Caroli Boucheroni De Thoma Valperga Calusio

발행: 1833년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

gens a Valpcrgiis prosecta, antiquitus comsedit, ac magnam subinde amplitudinem ConSecuta, plurima circum loca in ditioneliabuit, donec attritis iam sero ubique regulorum opibus, in alienum ius concessit.

A Petro Masinio , qui primus stirpis Suae Allobrogum ducibus paruit, ad Amodeum Thomae Calusii patrem, quadringenti set

me anni numerantur. Is Aemiliam Doriam lectissimam virginem, in matrimonium

duxit, genero in Liguribus illusui ob virtutem praesertim Andreac illius Auriae Gmnuensis, qui sortiter vindicata ab hostibus Patria, cum omnia iam pro arbitratu in republica posset, legum imperium quam dominatum maluit. Aemiliae nobilitas Masiniis decori, secunditas gratulationi suit; virili autem soboli aetate uti honoribus antcivit Franciscus Maria, qui, obitis per Europam legationibus et renovato familiao

12쪽

nomine, domesticum otium sic egit, ut in splendida nec inerti senectute nihil ei deesse ad summam dignitatem videretur. Vltimus fratrum Thomas, cui ab oppido in Salassis posito, Calusio cognomensuit, natus est Taurini anno superioris Sinculi septimo et tricesimo. Tenui admindum valetudine a principio usus dicitur , quam anxia mater gremio fovit studiosi sime. Vt primum conValuit, bona spe in posterum praeluxit: erat enim in puero et experrecta indoles et insignis quaedam ingenii celeritas ; quod autom in viro animadVersum est, non tam dulcedinc laudis

quam ipsa discendi voluptate ad literas

ducebatur. Latinam linguam cito arripuit; maturius etiam quam ceteri poesi animum adiecit , et Virgiliani carminis suavitate

captuS est. Cum in eo Versando plurimum esset, romano nitori facile assuevit, ac

13쪽

multa pucr coepit investigare, quac docte postea explicata libris mandavit. Vix dum adolescens ad Melitcnsium equitum Stipendia missus est, quod militiae

genus iam tum a nobilitate vehementer

cxpetitum, quum bellum terra marique adversus barbaros gereretur, Ionge honestissimum habebatur. Ibi propter aetatissorem ad ministerium magistri equitum delectus cst, qui regio more Cultuque vi-vcbat ; scd hortantc patre, ne se aulicis deliciis corrumpendum daret, vel potius impellcnto natura, ad studia rediit, umbemque nactus ad id maxime opportunam, recentiorum linguis se erudivit. Erat enim Melita mortalium concursu in primis Dc-quens , ut discolor illa vultuum varietas, ac dissonae praetereuntium voces haud parum iucunditatis habercnt; ipsa vero popularis dialcctus, ct nautarum CantuS

14쪽

arabicis originibus adspersus, Paulo Curiosiores aures adverteret. In eo totus erat Calusius , quum repente alio conVersus

est. Percusserat quippe animum quod de Chiabrora, summo Poeta, memoriae Prinditum invenerat , si qua pulchrior somma ad eius oculos accideret, aut aliquid commode dictum audiret, exclamare S litum suissc , id graccum esse ; quo Pe lecto , multa secum reputans de illa v nustate Graecorum propria, omnino Statuit eorum sermonem addiscere. Nec id solum ; sed qui iuvenum mos est, ut alia ex aliis cupiant, iam et Vlyxeam Ithacam ct Athenas et Cycladas lustraro cursibus Voluissct, de quibus nonnulla percontando

acceperat, quae dormienti somnum exemterent. IIaec de se narrans Calusius , nihil propius aiebat abfuisse, quam ut ConSCensa clam navi, exoptatas terras appeteret.

