장음표시 사용
101쪽
am Vicariatuum, sedem in dicta Civita
fecerant, Ecclesiam seu Capellam er erant , & in conversionem Infidelium im suorum Vicariatuum, quam aliarum Iationum incubuerant, Seminarium quocue instituerant, cupiebantque propterea
piscopo Metellopolitano Vicario Apo-olico ad Sinas consecrato, seu mox con-:crando , extentionem administrationisii Vicariatus ad dictum Regnum Siami, : Civitatem Juthiensem , benigne con-rdi; idem Clemens Praedecestar suppli-itionibus eorum nomine sibi super hoc umiliter porrectis inclinatus , de memo-itorum Cardinalium negoriis propagane fidei praepositorum consilio, praedicto piscopo Metellopolitano administratio-em sui Vicariatus ad Regnum Siami, de ivitatemJuthiensem hujusmodi, aucto-tate Apostolica extendit , quousque in edi in Sinas idem Episcopus Metellopo- anus posset, cum obligatione tamenctum ingressum diligenter procurandi ;
eo casu facultatem quoque eidem con-
ssit Provicarium ibidem constituendi, nec aliter per Sedem Apostolicam prosum fuisset. Ut autem iraedicti Episcol Vicarii Apostolici apud Sinas , ac in unchino, & Cocincina respective aucto-
102쪽
ritate Apostolica deputati, injuncta sibi munera ad Christi fidelium illarum partium utilitatem, adhoante Domino, facili sis exequi valerent, dictus Clemens Praedecessor , ex commissi sibi coelitus Sacrosancti Apostolatus ossicio , providere volens , eisdem Episcopis Vicariis Apostolicis cum Neophytis suorum respective Vicariatuum quocumque , seu quibusvis non tamen primo j Consanguinitatis , vel assinitatis gradibus vel alia, conjunctis , seu se attinentibus, ut matrimonium inter se contrahere , seu in eo
etiam scienter contracto remanere, Val
rent , dicta auctoritate, gratis tamen dis pensandi, Sc eos qui in gradibus prohibitis hujusmodi matrimonium , etiam scienter, contraxissent, ab excessibus de excommunicationis, aliisque censi iris, de poenis Ecclasiasticis, ea de causa incursis , in utroque foro gratis pariter absolvendi, ac prolem inde susceptam de sescipiendam lcgitimam decernendi, facultatem ad viginti annos tantdm duraturam : quam
ipsi Episcopi Vicarii Apostolici suis respective Provicariis , secunddm datam sibi a
Domino prudentiam, communicare possent, eadem auaoritate concessit, & impertitus est, & alias prout in binis ipsius.
103쪽
Clementis Praedecessoris pariter in forma
Brevis litteris, die . & die ii Julii
respectivὸ expeditis, plenius etiam coiit netur. Ac demum idem Clemens Pra decessor alias, insimili forma Brevis, litteras concessit tenoris qui sequitur, videlicet : Clemens PP. IX. Ad futuinam rei memoriam. Speculatores domus Israel, quae est sanista Dei Ecclesia, in terris 1 Domino constituti, ad illa praecipue charitatis, atque vigilantiae nostrae Pastoralis studia convertimus , quae Christianae
Religionis, Catholicaeque fides propagationem concernunt; ut illis certam atque
prudentem, ex solita hujus sanctae Sedis providentia, & rectitudine, normam tradamus ; & sublatis dubiis , atque Controversiis , quae inter operarios in Vineam Domini mittas , in eaque sedulo laborantes , enasci , illorumque labores , & laborum fructum turbare , vel impodire possent , omnia pie, sancteque quantum Dominus donare dignaruri disponere satagamus, quo optati iurgant, benedicente Domino , fructus, ac ad maturitatem perducantur, sanctaque Mater Ecesesia uberioribus, atque laetioribus in dies gaudeat incrementis. Cem itaque sicut Venerabilis Frater Franciscus Episco-
104쪽
pus Heliopolitanus, Vicarius Apostolicus in Regno Tunchini , cum administratione Provinciarum Sinae huic Regno adjacentium, videlicet Junam , Queic Keu,
asel. rec. Alexandro PP. VII. Praedeces fore Nostro constitutus, & deputatus, tam suo, quam Venerabilis pariter fratris Petri Episcopi Beritensis Vicarii Apostolici Cochincninae,cum administratione infrascriptarum Provinciarum Sinae, videliacet Cechiang , Fochien , Quantumg, Chiamsi, Insulae Haynan , ct aliarum Insularum , atque etiam Episcopi Metellopolitani consecrati, aut mox consecrandi Vicarii Apostolici Nanchin in Sina, cum administratione Provinciarum Pechin, Xansii, Xantvng, Honan, Xensii, Coreae , & Tartariae ab eodem Alexandro
Praedecessore pariter constitutorum, cum
extensione administrationis dicti Episcopi Metellopolitani ad Civitatem Juthiae, totumque Siami Regnum 1 Nobis nuper facta , nominibus ; Nobis exponi fecit, quod in dictis Regnis, & Provinciis reperiantur diversorum ordinum Religiosi,
