Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I 8 caelatores, anaglyptae: plena erat artificum civitas , plena industriae , plena argenti, plena divitiarum. Nihil interea magnificentius, nihil augusti ias delubris, porticibus, theatris, qUae multa brevi tempore excitavit Pericles summi artificis Phidiae, quem dispensatorem

et arbitrum universis praeseCerat, Consilio ubique usus et opera: sed nihil etiam ad diuturnitatem perennius; non enim erant in ipso ortu intempestivae parsimoniae labefacta vitio . ut quan et tunc, propter eximiam pulcritudinem ac majestatem, antiqua videri possent , eadem quingentis post annis in tegram adhuc speciem, et quasi florem

retinerent novitatis.

Nam de Optimis artibus, de ingenuis disciplinis quis dubitet, etiamsi

vetusta reticeant monumenta, quin tantum in fovendis propagandisque OluXerit Periclis consilium, quantum se illo per eadem studia profecisso sentiebat ΤTestes huius rei doctissimi et clarissimi mines, quos illa aetas partim cives,

212쪽

partim incolas Athenis florentes habuit,

ita in suo quosque genero eminentes ac Persectos , ut subsecuta posteritas in omni aetatum act temporum memoria pares non invenerit. Quis enim in sapientiae studio uberior ac plenior illo tot sectarum sonto et capite socrate ΤQuis in astrorum cursibus dimetiendis, et imparibus annorum conversionibus

exaequandis Metono diligentior 3 Quis in medicinae institutis ac Praeceptis Hippocrato divinior 7 Quis in historia scribenda gravior aut incorruptior Thocydide 3 Quis in tragicis actionibus suishlimior aut grandior Sophocle Τ Quis in

eodem illo genere ad miscendos ani moriam motus vehementior Euripide rQuorum quidem tot tantorumque viro Tum praeclaris exemplis ac documentis factum esse quis non intelligit, ut litis terarum studia tam altas per ea tem pora Athenis fixerint radices, utque ea civitas, exstincta etiam veteri potentia, doctrinae tamen et eruditionis per octo

213쪽

O vere 1gitur beatam Periclo gn

hernante Atheniensium Rempublica in , multo etiam beatiorem , si per longa aetatum spatia paribus doctrinae ac sapientiae divitiis resertos publici consilii auctores tenere potuisset i Sed quid tandem est, quod exemplo tam illustri proposito, non sibi de te communis haec patria nostra polliceri debeat 3 Semper haec civitas aedificiorum maje- State, apparatuum Splendore , liberalitatis magnificentia magistras illas ac propagatrices humanitatis Athenas imitari studuit, sequo ita Italico solo optimarum artium parentem sto nutricem, quasi alteras Athenas constitutam glOriata est; nunc te eumdem, quem O

lina Pericles, ingresso, et alacriter persequente vitae cursum , non minus generosam istam tuam indolem, liberalissimis excultam studiis, ornumento

sibi ac praesidio putat soro, quam illa olim in Pericle sapientiae, ac potem statis conjunctio Ath nis fuerit saluti. Haec eis nimiram ea spes, quam

214쪽

de te iampridem concepit patria tua, et qua erecta mirificos illos tuos ad laudem ac dignitatem progressus laeta

et exsultan spectavit, Sive cum ad Olescentulus contemptis inanibus oblectamentis ad litterarum tudi incredibili ardore animum admovebas ; Si vocum Rhetorum ac Poetarum exercita tionibus, in quibus egregie profeceras, quaeque sua te Suavitate pellexisse videri poter rit, non contentus , ad Se Veriora Philosophorum praecepta, abStrusioresque Geometrarum rationes Prae flatilis ingenii, vividaeque menti S COI-tentionem et impetum revocabas; sive cum ad bellicarum scientiam maChinationum, muniendique artem profitendam, ac in celeberrimo illo elegantioris cujusque facultatis domicilio explicatidam Senatus auctoritate deligebare; sive Cum a sapientissimo ut optimo Pontifico in eum adscriptum Academicorum ordi-

nem, quem ipse instituerat, Suoquo nomine nuncupaverat, illuStria quotannis tuae doctrinae in frequentissimis

