장음표시 사용
11쪽
Xi : teque unum, quem semper colui ac vehementer suspexi, flagrantibus votis e petendum, reliquisque omnibus anteferem dum censui; cui tamquam salutari Genio optimarum artium, & faventi cuidam Deo,
hoc meo minuto thure tenuique coronalitarem
Nemo est qui nesciat, te aetatem in studiis gravissimis qua meditando, qua scribbendo docendoque absumsisse : te iuvenili adhuc aetate , senili tamen consilio exquisitaque doctrina florentem , quum in celeberrimo Pisiano Athenaeo Iuris Civilis interpretandi munus honorificentissime comsecutuS esseS , a COSMO I I I. sapientissimo Etruscorum Rege , electum Praeceptorem Io ANNIS GAsTONI s filii sui, Principis cel
sissimi , & singulari ingenio , mirificaque
ad virtutes omnes atque doctrinas indole praediti, Iustitia & Clementia auspice nunc feliciter regnantis, quem Iuris Civilis institutiones doceres; quamquam in eo Sapientiae domicilio , Prosessores, aetate ac dinctrina praestantes, non deessent. Te vero in illo venerando Μusarum &
12쪽
Themidis sacrario per tot lustra docente, quantum litteris Utilitatis , quantum tibi gloriae accesserit, testantur Complures Viri eruditissimi, qui e tua palaestra , tamquam ex equo Troiano fortissimi illi Graecorum, prodiere. Illud ad memoriam tuae sapientiae sempiternam, erit, ut arbitror, dictu gratum ac periucundum , quod te disserentem , aemulatUS Clara VeterVm Imperatorum
exempla, lubenti animo , audire dignatuSesst Potentissimus sAXONI AE PrincepS, Samcri Romani Imperii Hector , FRIDERI CVS
DoLONIARVM Rex Invictissimus: quo praesente , doctissimorum Patrum uniVerso coetu tam inusitati honoris significatione plau
dente , ipsisque adeo amplissimi Lycei pa
rietibus insolito maiestatis fulgore quodammodo gestientibus, sere extemporaneam habuisti dissertationem de hominum pignera
ut audivit Serenissimus ille Princeps, humanissime laudavit, tibique peperit decus ma-
Ximum , atque omni aevo memorandUm. Haud opus est, ut tua Responsa, aureaseque tuas IURIS INTERPRETATIONES, mUl
13쪽
tis praedicem , quae publica iampridem luce fruuntur, & hominum studiosorum manibus teruntur , atque ore OmniUm Cel hrantur : quarum alterum volumen duplo
auctius , ut publici iuris facias , idque
Te eximiis laudibus praedicant clarissima ibla Iuris Civilis lumina, modiius , Schul- tingius, Barbelaachius, Bynckershoerius ,
Heineccius, Van - de - Waterus, Bren man ΠUS, Omniumque cumulatissime in eruditorum actis Ioannes Clericus, & Ioannes Bu chardus Menchenius: e nostris vero Do
ctoribus Salvinius, Μiglioruccius , Bellinius , Grandius , Valsechius , aliique coinplures , qui te eximium nostri seculi decus
& Ornamentum, iuris prudentiae facile principem , & ut omnium elegantissimarum disciplinarum peritissimum, ita Omnis ant,quitatis summum Interpretem, diserte fatentur. Accedit amplissimum Romanae Rotae testimonium, quae quum solemne habeat, nulla Prudentum responsa in medium asducere laudatis nominatisque auctoribus , qui nondum naturae concesserint: doctis simi tamen tu legum Interpretes non so-
14쪽
DEDICATIO.lum te nominant; verum tot laudibus eXo
nant, ut Viventibus Iurisperitis te anteferendum esse hoc pacto testari videantur. Guamquam autem sis in tam excelso gloriae fastigio, omnium tum CXterorum,
tum nostrorum opinione conlocatuS, tan
laque sapientia floreas : ad haec omnibus aeque sis carus iustitia, beneficentia, pro bitate , prudentia , morum candore , Co mitate , Ceterisque animi tui praeclaris do
