conspicimus , vereri certe non poteram, ne hanc quoque studiorum meorum partem , quae

tum Philosophicae Historiae , tum disciplinis etiam aliis illustrandis instituta me

rat , sereno vultu , quo cetera complecti soles , exciperes ; cum praesertim illam TIBI maximo , optimoque iure , veluti perenne grati animi monumentum Consecrandam esse intelligerem. Ut enim plurima a I B in universum Scholarum Piarum

20쪽

XIII DEDICATIO.

ordinem collata beneficia praeteream, quorum immortalis est in nobis futura , ac iucundissima recordatio , Tuum etiam est , FRANCIsCE MAGNE Dux, quod Phi

lo sophiam in Pisana Academia iam pluribus

ab hinc annis ego profitear ; tantumque amoris , ac beneficentiae in me Tuae in hoc obeundo munere sim expertus , ut

quidquid in ullo studiorum genere eniti possim , id omne TIBI, clementiaeque Tuae debeatur. Atque utinam quidem ea mihi soret ingenii vis , ac orationis ubertas , qua Tuas hic laudes pro rei dignitate complecti, simulque opus aliquod augusto Nomine, ac Maiestate Tua non indignum offerre possem l Quandoquidem tamen splendidius aliud observantiae in T E

meae monimentum extare modo non pot

erat , quaeso , obtestorque TE, ut hoc ipsum benigne , clementerque excipere nunc Veiis , quod REGIAE TUAE CEL-sITUDINi devotus offero, consecroque; atque in illo non effusam modo volun

tatem erga T E meam, sed ipsam quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION