Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

tamen ambigi posse censeo, quin na turae universae investigatio, quam Physicen appellamus, studium ipsum Anaintomes debeat antecedere: eam nimirum ob causam, quod humanum Corpus, Praeter ea quae habet sui propria vel in structura partium, vel in earum muneribus et osticiis, quorum indagatio anatomici est operis, iisdem tamen legibus, quibus cetera corpora, et ipsum movetur ac regitur , assectionesque habet longe multas cum ipsis communes: quin illa ipsa vitalis actio et vis, qua ab inanimis distinguitur, quaecumque ea tandem sit, hac ipsa

tamen rerum Corporearum, et aspecta

bilium universitate involvitur quodammodo , et continetur . Ex quo fit, ut

qui verum naturae ordinem recte no

verit, quem illa non lateant, quae de solidis, fluidis, gravibus, elasticis, sonoris, lucidis, in aequilibrio positis, aut ab eo recedentibus Physici ac Me- . Chauici disputant, et oculis subjiciunt; qui aeris, ignis, electrici vaporis a

182쪽

tionem in corpora omnia recte teneat, is. Cum ad Anatomes , tum ad Medicianae ipsius intelligentiam, et administrationem paratissimus 'it laturus: qui' vero ejusmodi cognitionum eXpers, po sectam tamen Medicinali scientiam sesu assecuturum confidat , comparandum cum eo existimarem, qui in animum sibi induceret sublimem aliquam molem et excelsam soli superficiei non sactis antea idoneis substructionibus inaedificare; quae si labaret continuo

et Corrueret ,' nemo sanus miraretur,

cum illud potius, si aliquo tempore stare posset, mirabile deberhi videri. Quis igitur miretur vel ab ultima

temporum memoria tantam Phygieex cum Μedicina consensionem ' fuisse , tam arctum inter . utramque intercessisso viridulum, ut ipsa medendi scientia sapientiae, idest Philosophiae , pars olim sit habita, morbosumque curatio et Blituraso investigatio, quemadmodram Celsiis Coimelius loquitus, sith iisdem audioribus nata.fuisse existimetur 3 Quin

183쪽

multi ex . vetustissimis illis sapientiae professoribus Medicinae quoquo insigniter periti celebrantur : Pythagoras,. Democritus, et ille tu primis Siculus Empedocles, qui egregie versatus in Physicis, tantum etiam in medendi a

te valuit, ut mulierem , quae , inte cluso diu spiritu, tanquam exstincta esserebatur, idoneis auxiliis restituerit, et quasi a morte ad vitam reu caverit ; cui rei simile quiddam aliquot Post saeculis naturalium etiaiu causarum eximia Cognitione fretus summus Medicus Asclepiades dicitur Prae-istitisse: quae duo illustria exempla hoc mihi loco commemorare Iibuit, quod ea nuper variis in regionibus adheneficium humani generis latan san tissimae leges, simulque doctorum hominum eruditissima scripta meritis Ia dibus celebraverunt.

Quid quod veI temporibus illis,

quibus, satali quadam rerum conversione, neglecta et prostrata ubiquo conciderant, ac prope ad occasum ru

184쪽

bant bonarum artium studia, tenues illae tamen, quae Supererant, Physices reliquiae ita sunt visae cum Medi-

Cina cohaerescere, ut non alio, quam

Physicorum nomine, Medici ipsi designarentur . Et posteaquam nova Ιiberalibus disciplinis lux affulsit, ad ea que restituendas ae Propagandas aperta sunt primum apud nos, deinde aliis in locis publica Gymnasia, sancitum

sere ubique perpetua lego , ut ad justos ac legitimos honores ex Medicinae studio consequendos aditus nemini

Pateret, nisi qui praeter Medicinae

ipsius praecepta recte Cognita, earum quoque rerum, quae Physices immensis prope spatiis continentur, non vulgarem scientiam attulisset.

Si igitur haec duo studia tant pere congruunt inter se , si alterum ab altero sine communis utilitatis detrimento sejungi non potest, quis non tibi vero et ex animo gratuletur, Candidato , quis te felicem non reputet, cui ad exquisitam medendi scientiam

185쪽

magno et alacri animo contendenti percepta usque ab incunabulis et mente, et oculis universa Physicornm ratio viam munivit, cui quotidiana opportunitare praesidia illa domi praestosuerunt, quibus alii multi, ut se instruere pOSSunt, longa Saepe itinera, diuturnasque peregrinationes suscipere non dubitaverunt 8Sed tamen hanc ipsam ob causam pro tua singulari pruduntia intelligis, quantum et quale id sit, quod abs topatria tua desiderat ac postulat. Dedisti tu quidem nuper penes amantissimum tuum Praeceptorem publice disputans, doctrinae tuae atquct exercitationis in rebus philusophicis ac medicis clarissimum specimen, nullum ut possit praestantis tui ingenii, actaeque in perpetuis studiis adolescetitiae testimonium luculentius desiderari. Sed magna Omnino Sunt, et perampla, quae abs te exspectant Cives tui, digna tus genere, digna Parentibus tuis, ag Majoribus, quorum Praeclara Omnium

186쪽

t a merita in te uno expressa videro cu piunt et sperant.

In hoc numero prima tibi occumret Avi tui memoria, quem videro ipso per aetatem non potuisti, viri artis chemicae, et medicinae faciondaoperitissimi; qui cum de Aquarum nain

tura, ct indole multa, eaque valde utilia partim meditando, partim ex periundo cognovisset, doctissimo ea scripto, modesto nomen suum reti Cens, consignavit. Patrem tuum habes praesentem, et ut diu incolumem habere possis, optamus omnes, qui et

in Physicis, quae egregia cum laude publico profitetur, et in Optima me dendi ratione usu maximo praeditus cum aliis ex invBntis famam sibi Et nomen apud exteras gentes peperit, tum eX eo, quod electricis viribus ad gravissimos morbos sanandos seliciter adhibitis quam amice cum Μedicina conspiret Physice, novo et insigni aris

gumento demonstravit.

Nam do Matre tua quid dicam ,

187쪽

aut quo verborum ac sententiarum apis

paratu ad memoriam illius tecum perpetuo recolendam, ad virtutes ejus imitandas te adhorter, Candidate: quando id tibi contigit, ut ex ea nascerere, quam vidit aetas nostra seminei

5exus decus talo et ornamentum, quam Io Deo superiora meminerunt tempora, Et saeCulorum omnium posteritas admirabitur 3 Non vereor, ne quid am gere , aut verbis amplificare temporis causa videar. Quotus enim quisque est vel in hac, quae uos CircumStat, tam illustri corona , qui Non eam ali quando, aut etiam pluries, do rebus maximis et altissimis incredibili doctrinae ornatu, ac mirifica dicendi copia vel in Philosophicis, vel in Mathematicis disserentem, ac disputantem audierit, qui admiratione divini illius inguuii, et eloquii non obstupuerit Τqui postea quam animi ejus candorem, modestiam in tauta gloria, religionem,

morum Sanctitatem penitus introspeXit, non eam longe superiorem omni la

188쪽

Isdo, et quasi semet ipsa majorem j dieaverit 7 Iam licet Aristippi filiam

Areten commemorent Athenae, Hypatiam suam celebret Alexandria: hagenim duas ex omni antiquitate suisse accepimus praecellenti doctrina seminas , quae philosophandi studio non contentae , etiam philosophiae ipsius

docendae munus magna cum Iaudo

publice obierit1t; non tamen cum hac nostra, ut opinor, comparandae: illae enim depositis aliis curis omnibus ad id unum, quod agendum susceperaui, intentae, assumpto etiam virili cultu ad vestitu, proprium quodammodo Sexum ejurasse visae fuerant; quae res magisterii illius novitatem minus ad

mirabilem faciebat. At in tua Parento

nulla omnino virtus, quae cum ma

tronali dignitate o grueret, desiderari potuit: nihil ei defuit, quo minus vel in rei domesticae diligentissima ad mlnistratione ad sanctissimum illud eis Templum, quod Regulti sapientissimus divino spiritu assatus proposuit, A

189쪽

I6mata esse videretur: data ut huic saeculo nostro censeri Posset non quae sui sexus esset Contemptrix, quod do

Romana illa Cloelia scriptum legimus. sed quae sexum ipsum ab immerito et injusto contempta vindicaret. Quis nim jam non intelligat perpaucas ideo feminas reconditioribus litteris, studiisque liberalibus operam dare, quod ta-1o institutum servari pluribus ex causis Reipublicae interiit; non quod multae ex ipsis non possent, si data facultasseret, praestanti ingenio, rerumquoplurimarum scientia et Cognitione cum doctissimis et sapientissimis viris Coaequari ΤVideo te, Candidate, ex amantissimact tuae Μatris, et quidem talis

Matris commemoratione non mediocriter Commoveri . . . neque id novum,

aut mirum cuiquam videbitur; ecquis enim est, Cujus ex animo amissao Matris memoria, tantummodo quia ΜΑ-

ter fuit, evelli aut deleri possit 3 Quaenam igitur tibi adhibenda consolatio Τ

190쪽

haeo una nimirum, quod pro certo habere debes, exsolutam vinculis CO poris, ac in Beatorum Sedes reCeptam, maternam de te curam non deposuisse. te adhuc filium suum dulcissimum respicere, tuisque Progressibus, ac rerum tuarum prosperis eventibus fidissimam adjutricem sore. Confectum ea utierat laetans, priusquam ex hac mortali vita discederet, ab ornatissimo tuo Fratre Sacrarum Litteraram cursum , viderat summos ei delatos honores, viderat eundem gravis3imis et praeclarissimis muneribus praesectum : tibi, quem in medio studiorum tuorum Cursu, Suidesiderio Iugentem reliquerat, nunc decreta , ut Semper optaverat, cognoscit

insignia amplissimae dignitatis: quis

gaudium, quo eXultat, enarrare possit ΤSpectat te ex caelesti illo, quod incolit, domicilio, et spectat, si ita loquilas eSt, eodem vultu, quo tibi blandiripuerulo solebat, sanctissimisque religionis praeceptis tenerum tuum auimum imbuere, aut quo grandiusculum

SEARCH

MENU NAVIGATION