tam a suis respective Superioribus gen . ratibus, quam a Congregatione Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardia
105쪽
tialium . negotiis propagandae fidei praepositorum , destinati, qui missionibus ibidem , sub directione suorum respective Praepositorum , aut Praefectorum operam navant; eorumque nonnulli, ut necessarios operarios multiplicarent, aliquos ex ferventioribus Neophytis, Catechistas effecerint, illosque sibi, suaeque directioni quibusdam Votis adstrinxerint rpraedicti vero Episcopi Vicarii Apostolici
humiliter a Nobis postulaverint, ut auctoritate Nobis a Domino tradita, decernere , atque declarare dignaremur. Primo,
an aliqua sit inter Vicarios Apostolicos,& Regulares praedictos subordinatio , dein quibus hi ab illis dependere debeant 3
Sec do, an Catechistae per vota Regularibus facta eximantur a Jurisdictione eorundem Vicariorum Apostolicorum r os attendentes eo potissimum fine in Sinam , Tunchinum , Cochliachinam, Siamum , & alia vicina Regna mistas, ibique zonstitutos esse Episcopos Vicarios Apostolicos, ut ex Christianis indigenis, seu Incolis illarum partium instituerentur Clerici & Sacerdotes , ac crescente fide, ideliumque numero, disciplinae Ecclesia ticae usius paulatim introduceretur ; con-iderantesque ex independentia plurim
106쪽
io2rum Operariorum in iisdem locis,praecipuε cum ab hac sancta Sede sint remota, oriri facile possedissensiones, rixas , divisiones ,& schismara, in Christianae Religionis de
trimentum , atque perniciem eruptura, nisi illis mature occurratur: de memoratorum Cardinalium consilio , auctoritate Apostolica, tenore praesentium statuimus ,& ordinamus, quod praediisti Episcopi Vicarii Apostolici ab omnibus , de singulis Religiosis cujuslibet ordinis, Cengregationis, & Instituti, etiam Societatis desii ;in praedicta Regna, & Provincias, sive a
Nobis , aut a Congregatione eorumdem
Cardinalium specialiter deputati, exigere possint, & debeant, ut suas Patentes, seu alias quascunque eorum missionis, destinationis, constitutionis, & deputationis litteras exhibeant , iisque qui illas exhibere recusaverint, tanquam Sedis Apostolicae delegati, prohibere, ne facultates sibi per litteras hujusmodi concessas exerceant; ipsique Regulares licentiam exercendi suas facultates,petere teneantur ab iisdem Epiccopis Vicariis Apostolicis, quam ipsi dene-. gare non debeant, nisi in casu gravis causae , dictae Congregationis Cardinalium communicandae. Porro dicti Regulares in defectu Sacerdotum secularium, non so-
107쪽
Im titulo charitatis, sed etiam juvitiae,
uram animarum teneantur exercere, &iuatenus id facere recusent, a Vicariis, postolicis ad tale munus obeundum cogi,ossint. Quotiescumque vero Regularesub titulo Missionariorum curam animi- um exercebunt; subditi sint, quoad fun-stiones Parochiales, visitationi, de correctioni Vicariorum Apostolicorum , aut Provicariorum eorumdem, juxta constitutionem recol. mem. Gregorii P P. XV. Praedecessoris pariter Nostri, quae incipit: scrutabilli Des providentia , cto. Anno Ilicarnationis Dominicae i622. Nonis Februarii editam. Nec sine licentia eorumdem Vicariorum Apostolicorum, de multo
minus contra eorum Voluntatem liceat
Regulatibus aedificare , 6c aperire Eccle-sas, in locis, ubi ipsi, vel alii Missionarii alterius ordinis, seu Presbyteri seculares similiter Missionarii, Ecclesias habent, ubi
vero apertae non sunt, possint ad formam privilegiorum , facultatum ipsis concessarum. Cdm autem prae multitudine Ne phytorum in una Provincia, aut Civitate, vel prae nimia earum amplitudine unus ,
aut alter, qui eis praesunt, Missionarii non sussiciunt, aliique suppetunt Sacerdotes seculares, aut Religiosi, licet alterius OseE vis
108쪽
dinis , quorum tamen subsidium nec illi quaerunt, nec oblatum recipiunt, tunc habito duntaxat respectu ad Christianorum necessitatem, possint, & debeant vicarii Apostolici praedicti Operarios multiplicare, Parochias dividere, aliaque ejus modi facere, juxta praescripta a sacris Canonibus, & Concilii Tridentini decretis. Possint quoque iidem Vicarii Apostolici
exigere a Regularibus rationem executionis piarum voluntatum, quatenus ad illas exequendas deputentui. Praeterea juxta Constitutionem recol. mem. Urbani PP.
