Oratio habita a Gvidone Fabro oratore Caroli Galliarum regis christianiss. in generali congregatione : & subsequenter responsvm synodi in admissione oratorvm eivsdem regis christianiss. datum in sessione quarta Sacri Concilij Tridentini sub Pio. PP.

발행: 1562년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nItati constitit. Nolo subtilius in causas in qu rere, nolo rumores uenia tusque colligere, hoc praetermittere certe non possum, quod uereor ne nimis ad rem pertilaeat, minus legitima , minusue libera fuisse dicuntur illa Concilia, qui aderant ad uoluntatem alterius semper lo quebantur , aut potius annuebant, qua re, nulla in iudiciis perniciosior, nulla ue capitalior esse potes . uos quotquot in Dei nomine huc conuenistis, non deliberantium modo, sed iudicantium personam gentitis statuendi, diffiniendi, decernendi , spiritu Diuino suggerente, ius facultatem, es potestatem sine ulla exceptione habetis, hanc faculatatem , dc libertatem diuinitus uobis concessam, ex optima, re ue etere 'illa disciplina Conciliorum, Carolus R. ex noster, uel suo solus periculo si ita sit necesse sartam, re tectam ordini uestro conseruabit, In eam enim causam potissimum haec legatio decreta est. Quod si in priuatarum rerum iudiciis defundo , restillicidio ubi agitur, sententiam suam ad alicuius gratiam accomodare, turpe haberi debet, re seuerissimi legibus nostris uindicatur, quonam quaeso supplicii ge nere digni sunt, qui de rebus Diuinis, conscripti Iudices, dignitatis

parum memores, in censendo uel auram captant popularem , uel principibus , q tibus obnoxii sunt, turpiter se uenditant , uel ex alio: rum dictatis, repraescriptis, cogata tanqtiam mancipia, sententiam ferunt ρ aeternis certe tenebris, e uinculis leues isti, unum marii Iudices mandandi sunt. Hanc qtiaerelam habuit aeta; superior . Ne idem quoque posteri, qui incorrupte iudicaturi sunt , de uobis existimentfc loquantur magnopere est prouidendum. Atque etiam ut tecti ad homines esse possitis, ad Deum immortalem qui poteritis esse ξ quam lis enim quisque sit . quid agat. quid in se admittat, de coelo intuetur, cernit cupiditates nostras, re cogitationes omnes, uidet quid in calculo ponendo spectemus, quid in suffragiis, resententiis sequamur.

Num tacitis, re compressis abis ardeamus, num adulemur, num gloriae cupiditate efferamur, num contentionis studio nimio, praesentem , Noblatam ueritatem recusemus accipere, num leuissimas delectationes, grauissimae utilitati anteponamus, num aberremus, echallucinemur,

prudentes, scientesque num denique Imperatorum, aut Pontificum , aut Regum liberalitates erga nos turpissimo obsequii genere gratioso scilicet calculo , re iudiciariis tabellis prouocare, atque elicere cupiamus. Quod si quid eiusmodi in his conuentibus peccetur, quanquam secus eXistimamus, freti uestra bonitate , ac pietate, si peccetur immen, nihil esst praeterea, quo confugere possimus. Mihi hercle omnia iam addicta vastitati uidentur esse. Utinam longe a ueritate , a con

12쪽

lectura certe non multum aberrabo. Ru et dissidiis Christiana Ciuiatas, ardentem, reflagrantem intestinis bellis cernemus europam c uilis ferri aut subeunda nobis erit crudelitas, aut saltem funerum patriae spe statores cogemur esse, a quorum causa belli fortuna steterit,ahiis stabimus omnes, quae mihi prolaeto tam uidentur esse misera sc miseranda, ut ad earum cogitationem totus perhorrescam. Quamobrem excitam ni patres, re incumbite in eam curam dies noetesque, ut hoc quod aegrotae ac prope desperatae Reipub. Christianae unicum remedium est, non frustra exoptatum a nobis, non temere a uobis, adhibi tum esse uideatur. Et cum ex nonnullorum fortasse conciliorum inuidia haec Synodus laboret, curare, ut omnes intelligant abiisse illud

