Io. Lamii Memorabilia Italorum eruditione præstantium quibus vertens sæculum gloriatur. Tomus 1. 2. pars 2. Sive Appendix 2.1

발행: 1747년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

reique familiari tantum administrandae , a micisque iuvandis incumbere . Matthaeus etiam, qui adhuc in vivis degit, ingenio loci, aerisque salubritate invitatus, quo in is Neapolis suburbiis nullus est Paciscorum aedi bus praestantior locus, curam omnem in omnis generis floribus , impendio etiam longe vetitis, pIantandis colendisque adhibuit adhibetque : ut verno tempore omnium prope procerum identidem nobiliumque matronarum frequentia hortus, domusque quotidie ornetur ac celebretur . Parentes illis fuere Iosephus Antonius Pacificus , & Angela de Μarco, utrique honestissimis Neapolitanis familiis priscarum gentium . Horatius autem maximus stirpis , de quo hic sermo instituitur, Pridie Nonas Septembr. Anno MDCLXXXVIII. in lucem editus , ut primum e Grammaticorum salebris elapsus ad humaniorum sese litterarum amoenitatem contulit , vix credibile quantum in illis profecerit. Animi enim lenitate quadam insita , ingeniique festivitate ad amoeniora studia agebatur. Vixque egressus ex ephebis , paterna cura ab optimis suae aetatis praeceptoribus edoctus taἰia scripsit carmina vel Latina vel Italica lingua . . ut & doctioribus viris esset admirationi. In inde ad Physicarum rerum contemplationem transgressus, severioribus se immiscuit studiis, Renari Carisii sectam professus , sub haud poenitendo magistro Philippo Violantio , Poloniae nunc Regis Medico praeclarissimo. Uerum quum quantae necessitatis sit viro naturalem

sapientiam adfectanti Mathematicas discipli-

22쪽

nas praenosse ex librorum sedula lectione didicisset , e mathesi quoque, unius ingenii sui

ope, tantum degustavit, quantum vel ad in tima quaeque non modo G assendicarum Ato

sima commenta assatim notionum suppeteret, illustria quorum opera modo in Italicam ex Gallica lingua interpretando, modo suis meditationibus commentando, tantum profecit aut nulli in Philosophica re foret secundus. Exstant non pauca eius scripta tum in hac naturali sapientia, tum in aliis quoque re bus penes Iosephum maiorem natu filium , optimi patris exemplo litteris deditum magna spe adolescentem ; quae inter non Contemnendum locum obtinent carmina Italice conscripta. Haec quidem, quae sparsa in odiversis Carminum libris leguntur , nuptia rum, aliave de causa compolitorum, vel inscripto proprio auctoris nomine , vel Critet Chilonii , quod ei nomen inditum ob merita inter Arcadas cooptato , non pauca sunt. Quibus si complura alia adiicerentur , quae adhuc in edita domi adservantur, iustum conficerent librum . Viri tamen ingenito quodam pudore, numquam nisi demisse de is is uisque rebus sentientis factum, ut adhuc emius, quae recensui, scripta, publica luce careant: fortasse, ne tantus pereat labor, pro rediem filio, quem supra dixi, curante Proitura . Quod vero in clarissimi viri lucubrationibus magnopere elucet, est nitor quidam incomparabilis, delectusque verborum, facilitasque sermonis; ut S in scribendi ratione

23쪽

4 candidi animi imaginem, morumque Integritatem facile cognoscas. Quum namque optimum dicendi genus , ex sententiarum , verborumque delectu constet; mentem ad sapientissima quaeque excogitanda sua sponte e formatam veterum libris lectitandis exeoluerat perfeceratque: at s bi stilum ex optimis quibusque Italicae linguae Scriptoribus iugi lectione comparaverat; ad eamque elegantiam labore studioque pervenerat , Neapoli licet ortus educatusque, quo pauci Florentiae, non immerito hoc nomine inter primores numerandus. Ad haec, quae ad sui ipsius eruditionem, animique ornamentum adeptus erat,

