Caietani Montii Sermones habiti in Lyceo magno Bononiensi quum cives exterive philosophiae et medicinae laurea donarentur

발행: 1831년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

nomine, nedum tuo, fere exposcere via sus es. Ego sero earum, quotquot a tographas asservo, non paucas identiadem cum in lucem emiserim, singulas

quidem ad te deferri volui, idque pra stiti per Ios. mphaeum Schiassium fratris mei filum, qui harum omnium

dendarum rerum curam meo rogatu 3uscepit ; eum tamen alias aliis pro renata inscripserim, nullam tibi adhuc inscripsi: atqui inscribere tibi jamdiadum, et quidem omnium primo, neque

pero unam aut alteram, sed multas,

ne dicam Omnes, debebam. Tu enim praeterquamquod Montii, uti supra diaxi, vitae commentarium elucubrasti, tu eum in Historia Νaturali doctorem h huisti, tu in Bolanice publice tradenda

eidem successerias, tu quoque munere

Praesidis Academiae Scientiarum Instituti Bouoniensis , quam post temporum nostrorum picissitudines modo reυixisse Metamur, Prius quam aliua quisquam perfungeris, quo quidem munere Pem functus ille jampridem fuerat. Cum C ro non Academiae solum de more peteri Per vices , Sed perpetuus ad extremum Praeses Instituti Montius eastiterit, pro certo habeo, si Institutum mansisset

ejusdem item, quae tua ea doctrina,

222쪽

et fama nominis, Praesidem te futurum fuisse. Quapropter quos Montius ezquia

sitos uberrimi ingenii sui fructus retia quit , tibi non solum tradi uniuersos, uerum dedicari etiam oportebat. Quare differre me diutius non Sinam, quia alia

quam saltem eX ejus lucubratiOαιbus tibi offeram. Neque vero an PS haerere ponim, quamnam Osseram prae ceteris.

Cum enim Sermones ab eo habiti, dum laurea stoe Phιlosophiae, siue Medicinaeuoenes in Lyceo nostro donaret, dius tertius prae manibus meis eSsent, is mihi Sermo Occurrit, quem ille habuit Philosophiae lauream Aloisio Palcauo, mazimae tum quidem, ac Plane Singularis mei adolescenti, insignis deinde apud Doctos, Litteratosque celebritatis

piro, conlaturus. Porro cuinam potiusquam tibi eum ego Sermonem dedicem fl imvero Sermo ipse, prope dizerim , ad te venire gestit, et quodammodo e meis effugere pidetur manibus, atque in tuas avolare. Cum enim de Palcani agat laudibus, ad quemnam Venire, quam ad te, maluerit, quem Potissimum inter auditores suos habuisse Se Falcanus gloriabatur' Quam vero is jure, meritoque gloriaretur, mitto dicere, quandoquidem laudes me tuas congerere, quaS Profecto

223쪽

et multas, es magnas possem , quod non faciam; neque enim id

facere me , qua es modestio, Patereris. Id potius te rogabo, ut mihi, quod nuncupationem hanc meam tamdiu diastulerim , ignoscas I ut autem ignoscas, pro tua in me benevolentia vero; quin ro eam sis libenter excePturus, Pro tua praesertim in summos illos viros, Montium, et Palcanum, Observantia, et grati animi recordatione non dubito. Vale ; meque , uti hactenus fecisti, in tuis habere perge. Me quidem Pem tuum clarissimarum Omnis generis, quibus excellis, virtutum eaeistimatorem habebis . Iterum pale.

224쪽

Inter salutarIa monita, ac praecepsa,

quae Veteres Sapientiae magistri olim tradidere, illud ego semper maximi mo menti, ac praeclarae utilitatis esse putavi, ut quoties de certo aliquo vitae genere eligendo quisque deliberat, i genium Suum, atque indolem prae emteris rebus omnibus spectare debeat, nec quidquam aggredi, aut susciperci Conetur, natura quasi in Vita ac repugnante, neo muneri alicui aut ossicio, unde regredi honeste non poSSit, nondum suis rite perpensis, aestimatisquo viribus, praepropero studeat implicari Non enim omnes ad omnia nati su mus, neque ad opus quodlibet fingendum, ut aiunt, quaelibet est apta materius . Sed ut qui congruentem sibi

225쪽

vitae cursnm perseveranter tenent, n tivisque animi, et corporis 'bonis consentaneum , ii summa deinde cum dignitate uberrimos sibi, et aliis industriae suae fructus colligunt. ita qui aut errore aliquo ducti, aut levitato, ac tumore animi inflati, aut pravis eo Tum, quos verentur ac diligunt, consiliis impulsi, in aversam partem Soabripi sinunt, conatus qualescumquosuos improspero plerumque exitu couoludant , ignobiles, inglorii, non Suis, non alienis probati; ut omnino praeciate cum illis actum videri possit, si operosissimi laboris diuturnitato ad aliquam tamen mediocritatis laudem per

venerint . Multos equidem ex antiqua pariter, ac recenti memoria proserre POSsem,

qui studiis relictis, quibus aetate minus firma inconsulto se dicaverant, cum eo se retulissent, quo natura eos deducebat, clari deinceps, et illustres vi ri, inque suis artibus, ac disciplinis persecti extiterunt. Platonem non magno