tempus, mutatam esse rarionem, patere nunc ad tum unicuique ad

disputandiim , non flammis hic disceptari, non fidem frangi, non agi praejudiciis , veritatis disceptationem integram esse, quippe cum una eademqtie semper sit ueritas, ex omni aeternitate fluens, spiritum sanctum hic adesse , hic praesidere, illius denique instincte, sc affatu de publica utilitate agi, de pacificatione communi, nec non ecclesiae totiuε conciliatione, sc restituenda uetere eius disciplina hic tractari rite, te gitimeque . Operepretium est Patres, ut rem ita se habere intelligant, re animoriim uestrorum contentiones huc sciant pertinere, ad hanc quippe lammam maxima illa, dc nobilissima europae pars Germania , pro qua potissimum laboratur, uelut e summo excitata, conueniet, te gatos mittet, aderit hic uobiscum , suos de religione sensus exponet familiariter, suosque intimos nudabit dolores, sic denique contrariis opinionibus iampridem dissecta, diuulsa , atque ob id ad omnes externas, re suas quoque iniurias opportuna Christianitas in unum , tanquam corpus coalescet. Erit terra labii unius, ec cordis unius , ut quidam ait, equidem hanc uoluptatem, quae incredibilis est, iamnunc mihi spe ec cogitatione lubet praesumere. Iuuat oculis me tis intueri, idem sentientes omnes Christianos, idem credentes . idem sperantes , eodem charitatis igne accenses, quam sane coniunctionem , dc diuinam animorum conspirationem ius nulla pom hac reperitur,quae perfringere,aut labefactare possit. Ut autem patre quod suscepistis non mediocre munus alacriore animo conficiatis, Carolum Christianissimum Regem Francorum,quando is nos suae uoluit esse nuncios, ec interpretes uoluntatis, ad omnes Cotiatus socium fidelissminum,et adiutorem fortissimum uobis futurum spondemus, ac religiose Promittimus,Quem uero laudatorem actionum uestrarum, assertorEacerrimum perpexuo habebitis,eunde hic testem,ec spectatorem eratio

13쪽

habiturit, nisi tenella aetas insolens laborum , atque itinerum proh huisset, aut potius nisi ciuilis tumultus terrores , in Gallia necessario retinuissent: Sed quod ille ceram studiose facturus erat, ut se suaqtie omnia ultro uobis offerret, id nos ut diligenter, atque officiose curaremus praecepit, dccum ex auctoritate sua aliquid accessionis ad id quod per uos agitur , fieri posse confideret, iussit , mandauitque , ut id ipsum uobis significaremus , cum magna testificatione singularia suae erga uos beneuolentiae, erga ordinem uestrum uoluntatis, atque obseruantiae , erga Rempub. Christianam studii, pro quibus omnibus non fortunas modo , fc facultates , sed etiam uitam, Ac sanguinem si opus sit cupiat

effundere.

14쪽

RESPONSUM SANCTAE SYNODI IN

Μ. D. LXII.

Ypectatus, iucundusque aduentus uester Illustrisi. D. a

Lansaco , uosque clarissimi Legati, sacrosancitae huic Synodo, non modo summam animorum laetitiam, sed certissimam quoque spem attulit, ut quae uel temporum uitio, 6c infelicitate, uel pol tis perfidorum hominum scelere, oc pertinacia, a prisca illa iterae religionis puritate multis in Regnis, iam pridem in uarios, diuersosque haeresum errores defluxerant, atque deciderant ut uolumus , atque cupimus in pristinum dignitatis, ac synceritatis gradum reuocaremus. Nam cum perditi homines suis consiliis, atque pertjnacia, multos iam annos, non modo Pontificum, atque Regum humana iura, sed etiam

diuina, ab Apostolorum iam temporibus, Christo ipso magistro, Nauthore , partim monumentis , partim uiua uoce per manus, uelut

haereditaria nobis ad bene beateque uiuendum tradita, atque relicta suo arbitrio, atque libidine, ita uiolare, reperturbare ausi fuerint, nociuis quibusdam licentiae, sacrilegii, impietatis, omnium denique scelerum ritibus luperinductis, ut ad unicum, salutareque sacri , Oecumenici Concilii remedium a Pont. Max. Pio, solertissimoq; Pastore , tam libenter, quam necessario confugiendum fuerit. Quod spiritu- sancto praelucente , tanta optimorum Regum , Christianorumque Principum , non modo animorum consentione , sed etiam concor-