Iurisprudentiam ad iccit, qua iuvenes ad reipublicae administrationem instituuntur ; eam ab NicoLmo Cat asso clarissimo Iurisconsulto edoctus. Iuris deinde utriusque laurea admodum

iuvenis ornatus, veterum Prudentum responsis , Principumque edictis intelligendis ediscendisque incubuit: plerasque forenses orationes elegantissimo stilo scriptitavit . Attamen quietis amor a forensi contentione virum ceteroqui animi pacatissimi avocavit. Tantumque se publicis immiscuit curis, quanetum humanitat; suae ad pauperes, aliosque alienae opis egentes, sublevandos foret fatis. Sic tamen, ut tutus esset receptus, quum libuisset , ad domesticum otium atque ad lectissi in .m Bibliothecam non parva impensa a comparatam, cui in amoenissimos hortos pateret aditus. Hic scribendo legendoque plerumque vitam degens, nihili habuit munda ., nas res: honoresque ab aliis summopere ex-

24쪽

petitos, ipsi vero a primoribus civitatis non1emel oblatos, constantissime recusavit. Qui pinpe ex Romana Graecaque & Christianae quoque Religionis historia , cuius summo amore tenebatur, tum nostratis Neapolitanae, aliisque recentiorum nationum , ac praesertim Florentinae , cuius in primis , linguae.

etiam desiderio, studiotissimus fuit, didicerat vir sapientissimus , quibus iactati seditionum. fluctibus prisci illi viri principes civitatum, non inquam tantummodo factiosi , qui poenam commeriti , sed & frugi , publiciique

commodis consulentes, in exsilium acti vix e vaderent, & quandoque saevis tempestatibus obruti exanimarentur; nimiumque cive S. suos iuvandi studium immerito fato luerent. Diem obiit supremum anno MDCCXXXXII. non is Maiis , annos natus LII. menses octo ἱ postquam longinquo gravique morbo fuerat implicitus . In qua tam invictae eo nitantia specimen dedit, inter cetera mala identidem. variis in corporis partibus decem dc septem sectiones perpessus , ut ne verbum quidem incommod- tot inter cruciatus doloresque eius ore enciderit. Tantum potuit in Christiano viro ad sapientiam nato inveterat x animi consuetudo . Dira fati necelsitas amicis diuturnum reliquit amici desiderium, necessariis dolorem incomparabilem . Ex his, quae narravi , facile quis intelligat Hora rii mores , eiusque vitae rationem . Dictisfactisque honesti stimus , ne ioco quidem quid umquam dixit, quod vel minimum quid ob-ficeret pudori. In egenos misericors, in Deum

25쪽

pientissimus , amicorum diligentissimus , eo-Tumque commodis providens , ut saepe de domesticas res, &, quod caput eit, valetudinem suam negligeret, facilis adeuntibus, coinmis adloquentibus . habitu ad bonum, qui altas fixerat in eius animo radices , saepe naturae credita sunt bona, quae fuerant virtutis. Praecipue lenitas in eo supra quam dici potest : ut numquam toto vitae curriculo tot inter aerumnas , quibus quotidie humana vita adflictatur, patrem familias irasci visum miraculo fuerit. Hinc factum, ut propter hilaritatem, comitatemque, morumque suavitatem , variamque eruditionem , in principum virorum, matronarumque conventibus expeteretur : & in eius aedes amicis commeantibus quotidie seres paterent. citaturnia

fuit procera erectaque : habitu corporis paullo ' pleniore: liberali .facie , colore candido , oculis subflavis , vultu aspectuque hilari ac leni. oris maiestas facile animi magnitudi- .nem aperiret. Ad haec tot tanta quo anima , fortunae, naturae bona, sua iptius menου ipsa contenta, litterarum otio gaudens, tur- has omnino vitans in mora fuit , ne sum

mos in republica honores adsequeretur.

