Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

3 ab istiusmodi aetato vix exspectandi esse videbantur, quid est quod dubitem recenti luctu nondum penitus t vatum amori eum civium , ac fidei enixius commendare Τ in quo augendo et ornando non modo ejus propriae

virtuti justa tribuantur praemia, sed et Majorum illius meritis, si fortes quid

debebatur , et non est Persolutum, grato et memori animo liceat repetiis dere : ego Vero plane non dubito; cum praesertim justissiman Commendationis auctorem - habeam ordinem sapientissimum, qui facto hodie gravi ojus doctrinae experimento, et Per- amplos ei decrevit honoris titulos, et clarissimis ornamentis dignum summo consensu judicavit. Quae quidum ejus virtutis, ac meritorum testificatio, quominus publice rata sit, et in hujus frequentissi in i conventus luce Patosiat, mora sit nulla :

Codices primum accipe clauSos, et apexsos, et in his magni ilIius Μω

132쪽

I9Meorum principis volumina, cui non minus Asclepiadum disciplina a majoribus ejus ducta, et ipsi quasi per

manus tradita, quam divini ingenii

vis et facultas, perfectae ab eo absolutaeque artis nullo defecturam tempore laudem conciliavit. Cujus adolescenti filio si propter egregie naVatam operam in publico theatro coronam detulit Atheniensium civitas , tει quoque eadem molientem, et Majorum tuorum exempla sedulo imitantem, ex amplissimi ordinis sententia atque auctoritate propria corona donabimus. Sed et aureo annulo insignem faciemus, quo tuae doctrinae soliditas et veritas ab omni inani tumore, ausucati coloris falsa εpecie alienissima significetur.

Denique si in tanta hujus diei celebritato ne privati quidem officii

partes fas est praetermittere, mutuus hic amplexus paternae necessitudinis memoriam renovet, ejusque inter nos redintegratae viuculuru maneat SemPi- pernum x

133쪽

Deum ego optimum maXimum Pre-eor, sanCtiSSimamque a Primo Conccptu intemeratam Virginem, quae nostris Collegiis praesidet, cujus tutelae ac patrocinio res nostrae omnes Commendatae et traditae sunt, ut quae tibi hodie fausta et propitia auguramur, ad tuae stirpis dignitatem sustinendam , et communis patriae decus amplificandum suo temporo Cumulatissime eveniaut .

134쪽

HABITU III. N. ΜAIAs A. MDCCLXXIIII

PHILOSOPHIAE LAUREA DONARETVR

136쪽

DOCTORI IURIS CANONICO BASILIcAE PETRONIANAE PHILIPPUS SCHIASSIVS S. D.

e inscriptione , quam pro sepulcro Ioannis Cin ari, desiderio non modo conjugi3 ejus, sed et tuo, et Hieronymi anconii obsequutus, paucis abhinc di bus exaravi, non dubito, quin te, Sa Mette suavissime, Blanconius monuerit Garatam abs me jam esse; id enim te ut moneret, hominem rogapi ς eam a tem heri tradidi collegae tuo, eidemque optimo, dulcissimoque amico risuros Dan. Baptistae Maazonio Canonico,

137쪽

qui tibi redderet; atque illa quidem jam

nunc fortasse, qua est omnibus in rebus diligentia, reddiderit. Bianconius porro tecum Sermonem procul dubio communicarerit, quem illi ego quodammodo in- ScriPSi, a Summo viro C etano Montio tum habitum, quum Ioannis frater Iul. Caesar Philosophiae , et Medicinae Doctor jampridem est publice renunciatus: ut enim tecum communicaret, auctor illi fui. At pero de Sermone alio, quem idem habuit Montius, quum Franciscum P trem tuum Philosophiae laurea erornavit,

ne perbum quidem Profecto fecerit ; ne enim faceret, prohibui , quod oelim , ut

nihil de re neque tu , neque Pater tuus praemoniti Sermonem accipiatis. Immopide, quam mihi PIaceat Oobiscum , ut ita dicam, ludere. Ilem amicis nou Paucis antea manifestam, quam NobiS, Ss potui. Iam eam Biangonio, ut dixi verui; aperui mazonis , tum et viro

reuerendissimo Philippo Nicolio Praeposito Collegii Canonicorum Tempti m tropolitani, et Aloisio Trellavinio C