15쪽

dissimis omnium Christianae Reipub. bene iuuandae studiis, susceptum

8c ornatum, ut breui Deiecclesia multo purior , sanctiorque s tura sit. Merito itaque Christianissimum Galliarum Regem , CarOlum in quo celerior est regiarum uirtutum , atque rei gionis cursus,

quam aetatis di laudamus, re admiramur: qui re Henric t patris, re Francisci aui, Christianissimorum Regum clarissinis nominibus , Nerga sedem Apostolicam exemplis excitatus, atque inflammatus,cum per aetatem nondum confirmatum, re impios suorum, tam in se, quam

in Christi Religionem tumultus, huic saluberrimo, sanetissimoque ge nerali Concilio adesse non possit, uos praestantissimos uiros summa prudentia fide , ac religione praeditos, legatos misit : qui illius nomine omnem operam, opes studium denique, dc parendi obsequium c ut decet a sacrosanctae Synodo liberalissime promitteretis, quam apud bonos , piosque , nulla aliorum Conciliorum, quae nec legitimma, nec libeta fuisse, qui Conciliis male afficiuntur , parum uere obiiciunt , inuidia laborare: qui recte senserit, facile extimabit, cum clarum sit sacra generaliaque Concilia, rite Christi spiritu ab eo, qui potestatem habeat, inchoata, riteque absoluta , dc legitime semper fuisse habita, libera , ct ad hominum sanitatem, ac salutem,

qaantum per eos, qui spiritus aneto non restiterunt, licuerit spectasse, ac salutaria fuisse . I Iec aduersus Tridentinum sacrum istud Concilium sat hanae insidiae ac fraudes per uos copiose, subtiliterque enume ratae, quamuis uariae, atque ingentes, Christi spiritu praesidente, praeualebunt, qui illius omnes conatus sua uirtute, re potentia , cui soli confidimus, in quo solo omnes nostras spes , ac cogitatus colloca uimus , franget, subpedibusque nostris substernet : Nosque ab Ecclesiae suae synceritate , ac ueritate , nec aberrare, nec decepti, aut a quoque cogi permittet. Itaque sedulam uestram, ec Iberam admonitionem Viri Glarissimi, ne scilicet in consultationibus, sententiisque nostris ferendis , aut popularem aurem capiemus, aut Principibus nostris obsequamur , ita enim mavult sancta Synodus sensum uestrum interpretari, ne quid praeter mansuetum , piumque propos tum , atque institutum suum respondere cogatur , dc si non necessariam fortasse , superfluam existimat, tamen , ut a uobis bonis uiris , bona mente , atque animo profectam, ita in bonam quoque partem accipit . Et, ut uos isto vano metu, aliosque omnes liberet, suique propositi, acueritatis certiores faciat, aperte praedicit, se cuiusuis uoluntatem , potentiam, aut cupiditatem Sacrosanctae Synodi dignitati, ec authoritati perpetuo post habituram : quod iP-

18쪽

sum uobis, aliisque, qui sacro huic Concilio ad sunt aderutitue, r6.

sipsa clarissime comprobabit. Itaque, ut tandem redeamus, sacrum hoc generale Concilium, Vos ita libenter accipit , scamplectitur, ut saluberrimi, sanctissimique huius celebrandi Concilii operis socios, ae iparticipes habeat. Christianissimo uero Regi uestro Carolo, ita Regie , atque sancte educato, fidelissimisque, dc Religionis amantissimis senatoribus, ac Consiliariis nunc ornato , ac munito , tantum se de- here fatetur , ut quaecumque ad ipsius honorem , dignitatem, Regni statum, ac Religionem tuendum , ac conseruandum pertineant, libentissime Iraestaturam se polliceatur, quae salua fide, ec Religionis puritate praestari poterunt, tantoque libentius, ac iucundius praestabit, quanto certius, firmiusque existimat, nihil a uobis praestantisi simis uiris , religionisque amantissimis Regis uestri Christianissimi nomine postulatum iri, nisi quod honeste, iuste , religiose per tales Viros postulari, a Sacrosancto Oecumenico Concilio, e Reh-glonis Christianae dignitate: , dc synceritate sancte prastari possit , ec debeat. Et mandata uestra libenter , ec prout iuris est accipit, ita admittit.

SEARCH

MENU NAVIGATION