장음표시 사용
21쪽
pretio ad eum laborem , quem ei demandarat , invitarit. Suscepti itineris voluptatem incundiorem redindit Octavius Ricctardius , Patricius Florentinus , qui , ut haec insignia monumenta , erudite , ut solet , observaret , se mihi socium adiunxit. Primum perlustrata urbe procerumque aedibus, praesertim Masseiorum & Falconciniorum , quae anti quis Tuscorum operibus fulgent , observatisque moenibus ex ingentibus quadratis lapidibus, Tuscanico opere vetustissimo atque admirando , exstructis,& porta , quae Herculis nomen praefert ; ad viridarium suburbanum eiusdem Franceschinii, ad secundum fere lapidem , me contuli , quod Leccetum Vulgus vocitat. Proxima praediis est villa :extrinseci domus parietes , quasi indices magnae copiae sepulcrorum in his agris latentium , insertis marmoreis urnis Etruscis undique maxima ex parte vestiuntur : quarum sculpturas quod forsitan barbarus ille huius ornamenti inventor non
praevidit iniuria temporum delevit. Postmodum observatis aliis hypogeis sepulcris , ingressus sum Etruscum sepulcretum , novissime in iisdem pra diis defossum , cinerariis urnis nobilioribus , ut
diximus , refertissimum . Sub terra , in tophaceo lapide excavatum , columnaque in medio suffultum , sedilibus undique Ornatum , quibus urnae impositae erant , latebat fere Romanos pedes viginti. In eo , accensis facibus , per multas quatuor dierum horas delitui cum Dominico Tempestio Pictore Volaterrano, qui me praesente ac monen
22쪽
te, Urnas Omnes anaglypho opere & perraro emblemate insignes , accuratissime ac patientissime delineavit . Elegantiores , quae etiam typo differebant , ferme quadraginta fuere : quas , ut patriae suae perpetuo essent ornamento , me suadente , idem praeclarus vir Petrus Franceschinius, amplissimo urbis Magistratui donavit , recondiditque in palatio publico , in quo nunc adservantur. Paullo post discessum meum , aliae urnae Etruscae inventae sunt in iisdem praediis France- schiniis ; aliae etiam non paucae in praediis spectatissimi viri Mathiae Damianii , aliisque in locis agri Volaterrani : quas omni adhibita diligentia
delineavit amicus meus suavissimus Hippolytus Cigna Pictor , antiquarum rerum egregius admirator , easque ad me dono mist . Aucta mirum in modum brevi tempore tam insigni Etruscarum antiquitatum sylloge , Florentiam his eum spoliis venerandae vetustatis reversus , facile iustum volumen parari posse animadverti , quo eruditorum hominum gratiam , si vulgarentur , inire possem ; quamobrem statui , id etiam suadente immortali viro Philippo Bonarro-tio , totam fere Etruriam actutum perlustrare , &ubique inedita Etruscorum monumenta eruditissima investigare. omni, quod non credidissem, Maecenatum auxilio praesidioque destitutus quod est fatum huius temporis valde saevum & lacrimabile )coactus , ut id facerem , genio meo , ac desiderio unice iuvandi bonas artes ; meis impensis , nec
quidem modicis , iter quam lubentissime adripui:
23쪽
mccumque duxi Pictorem & Chalcographum meum eximium Vincentium Franceschinium Romanum , celebris Arnoldi discipulum & adfinem : qui coram me , quicquid Etruscae gentis ubique notatu dignum invenire contigit , diligenti ac perita manu delineavit , ac postea aeri incidit .