226쪽

se accepimus; quem tamen brevi tempore Socratis familiaritas, atque institutio ex mediocri tragoediarum scriptore in summum ac divinum Philosophum mutavit. Chrysippus Solensis amenta fas hastas torquere in primo aetatis flore edoctus, nequo aliis nisi athleticis , ac militaribus studiis exercitus cum suis inceptis constanter adversarisortunam animadverteret. plusque Seingenii , quam lacertorum viribus va-1ero sentiret, ad Dialecticam , et Philosophiam se contulit; factusque acerrimus, ac subtilissimus disputator, Stolineae disciplinae principatum diu tenuit; nihilo magis statuae honore , quem Atheniensium decreto est adeptus. quam

editorum ab eo septingentorum voluminum praeconio nobilitatus. Quid Chius silo Hippocrates mathematicus 3 qui, ut est ab Aristotele memoriae proditum,

eum negotiandi studio incensus onustam mercibus navim Bygantium apispulisset, ibique homo natura simpleri,

227쪽

et doli nescius, calliditato eorum, qui

vectigalia exigebant, circumventus, Rapropo eXpilatus esset, tranquillioris viistae desiderio ad Geometriae εtudium, quasi tu amicum portum, ex calamitoso illo fortunarum naufragio Se recepit: quo eveutu fama declarat, quae ΠΟ- mea illius ex lunulae In circulo qua dratione , aliisque clarissimis inventis immortalitate donavit.

Sed huic, et aliis egregiis viris nonnihil obfuit, ex sallaci ingenii sui aestimatione jacturam aliquam fecisso temporis; multum prosuit ad bene per-

Spectam naturae suae rationem reliqua oaetatis degendae consilium licet paullo serius contulisse. Quid de illis dicendum , qui excellenti ingenio freti, et optima proficiendi voluntate, eo statim cursum Suum dirigunt, quo naturactipsius quasi voce haud obscuris indiciisse vocari sentiunt, neque aut lucri cupiditato pellecti, aut inanis gloriolao salso splendore occaecati, aut alienis exemplis, consiliisque a recto sensu, et

228쪽

eeria animi sententia dimoti, In aliam se partem flecti patiunturΤ Ecquid porro aliud nό si spem de se illos praebcro optimam , atque exploratissἰmam ΤQua quidem in re, Candidate qui

ades ornatissime, propitium tibi ut cui maximo Divinum Numen fuisse in teli i-go: non enim tibi acerrimum duntaxat angenium, ac memoriae vim firmissimam praestitit, sed eam quoque me

tem dedit, ut, ad quod praecipue studiorum genus natus aptus Esses , celer rime perspiceres, in eoque industriam tuam omnem, ac sedul Itatem maturissime collocares . Ad Philosophiam naturali quodam instinctu, et quasi Im-Petu serebare, quam plerique his temporibus ad cultum animi sic adhibent, ut ex illa, tanquam ex puerili aliqua iustitutione, ad alias artes viam sibi parent; in ipsius exercitatione quam minimum immorari velint. Tu autom Dou seCusuo provinciam tibi commissam, ad divi nitus traditam, summa eam voluntate suscepisti , Partes ejus singulas accura

229쪽

tissimo, ac diligentissime persequutus,

easque initio, qua V aciem ipsam mentis exaCuunt, ac vera a falsis dijudi- dicandi certam rationem tradunt. Ne-

quo obscurum esse potuit, quantum mi is profecisses, postea quam nobile it Iud ingenii certamen assidente Summo Civitatis Magistratu in maxima Sapientissimorum hominum gratulantium tibi, et plaudentium corona, adolescentulus edidisti. Physicen vero in primis adamasti, Universam, quantum ea latissime putet, incredibili ardore animi CompleXus, et qua rerum Caussas, et qua Corporum vires, ac motuum leges exsequitur: nihil te ut in mechanicis

fugeret, nihil in dynamicis, nihil in opticis, nihil in hydrostaticis. Quae ad

studia cum longe te Paratiorem Vent Tum intelligeres, si Geometriae, et Analyseos exquisita Cognitione animum imhuisses, ad eas quoque doctrinaS pe Cipiendas exercitatissimi atque optimi Praeceptoris Institutione adhibita multam ac diligentem operam posuisti. Ad

230쪽

haec omnia tam assiduus, tam seduIus, tam operOSuS, ut necessariae cuidam animi remissioni abs te concessum esso

videretur, quidquid temporis humani xibus litteris ad expoliendam orationem

impertiebas. o bono, et Iaudabiliter actam dolescentiam l o sapienter excogitatam in tam viridi aetate reliquae vitae ducendao rationem l O progressus, et exitus praeclaros ex tam bonis Initiis certissimo expectandost Quis enim de ina perseverantia dubitet Τ quis metuat, nonon principiis reliqua consentiant 7 quis te foro aliquando tui dissimilem, quis

desecturam in te Optimam mentem a voluntatem succedente aetatis robore suspicetur Τ Contra ego sic plano existimo, sic sentio, idque ex multis indiciis cotiligo , cum aliis multig te excellere, vi tutibus, tum Singularem, ac praestabilem , nullique postponendam Iaudem in to esse constantiae.

SEARCH

MENU NAVIGATION