Io. Lamii Memorabilia Italorum eruditione præstantium quibus vertens sæculum gloriatur. Tomus 1. 2. pars 2. Sive Appendix 2.1

발행: 1747년

분량: 375페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

illo socio indigebat in re , quae a Math

si maximam partem pendet . Bononiensium non minus commodis , quam decori , funimus hic Mathematiciis Romae inserviebat . Illic , practen alia de aquis scripta, totam Padi histoliam ex antiquorum , & recentiorum 1ibris , atque o cunctis exstantibus monumentis, depromtam quandoquidem a Μathcmaticis ad ceteras subinde scientias , ut in nulla per - grinus esset, excurrebat)penitus pertractavit . Coram Congregationis aquarum Cardinalibus complura ad eas spectantia edidit experimenta , in quihus non minus aquarum naturam se callere , quam a1hr a , luculentor ostendit. Quamobrem ei Sonatus Bononiensis aquarum praefecturam Concr

didit. Hoc quidem munus Cassinio ad Cardinaloes bene multos , quorum sibi benevolentiam poli-.tissimis moribus suis conciliaverat , aditum Patefecit . Anno Μ DCLXIII. D. Marius cibi ius Alexandri VII. frater, Romanarumque Copiarum imperator , Arcis Urbani alaunimentis Cassi-uium inopinantem praefecit . Repentinum igitur ad militarem scientiam gradum fecit; sed dum arcem muniendam curabat , astra delicias suas ) identidem subspiciebat. Illo etiam usus fuit AIexander VII. in dissidio , ob Clanis aquas Romam inter & Florentiam exorto , componendo . Idem Ρontifex Μax. qui ut hanc Cassinio provinciam demandaret , ipsum a Bononiae Se natu poposcerat et huic per Cardinalem Rospi

tiinum postea Clementem IX. scri psit, opti

me sese animatum in os tum esse, quem ita sibi adhaerescere optabat, ut illorum, quae ipsi erant Bononiae, nullam faceret iacturam . Rein

62쪽

doctrina mira perfundebat voluptato, multa il-1i, magnaque commoda , si Ecclesiasticae vitae institutum amplecti vellet , pollicitus fuit . Dignus profecto ob morum puritatem erat, . Ut sa-Cro coetui nomen suum profiteretur e verum

licet doctrinae magnitudo Ecclosiasticos crebro Perducat ad illa honorum fastigia, in quibus qui eminent, vix Regibus ipsis concedunt ; tamenn gnarum dignitatum spe se illuc immittere , quo ipse a Deo non vocabatur , nefas & piaculum putavit. Sub finem anni MDCLXIV. ad Paruit Cometes, quem Calfinius in Chisiorum aedibus coram Sueciae Reg; na observavit , quao eumdem & ipsa observabat, suasque observatio ianes ad multam persaepe noctem protrahebat . Suo Cometarum systemate Glsinius adeo fretus erat, ut post: duas primas observationes, quas nocte diei XVII. & XVIII. & 1equentis , Deiscembris fecit, notavit audacter Reginae super globum coelestem iter , quod ille peracturus erat ; & post quartam observationcm , quae dici XXII. eiusdem mensis contigit, adfirmavit, eum nondum in maximo Perigeo esse ; atque ulterius praedicere ausus est ad illud die XXIX. pcrveniaturum , & quamvis ille Lu am volo citate anteiret, & coelum brevi tempore circumiturus videretur, adseverare non olt veritu s in signo Ariciatis haesurum , a quo duobus prope signis distabat;& postquam stat aristis fuisset, eius motum retro is gradum futuram respectu directionis, quam habuerat . Haec vaticinia magnam incredulorum copiam inve norunt , qui contra contendebant, fore ut Cometes ab Astronomo evanesceret , id

63쪽

idque usque in finem speraverunt sed ' tam demquum cognovissent illum eius praedictionibus Omnino obnoxium fuisse , Cometae exemplo retrogradum motum adripuere , nil quo facilius

esse dixerunt , quam id quod Cassinius Ogerat . Alius Cometes mense Aprili anno MDCLXV. conspiciendum se dedit. Statim Casius computationem seu tabulam eius itineris publica adgressus est , quae, quidquid circa praecedentem Cometen egerar , mirabiliter confirmavit . Quidam illorum, qui ei minime fidem habuerant , eius imitatores esse voluerunt, sed prorsus infelices. Systemata pariter formaverunt, & hunc Cometen esse eumdem ac alium opinati sunt ;sod observatio salsos esse demonstravit. Ipso autem post octo aut decem dies a prima Cometae adparitione suam tabulam in vulgus prodidit , in qua de Comete subputatunx fuerat eadem ratione , ac de antiquo Planeta fieri potuisset . Eodem anno tractatum Latinum de duorum horum Cometarum theoria Sue corum Reginae dicatum , & nonnullas ad Octavium Falconerium Itali re exaratas Epistolas, typis