Primum mense Maio anni CID. II. CC. XXXI I.
prosectus sum Arretium ; qua in urbe non sine ingenti stupore observavi , monentibus Gregorio Redio Baiulivo, & Laurentio Guagesio Equite D. Stephani , patriarum antiquitatum consultissimis , magnifica rudera & fornices , qui supersunt , antiquissimi Amphitheatri, Etrusco opere exstructi: auctorque fui Equiti Guagesio, ut illud, editis observationibus ac diligenti descriptione , quod fecit , illustraret. Perpauca hodie Arretii supersunt Etrusce inscripta monumenta : quicquid tamen rarum Occurrere potest , exstat in locupletissimo Museo
Baccio . Mox Cortonam perveni . Perhumaniter comitante V. C. Philippo Venulo , Patricio Cortonensi , nunc Canonico & Seminarii Moderatore egregio , summa cum animi voluptate observavi celeberrimum Museum Academicorum Etruscorum, quorum in albo & nomen meum descriptum iampridem fuerat , antiquis signis , vasculis, lucernis , gemmis , numismatis , naturae & artis permultis operibus , lectissimorumque librorum supellectile probe instructum . Insigne etiam est eius urbis O namentum Museum Coragium , rarissimis monumentis signisque, praesertim Etruscis, resertum. Id
24쪽
instruxit , augetque in dies mirum in modum , fios huius seculi hominum , Eques Galeottus Coragius , Patricius Cortonensis: qui licet tunc patria abesset , Florentiae degens ; tamen in suis aedibus me excipi voluit, monuitque, se eorum quae vellem delineationem quam diligentissime curaturum ; quod postmodum egregie praestitit . Inde Perusiam convolans , insigniores ea in
urbe & in agro contemplatus sum veterum Etruscorum reliquias: praesertim, quae exstant in Mustis Comitum Ansideorum , Oddiorum , Monte- melliniorum , Vincioliorum , Crispoidiorum , &in suburbano Splendidissimi Comitis & Equitis S. Georgii , Fabricii ex Eugeniis de Claramonte ,
cuius in me singularem humanitatem & benevolentiam mirifice expertus sum . Perinsigne Etruscum aedificium , hypogeum , ut videtur , sepulcrum , e quadratis lapidibus exstructum , conspexi ad S. Mannum , in quo tribus lineis in pariete incisa est Etrusca inscriptio , quam mox cum interpretatione adferam .
Cortonam reversus , inde iter instituo ad Montem Politianum : mox , ut Clusium antiquisismam Etruscorum regum sedem veni , perlustranti mihi urbem , perpauca antiquae magnificentiae vestigia praeserentem , in suis aedibus hospitalemmeniam paravit generosus Eques Claudius de Samuellis , Patricius Clusinus . Agrum fere totum peragravi , perpaucas ineditas urnas Etruscas , Deorum vero nulla signa inveni ; nam ea monumenta elegantiora , quae in agro Clusino identi-
25쪽
dem effodiuntur , a quibusdam circumforaneis emtoribus ad alia Musea statim transvehuntur. Tres urnas marmoreas ineditas reperi apud Nobilem Innocentium Nardium : apud Nobilem Ristorum Ρaologium inveni insignem quamdam marmoream basim , sive columellam , tredecim figuris Etrusco opificio pulcherrimo sculptam , quam profero in Tab. CLX. in qua Saliorum & Saliarum Virginum chorcae in honorem Deorum exhibentur . Vrnae elegantiores , quae in Paologianis aedibus exstant , iam apud Dempiterum editae sunt a Cl. Bonarrotio. olim , quod memoratu dignum notatur in Codice L H . CX. pag. I 63. celeberrimae Bibliothecae Strogiae , inter praeclara atque admiranda Tuscorum monumenta, Clusi exstabant duodecim urnae porphyreticae , altitudinis trium palmorum , atque eiusdem fere latitudinis , in quibus insculpti cernebantur viri armati equis insidentes : in Operculis vero praetcr varia animalia , sculptae etiam erant mulieres & viri saltantes & ludentes . Singulae urnae inscriptae Etruscis litteris , hae tamen. non parum detritae in una vero perspicue hic titulus legebatur.