26쪽

nus, ortus est Florentiae Nonis Aprilis anno MDCXXII. Eius parentes Iacobus, Μichaelis Angeli F. Vιvianius Francus, Ec Maria Alamanni F. de Μonte, Patricii Florentini, fuerunt. Humanis litteris in Collegio Iesu itarum Florentino operam de- die; & sub Sebasiano a Petra Sancta Mi no ma , Philosophiae in Coenobio omnium Sanintorum Professore , sexdecim annos natus L sicen didicit; a quo nullam Geometria potiorem esse Logicam audivi f. Geometrae qui ne hac quidem tempestate redundant , Perrari tunc erant; adeo ut Florentiae unus tantum Mathesin profiteretur. Fuit hie Cleia mens a S. Carolo' Clericus Scholarum Piarum,

auditor Francisci a S. Iosepho eiusdem ordinas Geometrae, & Principis Le oldi ab Etruria , deinde Cardinalis, Praeceptoris ; cuius est opus De directione fluminum , quod submiam Μichrtini nomine prodiit ' Ille primum in Mathemati eis disciplinis rivianio iacentia, praetulit, qui vix primas Elementorum E esidis propositiones percepit, adeo per se in hoc studio progressus est, ut totum librum quartum, nullo docente, legerit atque com prehenderit; ingeniique praestantissimi speei-men Ferdinando II. Magno Duci , Liburni iuncinversanti , soluto problemate , luculentissimum dederit . Magnus Galilaeus tunc persenex erat; iacturamque oculorum , quibus novum

27쪽

st quemadmodum ipse aiebat caelum detexit , iam iecerat . Nihilo tamen secius Mathematicis, quae mirum in modum adamavit atque illustravit , ne oculis quidem. captus, valedixit. Adolescentium, qui sibi oculorum instar essent, ope indigebat. Vix solidum annum Geometriae operam dedit Ui-viamus , quum suo eum contubernio Dalilaeus dignatus fuit, atque ipsum anno MDCXXXIX. quadan tenus adoptavit . Τribus circirer post annis convictu quoque suo celebrem Evange. Ibi iam Torruetitum dignum duxit , atque ad tres menses LXXV l. annos natus interiit HHuius quidem tum mi ingenii viri nomen multis semper magni momcnti inventis , quibus Neotericorum innititur Philosophia, praefixum usque conspicietur . Α b. anno igitur XVI.

usque ad vicevmum. 6aιιlaeo rivialius convixit. Ouum ad scientiam aptus natus esset, atque illo vivido spiritu, qui ex iuventae flore oritur , abunda rep ; ni t mirum est , quod ii

tanti viri lectionibus maximopere proiecerit .. Illud oppido mirandum magis , quod lice eius viridis aetas ai. senio Galilaei longisIimo. intervallo distaret ἐ. ipse tamen pracscfercnte q*amdam amoris. speciem benevolentia Magistrum prosequeretur . . Discipulum , a CPostremum quum Torracellio superites luirit, Magni Galilaeι Discipulum se passim vocat

semper pro re nata, nonnumquam etiam intempestive t quod quanto in Galilaeum studiosa graverit, ostendit γ de eodem verba secit. Enimvero non ut Magistri sui laudum particeps quodammodo fiat, sed ut amorem suum erga

28쪽

erga illum testetur, eumdem opportune , imuror tune commemorat. Galilaeo vita functo ,

Invansteιorae Torriceltio adhaesit , eumque sdus auditor dc amicus perpetuo coluit , & una cum eo spatium in tubo hydrargyri ope vacuum reddere excogitavit, multaque de hoe invento deinde commentatus est. Ita Vivianius. duos tresve annos in Geometriam iugiter im-

Tendit, quo tempore & pingendi delinean'ique peritiam sub Bacito de Blanco ad qptus

est, Γιτιnationem sus er Aristaeum animo volutabat . Quod ut in bono lumine collocetur , veterum Geometrarum historia altius. repetenda est . . Pa Ius, Alexanorinus , imperante Theodosio Mathematicus de quodam Arisaeo, quem Veterem vocat , ut ab alio Ari- saco iuniore. secernat , sermonem alicubi instituit. A rasaeus senior de Locis Solidis , sive, ut Panus explicat , de tribus Sectionibus κε νι-