Romae commisit. In his quidem Cassinius sua doCometis arcana in propatulo, atque in ipsa meridiana luce, collocat . Quum autem Sueciae Ro-gina Auruti magni Geometrae , & obscivatoris , de prioris Cometae motu Ephemeridem ,

o Gallia sibi perlatam , Osuio tradidisset i hie suam ipsam hypothesin, sub pellucida persona

perperam delitescentem , in illa conscstim adgnovit. Qua de re Reginam , & Falconerium , ingenti cum laetitia certiores fecit; atque homi

ni, qui ipsius inventa sibi vindicabat, & partam

64쪽

sxoprio labore glonam In se transmovebat, minime succensuit . Dum in Cometis, quos eos dem rursus adparere idem iidem posse opinaba tur, Cusinius totus erat, Clanis causa in Etruriam a Pontisce Μa v. missus fuit, qui & cum eodem tompore aquarum ditionIs Ecclesiasticae Praefectum renuntiavit. Verum post haec mu nia peracta , ad oblectamenta sua , scilicet ad caelestes observationes , remigrabat . Eodem. anno MDCLXV. in Etruriae urbe , Vulgo i Civitate PDhis , Modicearum stellarum umin. bras , dum Iovem int et , & Solem , transeunt , in Iovis orbo explorate cognovit. Cassinius ab huius Ρlanetae maculis, quarum aliae fixae,aliae errantes, aliae vero ad tempus tantummOdo fixae sunt, umbras illas quicquid aliqui in

contrarium obituserint ) mirum piorsus in modum secrevit; & maculae fixae pracsidio Iovem, circa sutim axem horis VIIII. minutis LVI. vorti deprehendit . Quidam enim umbrarum& macu Iarum , distinctioni adversati sunt, quamvis eam ipse Geometrice demonstra isvisset & praedixisset tempora ingressus &egressus umhrarum e disco adparente Iovis, &illa, quibus maculae fixae rursus in eo ob globi revolutioncm adparere debebant. Sed fatendum est extremam harum perquisitionum subtilitatem,& usum dolidatissimum , hactenusque ignotum, iAsronomiae simul & opticae, omnino necessa-Tium , Obiectiones etiam inter doctos, ceteris iu- dociliores, haud iniuria invenire meruisse . Incredulitas inventis dissicillimis honori est . Quae

autem Cossiuius fecerat eo maioris momenti erant, quo Planetarum omnium unus e it Iupire r

65쪽

hactenus utilior ut poto qui controversiam de motu , aut quIere , telluris d sinire potest . Ipse nostris oculis aperit , & ampliori quidem obiectu , quam apud nos, Omne id, quod Coper- meus de tellure non sine quadam temeritatis specie divinaverat . Si mirari latur , molem adeo magnam, qualis terra est, circa proprium axem revolui; Iupitor , millios crassior , bis cum dimidio velo ei or seie sim ii revolutione circumvolat . Si mirandum quoque videtur , Lunam

tantum, Circa terram , tamquam situ in centrum volutari; quatu or Lunae , vel satellites, suarum conversionum centrum Iovem habent . At ,

quum Cassinii repertorum v cribas amplius in du-hium revocari non possct , eorum honorem illi praeripere conati sunt. Anno MDCLXVII.

mense Februario Martem terrae adpropita quantem observaverat.& ex motu quarumdam macularum putaverat , hunc Planetam circa suum

axem XXIV. horarum, & aliquot minutorum, spatio converti. Romani observatores , quibus hac de re scripserat, praevenire eum voluerunt; sed in ' plagiarios hosce tam valide stilum exacuit, ut illas furtivis coloribus nudatas corniculas omnibus deridendas propinaverit . Martis revolutionem, intra XXIV. horas , & XXXX.

minuta peragi, statuir ; quod gloriae quidem Co-

pernico cedit; nam Eius 1ystema eo magis Confirmabatur , quo magis coclum Cassinii obtutibus sua arcana revolabat. Eodem anno MDCLXVII. maculas quoquo in Veneris orbo detexit , crediditque eius conversonem conversioni

Μ artis circiter aequalem esse posse; sed quia Venus, cuius orbis inter Solem & nos est, iis dem