138쪽

nonico, et Petro Gazaro Praefecto Caeremoniarum, et mistano Lollio Ph nasco , et Magistro Musices Alumnorum Sacri Seminarii , animabus carissimis ;sed priusφtiam aliis rem patefeci Ios. mphaeo Schias sis fratris mei filo, qui adeo consilium probavit meum, ut Semmonem meis de manibus prope abripuerit , atque osscinatori librario statimsedendum consignaperit, sibique me promittere coegerit litteras quam citissime raditurum, quae Sermoni praeponerer tur. Quidni ego et promitterem, et Pr missa facerem ' Has propterea ipsas, quas Iegis , litteras scripsi, eique tradiadi ; ille de edendis omnibus sibἱ curam perlibenter sumpsit. Vix queo dicere, quam ipse mihi hac de re gaudeam, de qua et vos haud dubito gavisuros . Gquid enim dubitem Z Num ne duliatem , ne Pater tuus, qua est modestia, summa scilicet, ac singulari, moleste

ferat, quod a Montio in eo Sermone laudetur 3 Atqui longe minus, quam jGm inde ab eo tempore meruerit, laudatur.

139쪽

Nam quod primo illo aetatis fore in

astrorum conversionibus dimetiendis, suin pugandisque motuum caelestium ephem ridibus celeberrimo piro Eustachio Z notio Ast onomo Instituti Bononiensis operam napaperit suam, Montius ne attigit quidem I Zanotius tamen jure meriatoque testatus palam est. Montiu3 pero tristissimas agri nostri inundationes ut pater tuus aliquando aquis publicis c. randis praepositus coercere POSSet , se

ruisset; quod sane desiderium, ut proba intelligis , ejus et ingenio , et scientiae , et sedulitati magnae est commendationis. At ille Astronomiae deditus et P tronio Matteuccio Zanotti successori arijutor est datus, et Matteuccio successit; quod quidem munus adhuc sustineret, nisi ineunte saeculo in Lycei nostri instauratione a Cl. Viro Petro Moscato auctoritate , qua fungebatur , publica sibi oblatum , quippe aetate ac patet dine ad id oneris diutius ferendum mianus se aptum putaret, ab utSSet , atque

ad juventutem geometricia Potiu3, ac

140쪽

mathematicis doctrinis instituendam , quod item sibi oblatum mureus fuit , sera eius Idemque praestitisset. Viderat tiati nimirum , quod Montio maxime comdi erat , non defuturos, qui sise in c-

ratione aquarum , aloe in Obseroatione rerum caelesti m eminerent. Et pero S

tis fuerit Iosephum Venturalium , et P trum Catureglium nominasse. Sed ut eo redeam , unde discessi, nihil Omnino est, quod in legendo Montii Sermone patris tui modestia ossendatu r; neque vero Offendi quidem potest , quod eum alii I gant . Tu porro , mi Philippe, tantum abest ut .verear, ne tibi displiceat, quod Sermonem 1int Iecturi qua Iurimi , quin mihi persuadeo futurum , ut magnuere Meteris. Itaque sum nihil cunctatuS,

quin fratris mei flius . id quod uno α-nimo statuimus , persceret. Quare Sermonem ille typis jam cusum tibi reridet ; tu , cum acceperis , reddes Patri. Eum tu petim meis verbis etiam atque etiam saloere jubeas , rogesque, ut qu me benepotentia jamdudum excipere con-

SEARCH

MENU NAVIGATION