yIII. Praedecessoris pariter Nostri, quae incipit: Ex debito Pastoralis σcii , si forte aliquae controversiae inter Religiosos di arum partium s quod Deus avertat oriantur, memorati Vicarii Apostolici, tanquam Sedis Apostolicae delegati, illas decidere, & terminare possint , & d
beant. Si vero graviora quaedam negotia Occurrerent, ea ad nos, & Romanos Pontifices Successores nostros, quanto citius
ab iisdem Vicariis Apostolicis referamur, ut quod in illis statuendum fuerit, matura consilitatione adhibita , decernatur. Ad haec quoad Vota Catechistarum , statutimus pariter , & ordinamus, Votum ob dientiae, quo nonnulli Regulares eos ob-:
109쪽
tringunt, eisdem non impedire sui ossicii xercitium, stib directione dictorum Vica
torum Apostolicorum, eorumque Provi
ariorum , nec illud impediri posse a Re-:ularibus , tanquM eis igore dicti Voti, atechistae omnimode subditi sint, quin-
mo Votum hujusmodi in hac circunsta ia nullum esse declaramus. Volentes ab
isdem Vicariis Apostolicis posse dictos atechistas compelli , ut sub eorum di
ectione, de dependentia, sua munia exer-:eant. Et quatenus Regulares de facto id stringerent Catechistas ad similia Vota, Ualias obligationes , quibus a Vicariis postolicis independentes remanerent,3osse eosdem Vicarios Apostolicos, pudica significatione, manifestare Regula-.ibus, atque his intimare, ut abstineant ab isu , seu verius abusu, Catechistas Volo Ibedientiae erga seipsos, privative quoad Zicarios a Sede Apostolica deputatos ,,bstringendi. Insuper volumus ut ad Vi- arios Apostolicos intra fines suorum Vi- artatuum praecipue spectet , maxime in ursis Visitationis, ea inspicere, quae spe- stant ad fidem, bonos mores , & adminia irationem Saeramentorum Baptismi, Marimonii, & alisum. Competat quoquσ
110쪽
novis Miraculis , dc Martyribus proces
sum instituendi,&ad memoratam Cardinalium Congregationem transmittendi ;nec-non circa observationem Festorum ,
Rituumque Ecclasiasti orum , statuendi
quaecunque opportuniora videbuntur, secundum Decreta Romanorum Pontificum , locorumque circunstantias. Ac ad
eosdem Vicarios Apostolicos etiam spectet verificare , & publicare quascumque litteras Apostolicas , Constitutiones, &Rescripra Romanorum Pontificum, quae locorum ordinariis dirigi solent, Jubilaea quoque , Indulgentias , sacrarumque
Congregationum ordinationes. Porio unicuique memoratorum Episcoporum
Vicariorum Apostolicorum sex Notarios Apostolicos creandi, &instituendi facultatem dicta auctoritate harum serie tribuimus , & impertimur. Caeterum has . omnes facultates dictis Vicariis Apostolicis ita elargimur , & concedimus, ut extra eorum limites excurrere ipsis nullo modo liceat, quod quidem omnino vetamus ,& prohibemus: salva semper in praemissis auctoritate praedictae Congregationis Cardinalium, negotiis propagandae fidei praepositorum. Mandantes propterea