66쪽

Hem phasium variationibus, ae Luna, obnoxiacst, & propterea eius macularum reversones discillimo , & malo tuto deprehendi possunt, nihil hac in re determinare voluit ; atque ita solitentiam substinendo in incertis inventis , alias certas fuisse luculente demon stravit. Verum multa , & praegravia onera, quae suis superimponebantur , ipsum ad tellurem a Caelo rursus perinvirum flectinabant . Praeter alia negotia , quibus ab Astronomia averruncabatur , Alcis Perusinae , & Pontis Felicis, unde Tiberis cursum deflexurus viis do batur , cura ipsi tradita fuit . opus, quod huic incommodo mederetur, Cassinius exstruendum curavit. Ipse etiam sponte , utpote qui universo scientiarum orbi inhiabat, sese a sideribus contem plandis nonnunquam abstrahebat. Dum una eum invianio de Clanis aquis agebat , complures de inis sectis confecit Physicas animadversiones , quas Montaliamus , ad quem illas miserat, inter Aiadi ovandi opera excudendas curavit . Quamvis autem transfusionis sanguinis in Gallia, atque Anglia , edita experimenta seges tantum sint Meis dicorum, atque τύν A 'νατο Σικοῦν; in tot tamen

dissitas partes Cossinii flagrantisimus sciendi a-

nior illum diducebat , ut sanguinis transfusio innem Bononiae expertus, falcem in hanc quoque messem tin miserit. Quocirca dum Bononi Romam proficiscens, itet Florentia faciebat, Alagnus Dux, & Ρrinceps Leopo Idus, coetus Academiae . I cimento coram i pio fieri iubebant , ut Cosmus aliquid luminum suorum ipsis adfunis deret . Anno MDCLXVIII. Medic eorum astrorii in Ephemoridas in lucem emisit. Galilaeus , yci

67쪽

primus eorum invcntor, Murius , & Hodiern , ipsorum motus, atque cclipses Iovi ab ipsis, &ipsis a Iove, partas subputare irrito conatu labCrarunt . Hi omnes Astronomi veram posituram planorum , sive orbitarum , in quibus ii satellites circa Iovem moventur , minime deprehenderant; & quidem ad talem cognitionem inhia iaxe, audacia summa, & damnabilis, humani ingenii esse videatur . Omnes planetae in plani ς differentibus, quae per centrum Solis transeunt ι moventur: illud, in quo movetur Terra , EcIiptica est; Iovis orbita aliud planum est ad Eclipticam inclinatum certo graduum num rO s Camin duobus punctis oppositis 1 ocans . Haec Orbitae Iovis ad Eclipticam inclinatio, & Communes earum intersectio nos, quamquam ab Omnium aetatum Astronomis xequi;itae , & quidem non sine longa Observationum serie , adeo determi

natu dissiciles sunt, ut diversi Astronomi mul tum a se invicem in definiendo recedant & idem interdum Amonomus a se ipse dissentiat . Ratio autem cst, quia haec plana , etsi reapse EX-ssent , in adspicua sunt , & non nisi intelligentia percipi potant , & multiplicibus & subtilissimis ratiocinationibus distingui . Quid autem dicendum crit de planis multo magis invisibilibus , ut ita dicam , in quilius Iovis satellitos

moventur 3 opus fuit invenire quos angulos faciant eorum orbitae, & cum Iovis Orbita , interque se ipsas , & cum Ecliptica; & insupee

quae si differens magnitudo horum angulorum, prout a Sole, vel a Terra, respiciuntur . Vt semel dicam , in horum novorum fidei tim ta-hulis, XXV. elementorum usu oPus est, hoeost,

68쪽

est , XXV. eognitionibus, aut definitionibus ,

nae fundamenta laetunt ae sternunt . Non tan tum magnus ingenii conatus est, eruere, Conli gere , ordinare , tot caementa aedificio nece