tibus ; incredibili tamen ac propemodum singulari praeditus es modestia, quae facit,
ut haec numquam memores , numquam
immortalia tua opera laudes, iactites num quam : quin potius silentio occultes , taceasque ea, quae ex penitioribus Philosophiae, Μathematicae , Naturalisque scientiae & Historiae adytis scriptis tuis erudibtissimis consignasti: quae , omniS Graecae litteraturae & eruditionis consultissimus ,
in veteres auctores CS commentatUS : quae
in interpretando illustrandoque Archimede eiusque interprete Eutocio, elucubrasti supplestique felicissime . Facit etiam eadem naturalis modestia tua, ne digito, ut aliqui
faciunt, monstres ac magnifice circumseras
15쪽
tuas Philosophicas observationes, quae iam editae sunt in Actis regalis Societatis Londinensis , & in Veneta litteratorum Italorum Ephemeride ; multoque minUS , quae habes inedita illustria additamenta ad evperimenta , a te, Ustorio speculo adhibito,
commoda suppeditante COSMo I II. una
cum Viris doctis peracta, expensa & a
curate deseripta : neque etiam memoreS ,
quae acerrimo iudicio elucubrasti de luce, ac de descensu gravium: ad haec Orationes eloquentissimas , quas Pisis habuisti: lectiones omni Duge Graecae ac Romanae eruditionis resertas , quas ad nostros Academicos, emendatissimi Etrusci sermonis restitutores, maximo cum Plausu perqUam' frequenter adhibuisti. Quae quum ita sint, merito te huius operis Vindicem & Patronum efflagito ;spero enim , te auspice, viris doctis fore multo gratissimum atque acceptissimum . Id etiam dum facio, arbitror me, litterario ritu, iusta quodammodo persolvere piis Manibus fratrum tuorum BENEDICTI &NICOLAI ; nam alterius Florentini Tullii immortalibus scriptis , fateor me ab ineunte
16쪽
aetate ad haec studia omnigenae eruditionis capessenda mirifice inflammatum esse :alterius vero praestantissimi Iurisiconsulti,
Philosophi & Astronomi , qui in Ptole
maeum egregia commentaria molitus est,
& de Mensibus Aegyptiorum summo labore , certoque iudicio , testante doctissimo Henrico Norisio , disseruit, illustribus
exemplis ita excitatus sum , Ut in re an liquaria elucidanda atque amplificanda, labores Omnes ac sumtus ferrem animo pertinaci ac patientissimo. Tibi vero omni ratione sum devinctissimus; quod me litterariae reipublicae boni, patriae honoris & gloriae cupidum,
in hac tam incredibili temporum infeli, Citate , tuo favore ac benevolentia adidue recreasti: quod antiquo more , singulari tamen exemplo, mihi multis impensis in id opus gravato , saevaqUC paUPerta te laboranti, ut quantocius hoc MusEVMETRVSCVM absolverem, pecuniae summam& librorum supellectilem ultro porrexisti. Igitur hos qualescumque meos labor S, Caqua praestas, VIR DOCTISSIME, humanitate , accipe. Te fa nte, clarissimaque tui
17쪽
M V S E I E T R V S c Inominis luce, quae obscura sunt, collinstrante, nulla umquam praesentium & finturorum temporum iniuria, obtrectatorum
invidia nulla abolebit , quae diligenti stoedio , sedulaque cura undique conqUisivi,& ab interitu atque ab oblivione Vindica-
Vi, VETERUM ETRUSCOR v M insignia monumenta . Interim liberalissimarum artium bono , patriae ac ciVium ornamento , ad quod natus es, VIR PRAESTANTISSIME,
vive seliciter ; & , quod faxit Deus , qui te post incommodam valetudinem , spatio
nΟVem annorUm eximia patientia tolera
tam , servavit, ac nobis incolumem reddidit , vive etiam quam diutissime.