κοιs, quinque libros scripsit, & posterior esse

ne qui x Euιιide , cuius Geometriae elementa exstant. Itaque trecentos ante Christum circi . ter .annos floruit, cuius quinque libros temporis iniuria de medio penitus sustulit .vιanius veterum Geometriae peritissimus , i in-:larumque plurimorum operum iactura facta tristatus, hanc XXIV. anaos natRs magna ex parte reparare suscepit, eorumdem vestigiis insistens , atque ipsorum cogitationes, quoad

eius fieri potest, divinans. Hac quidem imia re divinare hominibus licet , in qua tin minus ipsa mei Auctorum cogitata divinantur ,

certe aequi pollentia , ipsorumque menti icon sqntanea rvperiuntur . Dum ravianius quin-

' que

29쪽

que arisaei libros suopte marte concinna bat, multiplices curae, domestica negotiara , permolestaeque aegrotationes, transversum illum egerunt . Accedit , quod Medicet Principes, qui &norant, & praemiis adfecerantrivianti merita, ipsi publicorum operum provinciam demandaverunt Nam Perdinandus II. suum Geometram adolescentem iam sexdecen-nem' illum renuncia verat. Quapropter trita

solida lustra quiete magnis studiis pernecessaria caruit. Nihilominus Geometria, quae '

stimulo perpete urget quos'semel possedit .

Vivianium in mediis occupationibus insequuta , quotquot ipsi supererant mmenta , ab eodem sibi impetravit. ' Tunc aliud opus , in quo etiam divinandum erat , secum' ipse reputavit . Collegerat Apollonius Pergaeus ex. urbe quadam Pamphyliae sic vocatus qui CCL. circiter annis ante Christum natum floruit , quicquid ' Arisaeus , Eudoxtis Cnidius Menaechmus , metiris , Conom, Thrasydaeus& Nicoteles, de Sectionibus Conicis excogitaverant . Has , ut alia ab alia secerneretur, & suo quaeque chara ciere insigniretur dParabolen , Hyperbolen , & Ellipsn prior' adpellavit . octo vero libros es qui ad tempus usque Pappi Alexandrini 'integri per-

venere , elucubravit Huic operΓ prolego mena quaedam Panus praefixit , dc lemmata ad illud intelligendum necessaria superaddidit 'Postea quatuor posteriores Apollonii libri pessismiere . Ex Apollonii ad ' Eudemum epistola S litque ex Eutorio Asealonita, qui auctor'Panu iunior est , liquet in quinto Conicorum

30쪽

A'OPonii libro de lineis rectis ' maximis ,

minimis, quae, ad Sectionum Conicarum pem ripherias collinearent , actum fuisse o Nunc quidem quaestiones de Maximis, Μinimis adpellantur . Uavianius , cogitationibus suis. ab Arisaeo aliquantisper avocatis , quintumi Apollonii librum eodem. pactoi restit uendum Leuravit, di subsecivas trium lintrorum . horas in hoc opere impendit . . Anno MDCLVIII. t celebris Ioannes Alphonsus Boxellius, eximii li-ibri De motu animalium auctor , Florentia transiens , Manu scriptum Arabicum cum hocati tutor Atollonii Pergaei Conicorum Libri octo, in Bibliotheca Medicea deprehendit, quum istud cuncta exteriora signa , quae notari Eoreilio poterant, integrum est e spollonii Tra clatum evincerent ἔ illud , venia a Magno TDuce petita , Romam . secum ipse tulit , ut lab Abrahamo Ecohellensi Maronita, Linguam rum orientalium Professore ,: Latine redderemtur . Utvianius , qui fructum illorum in suam de quinto: Apollonii' aibroc Divina Ilionem paraverat, amittere nolebat, c. ut . suus. γhic labor nihil , aliud crederetur quam . Di Ivinatio, sategit In Arabica Lingua se pror ssus peregrinum & hospitem. Eu es , ij authen ritica in medium protulit testimonia ι in qui'nibus illud Principis Leopoldi: , Magni , Ducis tFerdinandi fratris, principem di deum uobtine . bat . Insuper de iis quae t Ecchelisinis. inm:

terpretando deprehendere t pote at cerdior fie- iri a Borrilio noluit'. Suam demum Divinatio nem maturavit , vulgavitque hoc titulo anno.

SEARCH

MENU NAVIGATION