Hodie forsitan apud aliquem ignarum possessorem latitant ; nam Clusii non exstant. Relicto Cluso , Montem Politianum civitatem clarissimam reversus , Bucellianum Museum adivi, compluribus Etruscis urnis, aliisque perraris ci-
26쪽
meliis locupletissimum . Id exquisito studio instruxit vir ornatissimus Petrus Bucellius , e Patricio genere , qui Omnes urnas Etruscas diligenter delineandas curavit in cleganti volumine , quod mecum humanissime communicavit , ex quo desumtas , habes in hoc Opere . Montem Alcinum , & Pientiam postmodum perrexi ; nihil tamen inveni. Deinde Senas profectus , vidi elegantissima Musea Burghesiorum& Saniorum , e quibus rariora , mox proferenda, selegi. Vidi etiam in aedibus Tommasiorum , Senensium Patriciorum , complures urnas cinerariaS, cum marmoreas , tum fictiles , in prediis eorumdem inter montem Apertum & Ρan collem erutas, anno C ID. D. CC. XX v . in quodam hypogeo veterum Etruscorum sepulcro. Has omnes accurate
delineatas mihi dedit Splendidissimus Eques Ioannes Antonius Peccius , Patricius Senensis , qui &alia mecum humanissim. communicavit . In eodem
sepulcro inventa sunt complura Baccharum , Faunorum , ceterorumque Liberi Patris famulorum s-
tilia oscilla: e quibus sex elegantiora selegi, quae inferius exhibeo in Tabula LXVII. fuerantque auro satis crasso ac fulgenti, egregio artificio intecta . Alia quoque loca Etruriae mox perlustraVi , nimirum Panganum , Ρodium Bonigium , rudera Castri Ρognae , oppidum S. Cassiani , quibus in Iocis defossa fuisse Etrusca monumenta iam audieram .
Florentiam redux , statim de evulgandis hisce ETRUSCIs ANTI Q v ITATI Bus , hortantibus
27쪽
amicis , consilium coepi : quapropter brevi octoginta Tabulas , aeri incidit Vincentius Francoschinius . Interim operae pretium me facturum esse existimans , si Florentina quoque Musca perscrutarer , exorsus sum a MEDIC Eo omnium antiquitatum ditissimo amplissimoque ΤΗΕs AVRo, qui mihi patuit semper , meis votis perhumaniter faventibus eius Custodibus fidelissimis ac meritissimis Sebastiano & Francisco Blanchiis , quibus sum longe devinctissimus . Interim quoque insignia Ci-melia Comitum e Cherardesca & Gaddiorum diligenter pervestigavi , quae Etruscis monumentis in Etruria repertis , maxime omnium sunt resertissima. Non pauca etiam & ipse inter haec Vetera signa Etrusca undique conquisivi , mihique
comparavi . Igitur Etruscorum monumentorum tanta copia brevi potitus sum , ut incoeptum opus, non centum Tabulis , ut antea cogitaveram , sed ducentis ampliari augeri quo oportucrit ; e quibus eas , quae in hoc syntagmate opportuniores visae sunt, delegi , ceteris in aliud tempus reservatis .
Omnia quae in Florentinis Mus eis inveni , fideli manu limatoque iudicio delineavit Iosephus Menabonius Pictor Florentinus peritissimus . Dum haec aguntur , heu quam celeri fato lfulgidissimum illud antiquitatis , litterarum &patriae sidus PHILIPPvs BONARRO TlVS, Senatorii ordinis decus , I v. Idus Decembres , elusi
dem anni CIO. ID. CC. XXXIII. occumbit. Huius
viri in re antiquaria praestantissimi , quem nulla aequaverit aetas, consilio iudicioque in hoc opere
28쪽
illustrando totus, ut aequum erat , pendere volebam . Igitur ingenium meum , exiguum sane , in omnibus experiri , aleaeque omnium difficillimae eXponere opus fuit ; nam , ut Plinius initio Naturalis Historiae testatur : Res ardua vetustis novitatem dare , novis auctoritatem , obsoletis nitorem ,
obscuris lucem , fastiditis gratiam , dubiis fidem ; om