cari a ; sed magnus est etiam ille , quo quis intel- Iigit, quot caementa necessaria sunt, nec alicuius obliviscitur . Statim ae cisnii Tabulae in Iucem editae sunt, omnes Europae Astronomi , quos illae temporis eelipsium Satellitum admonebant , eas diligenter observarunt, & inter alios Picardus, Aeademiae Seientiarum Per ea rempora institutae , Reius; & reperit eas Persaepe coelo respondere maiori perfectione , quam auctor ipse pollieitus esset , qui in poste-Tum se eas castigaturum receperat. Egerat ipse Pro quatuor Lunis insolitis, a nobis remotissimis , & recens admodum cognitis, id, quod omnes XXIV. saeculorum Astronomi vix pro nota Luna exsequi potuerunt. Couertus, qui Regis iussu Academiam Scientiarum anno MDCLXVI. Parisiis instituerat, ut Osuius eum ea commer Cium eruditum haberet , desideraverat ; quod quidem desiderium ob Gallieae gloriae amorem adeo crevit, ut eum Aea demiae amicum habere minime contentus, per Comitem Gratianium Μinistrum & Secretarium Dueis Mutinensis in Gallias evocaverit , regia mercede proposita . quae reditus munerum , quibus in Italia fungebatur, aequarer . Respondit Cossutus id a suo arbitrio non pondere, nec a Rege oblata praemia accipere posse, sine ciementia IX. Pontificis Mais ximi consensu; quaro Rex a Gemente IX. & a Senatu Bononion si, eum petiit in aliquot tan-zum annos, ut negocium facilius sub manus Tom. II. D sue

69쪽

Iuueederet ti Abbas n=u, timontius , Rotae t nc , ut vocant , Auditor , Regis desidorium illis exposuit . Itaque Cabsinius Lutetiam

Parisiorum pervenit ineunte anno ΜDC- ex Italia a magno Rege evocatus 3 quem

admodum S genes , Astronomus & ipse longe Eeleberrimus , Romam ex Aegypto titii Caesaris accitu profectus fuerat . Alienigenam , litterarum omnium praesidio instructissimum , eo res.sumque o patria, ut regiae voluntati m errigereret, expansis u Inis Ludovieus excepit . . Cobsi-sius tamen haud -sbi proposuerat perpetuam in Gallia sedem sibimet figere . Annis alia quot evolutis Pontifex Max. & Senatus Bononiensis, qui sempee Casaiu omethrum elus emo. Iumenta servaverant, ipstim a Galliae Rege maiorem in modum repoposcerunt. Sed surdo canebant , lateremque Iavabant ι siquidem Rex , qui maximis in dies ferme singulos benefactis Cossinium prosequobatur , Callis ipsum , Couer, is eurante , anno MDCLXXIII accensitum voluit , qui mox oodom anno Genovesam Deis nitro , Praesidis Clari mont f ;n Bellovaeensi provincia filiam , non sine Regis gaudio , uxorem duxit . Forum, quae in Gallia Calfinius peregit , paucula delibabimus : siquidem sinrigula persequi nimἱs longum esset. Quum Academia. Parision sis anno MDCLXXII. in inia

sulam Cayennam, Aequatori proximam , obseruatores misisset ; coclum en in adpo a nostro differens magna ire observationum a nostris divorsarum , nobisque magno usui suturarum ,

copiam subpeditare debebar. Inde illi retulerunt ea omnia . quae Colsinius , , sola tantum

70쪽

ratiost; natione & theorest firmaverat ante mulistos annos de Solis Parallaxi, & Refractionibus adeo ut hic non tam Astronomus, quam Diavinus , Athrologum quo gerenS, videretur . Insuisper inter primarios suscepti itineris scopos fuerat, Μ artis , qui tunc Terrae valde propinquus erat, Parallaxin in Cayenna observaIe , dum Cassinius , aliique Astronomi Academiae , o servabant Parisiis . Hae e qu; dem methodus ex locis longe remotis Parallaxes eo dein tempor Observandi , antiqua est; sed Cossimus allam exisCogitavit, qua unus tantum observator susscit, quum loeo alterius stella fixa esse possit . Whistonus , celeber Astronomus Britannus , hoe inventum miraculi instar esse pronuntiavit. 1 ad duae methodi ad eamdem Martis Parallaxin daniadam concurrerunt; atque inde etiam illa Solis deia prehensa est. Post longam igitur incertamque duishit alionem , decem esse secundorum statutum est; adeoque non est amplius ambigendi locus, quin Sol triginta tribus saltem leucarum millionibus a Terra distet, multo amplius scilieot quam hactenus accreditum fuisset . Omnes aliorum Platane rarum distantiae iuxta proportionem auctae pariter fuere . & nostri vortieis limites ad moridum ampliati . Anno Μ DCLXXX. mense Decembri Cometes , qui celebris fuit , adparuit . Postquam Casmus illum semel observavἱt . statim eam dona initurum viam , quam alter Coin metes a Debone Brahaeo anno MDLXXVII. Observatus iniit, Regi coram omnIbus Aulicis . eventu praedictionem min me saliente, praedixit . Ille quidem ex unica tantum observatio ne auderitior evasit, quod animadvertisset, Ple-

SEARCH

MENU NAVIGATION