18쪽
AN Τ. FRANCISCI GORI. FFERO tibi , animo lubens ,
ac studio ex multis collectum digestumque hoc MVS EUM ETRUSCUM: in quo quadringenta fere insgnia vete
menta , quae vel sub terra vel in forulis per tot secula delituere , nunc primum Tabulis ducentis diligenter delineata , meisque observationibus illustrata , quod faustum , felix fortunatumque sit , in lucem prodeunt . Id ut facerem , patriae decus Tuscorumque vetus gloria me vehementer incendit; nam , ut docet Ρlinius
19쪽
Ca ilius sit , ipsaeque etiam leges monent , &prima vitae tempora & media patriae , eXtrema nobis impertire debemus : dumque suppetit vita , enitendum , ut mors quam paucissima , quae abolere possit , inveniat ta . Huiusce thesauri , publico bono aperiundi , ansam mihi dedit praeclarum Thomae Dempsteri opus de ETRURIA REGALI, quod quum nuper forte sortuna nactus esset vir inclutus Thomas Co ΚΕ Anglus , inter Britannicos Proceres modo M. LO WAL , in hac urbe Etruscarum principe, suis impensis excudendum curavit. Quantum huic viro praestantissimo , veterumque operum & clegantiarum cultori eximio , debeat litteratorum respublica , nemo est qui non videat . Multum quoque debet celeberrimo amplissimoque Senatori Florentino Philippo BONARROTIO: qui, rogante eodem Thoma Cohe , curam editionis Dem-psteriani operis suscepit , primusque Etruscae antiquitatis interpres , monumenta huius cultissimae nationis undique investigavit , additaque Dempstero , doctissimis explicationibus illustravit. Id opus
elegantissimum , incoeptum anno C I D. I D. C C. XX.
plaudente universo litterario orbe , quod ante id tempus vel parum cognita vel neglecta , tanto cum splendore & utilitate tunc primum patuissent
veterum Etruscorum erudita monumenta , optatam in lucem prodiit anno C ID. ID. CC. XXVI.
Post id tempus, nondum elapso quinquennio, fors quaedam , vel , ut ita dicam , Genius ipse
20쪽
Etruscae antiquitatis tulit , ut Volaterris , Etruscorum urbe potentissima atque opulentissima , complura Tuscorum Sepulcra hypogea invenirentur in praediis Nobilis Viri & I. C. Volaterrani Petri Franceschinii . Ea facile locupletiorum familiarum fuere ; nam urnae marmoreae , anaglyphoopere sculptae , maiori ex parte variis coloribus Cum pictae , tum auro fulgenti supcrfusae multis in locis , praesertim in architectonicis ornamentis , adhuc visebantur .
Id statim ac mihi innotuit, decrevi Volaterras me conferre , quod mox Septembri mense feci , mirifice excitatus singulari humanitate nobilissimi Εquitis Francisci Mariae ex Comitibus Guidiis , tunc Canonici Florentini, quem paullo post eximia eius virtus primum ad Arretinam Episcopalem , mox ad Pisanam Archiepiscopalem sedem evexerunt . Cum hoc viro humanissimo certarunt, ut me omnibus benevolentiae officiis obstringerent , ornatissimi eius fratres Comites Iacobus , mox Senator Florentinus , & Ioannes , iidem ex Equestri ordine D. Stephani , apud quos Volaterris in patria domo exceptus sum hospitio liberalissimo .
Id honoris Causa memorandum censui , ut ex ingenua grati animi mei fgnificatione, pateat, quam secunda fuerint huius operis auspicia ; nam etiam Thomas Dempsterus , ita laudat Camillum Guidium Equitem Volaterranum, ex eadem gente , Ut alterum parentem suum nominet , quod ei septimum librum operis de Etruria Regali suggesserit:& Cosmus II. Magnus Dux Etruriae , magno