nibus vero naturam , ct naturae suae omnia . Quid vero in hac sparta conatus fuerim , doctiores viri aequi bonique iudicabunt. Eodem mense & anno , quo nobis ereptus est magnus vir Bonarrotius , ad illustrandam interpretandamque linguam Etruscam ac Pelasgicam, alterum Palladium ad nos delapsum , alterumque sidus , emicuit vir doctissimus Lu Do vlCUS BO URGUETTIVs , apud Helvetios Philosophiae Prosessor celeberrimus : qui primus magno litteratorum plausu ignotum Etrusci ac Ρelasgici sermonis priscum itor editis dissertationibus aperuit . Cum eo statim inita amicitia , datis acceptisque mutuo eptitulis , multas inscriptiones Etruscas cum eius interpretatione obtinui , quae identidem in hoc opere adseruntur . Interea Kalendis Maii, anno C ID. ID. CC. XXXV. in publicum edito Prodromo huiusce Mus EI ET Rus I : dataque in eo fide , me intra biennium hunc thesaurum antiquorum monumentorum in lucem emissurum quod , adiuvante Deo , ut in votis fuerat, feliciter praestiti ) undique litteratissimi homines , eximiique antiquitatis cultores certatim ad me mittunt accurate delineatas ,
29쪽
quae in aliis Muscis latebant , priscas Etruscorum reliquias . Ex his praecipua laude memorandi , Franciscus Eques Victorius , qui etiam antigrapha omnia Tabularum Eugubinarum mecum communicavit : Alexander Gregorius Marchio Capponius , Hannibal de Abbatibus oliverius , Ioannes Baptista Pasterius I. C. Rodulphinus Venutus , Franciscus Ficoronius, Comes Dominicus Montemellinius, Iacobus dei Monaco , Octavius Bucchius , Antonius Gulinius , quorum nomina frequenter in hoc opere laudantur. Symbolam quoque suam mihi dedit
vir celeberrimus, litterarum eximium decus, Ludovicus Antonius Muratorius, communicatis Etruscis inscriptionibus , quae in Perusinis monumentis leguntur. Operis decus & raritatem Omnium cumulatissime auxit V. C. Ioannes Bottarius, nunc
Praesul , a secretiori Pontificio Sacello , qui Vasa
omnia Etrusca , quae CLEMENs XII. Pontifex Maximus undique conquisita , in perenne Vaticanae Bibliothecae ornamentum, nuper recondi iussit
adnuitque ut a me illustrarentur 3 a Bartholomaeo Polio Pictore Romano quam diligentissime delineanda curavit . Pro mantissa , uberrime Vota mea sit pergressus , misit etiam schemata Vasculorum Etruscorum , quae in Barberino Musco &Bibliotheca adservantur . Ex his insigniora selegi, quae nunc primum in lucem prodeunt: cetera , si id opus probari videro , cum aliis rarissimis Etruscis monumentis adhuc ineditis , Deo auspice ac favente , deinceps proferam. Nullis etiam verbis aequare , aut pro dignitate laudare satis posi
30쪽
sum eXimiam in me voluntatem humanitatemque
Eminentissimi Principis, S. R. E. Cardinalis, NE REI CORsI NI I , qui ut lucem adderet huic operi, marmoreum Etruscum Solium sive Cathedram , in Musco suo ornatis limo reconditam , quam profero in Tab. CLXXXI. & sequentibus , peraccurate delinearam ad me misit : & pro eo , quo Optimas artes & antiquitatis studia complectitur amore , obtinuit a CLEMEM TE XII. Pontifice optimo Maximo , Ρatruo suo , ut omnia Etrusca Vasa , quae exstant in Vaticana Bibliotheca , primus in lucem proferrem & illustrarem . Igitur statim ab co tempore in id opus coepi sedulo incumbere : sex menses , qua expendendis monumentis , in lucem proferendis , qua ex primscis auctoribus multa adnotando seligendoque, qua omnia in ordinem disponendo , nullis parcens laboribus nec impensis , quum possem pauciora
monumenta profarre . & observationes sedulo cohibere intra angustiores cancellos , animo lubens impendi . Universam Etruscarum antiquitatum supellectilem , cur in quinque capita seu classes distribuerim , huiusce consilii mei rationes adsero in Prooemio , quod tibi , erudite Lector , in altero volumine , ne heic taedio te adficerem , proponendum censui. Mense Maio huius anni CII. ID. CC. XXXVII.
quum iam fere ad umbilicum hoc opus perduxisses cm , digesto in xv. litteras Alphabeto Etrusco , aliquantulum otii nactus , libuit periculum facere, utrum unam saltem ex Tabulis Eugu binis Etrusce