215쪽

eonventibus praebebas argumenta ; si vocum ad mathematicas disciplinas ab eodem illo suggesto tradendas novissimo os designatus, quod superiori aetate Summorum quondam virorum, aC in ea

facultate principum Dantis, Cataldi, Magini, Cavalerii, Cassini, Mengoli. Μontanarii, Gulielmini inclyta, et immortalia nomina illustraverant. Quao omnia in to, ad Rempublicam cape sendam destinato, tam lato refulgentia decora et ornamenta etsi nunquam dubitavit, neque nunc dubitat patria tua, quin sint aliquando in se, Suamquo utilitatem redundatura et Commodum, tamen hoc si hi in hodierna celebritato ut praestes, etiam atque etIam requi-xit, et quasi pro suo jure postulat. Ab aliis videlicet celebrari, ac nomino augeri satis habet, qui si in litteris senescant, suisque laboribus ac vigiliis gloriam ipsi apud exteras gentes pariant,

eoruIn studio et opera Contenta eSS: Potest. Α te, quem sibi rectorem aci

praesidem soro liquando praevidet .

216쪽

23.olidiora beneficia, fructusque non tam ad speciem decoros. quam ad utilitatem , et usum uberes expectat. Et hanc certissimam patriae tuae volunta tem ut toto pectore implere studeas, non domesticae te solum Majorum tuorum admonent imagines, sed ipse Parens tuus in celsissimo nunc positus dignitatis gradu, summum gerens magistratum, ad Reipublicae sedens gubernacula, magnanimitatis, prudentiae, integritatis, moderationis vivis ac Praesentibus exemPlis dies noctesque e hortatur .

Et accipe decreta haec tibi honoris insignia quasi totidem monumenta, quae

tantae exspectationis quam Sugtines m moriam tibi perpetuo repraOSeutont . . Sit tibi hic apex dignitatis . . . Pro civica illa corona, quae Rerumpublicarum olim conservatores, suorumque Ciavium defensores ac vindicos hou tabat.

217쪽

Sit tibi anulus hio . . . sacrum quasi vinculum, quo tuam fidem patriae obstrictam memineris. Libri clausi . . . . et aperti . . Finexhaustos tibi sapientiae ac doctrinao suggerant theSauros, eX quibus saluta xih quotidio ad commvnnm utilitatem prascepta possis depromerct. Hic deniquo amPleXuS . . . illam animo tuo altius insculpat, ad quam diavinum post fultum omnia tua Consilia,

OmneSque actiones referre debes, benevolentiam tuorum civium , et carita.

Quae omnia ad Dei omnipotentis, ejusque sanctissimae Cenitricis honorem ac Perennem gloriam , ad n0Vum quoque amplissimi tui generis splendorem, ad hujus Collogii decus et ornamentum, ad Reipublicae salutem, dcivium felicitatem, ad aeternam totius posteritatis sommendationem fauste ut 'veniant opto, pi prospere o entura

218쪽

SERMO

220쪽

S ALOISIO RODATO '

DO c TORI PATHOLOGIAE TRADENn affN LYCEO MAGNO COOPTATO IN COLLEGIUM MEDICORUM PRAXSINT ACADEMIAE SCIENT34RUM2NSTITURI BONONIENSIS

o i quis est , qui elarissimi olai Gj

tani Montii lucubrationum nunquam ditarum fieri particeps debuerit, is tu Profecto es , Rodate praestantissime. De iis enim in pereleganti ejus vitae commentario , quem paucis ab ejusdem emcessu mensibus scripsisti, non mentionem

modo fecisti, sed etiam ut in Dulgus Prodirent, cupere te, atque Eruditorum

SEARCH

MENU NAVIGATION