15쪽

Quod de aliis legimus, ct credibile sit in

ea aetate, quae ad pulchri Speciem prac-scrtim accenditur. Quod si agrestiores plagas aeternis frigoribus obsitas, ob id solum

quod nemo inviserit, tamen adeUndas putamus, quid tandem dc ea regione dicem dum , ubi sub mitissimo coelo non urbs, non ager, non Solitudo Sit, quin a Praeclaro aliquo lacinoro, aut a vetustissimis Poetarum narrationibus famam acceperit

Quantus ubique vel in media barbaria antiquitatis colori qui locorum et monumentorum adspectust Talia cogitanti Calusio ecce nuntius assertur , hospitem domo Chium, IIclitam venisse, qui graecam illam sitim extingueret. Ad quem ipse statim adivit, et capillatum senem prolixa barba deflexisque humoris intuens,Barlaamum Calabrum aut alterum illum Tho salonicensem sibi videre Visus est, 'IUOS

16쪽

Petrarcam et Boccaccium, duo illa Etruriae lumina, studioso scimus audivisse. Sed iamdudum Graecorum natio sub herili dominatu avitas literas et artes cum memoria libertatis amiserat. Vix apud se suit Calusius, quum hominem adori rudem deprehendit, ut ex nescio quo Lucinni libello nullum probabilem senSum exsculperet.

Praeceptoris tarditas discipuli industriam exacuit, qui haud sibi defuit, sed omnibus copiis ad id praepropere comparatiS, Temper se aggrodi instituit. Anno igitur post

grammaticam rationem exploratam habe.bat, graeca epigrammata ad amicos mi tebat , Homerum interpretabatur. Ipse quidem adversaria in manus SumenS, quae

Melitae scripta reliquit, mirari non desino, qui potuerit id actatis adolescens , nullo sermo librorum subsidio, res adeo a Vulgari eruditionc remotas, tam Subtiliter tractare. Diqitigoo by Corale

17쪽

Quamquam haud penitus se literis abdiderat. Nam, quemadmodum aulicorum vita sert, et equo optime uti et arma tractare didicerat; musicen vcro et graphicen in puerili institutione ab Atheniensibus USurpatam , Sic excoluerat, ut asSa Voce scienter caneret deque artificum operibus recte posset iudicare. Multa insuper munera ei erant obeunda, sive magistri equitum latus tegeret quoties in publicum prodiret , sive illustriorcs advenas et regum oratores Conveniret dcduceretque honoris causa. At ubi mare coepit obire, nihil reliquum fecit, quo virtutcm suam Omnibus probaret. Tunc igitur Ventorum naturam a peritis exquirere , litorum flexus et vadosa loca cxplorare, piratarum myoparinnes citatim sequi aut ex insidiis eliccro; navium demum comitatibus omnia Cimcumspiciendo praeesse. Et quia nautica rcS

18쪽

astronomicis et mathematicis rationibus praecipue continetur , ipse Vel stellarum situs e puppi se abat, Vel formas doscribendo in erudito pulvere se exercebat. Sic pro disciplinarum inter se necessitudine ingenium Varie periclitabatur. Singularis autem corporis firmitas faciebat, ut plurimae contentioni inritisque laboribus perserendis par Usset. Quod in Sene nomnunquam miratus Sum, et ex cuiusdam

sermonibus confirmari audivi, qui do matre, grandaeVa semina, sic narrabat: eam olim Calusio comite in Sardiniam tran misisse ; cum autem coorta subito maris vi , allisa ad scopulum navis iam prope fluctibus mergeretur , liunC unum in Omnium discursu ac trepidatione inventum csse, qui operi defixus, ne periculum quidem videretur animadvertere.

Per id tempus militaris gloriae cupido

19쪽

Calusium incesserat, lectis commentariis Mauritii Saxonis, cuius fama in magna

eventuum Varietate superiore Seculo pe

crebuit. Eo autem magis huiusmodi lectimno delectabatur, quod vir sortissimus et in castrensi disciplina facile princeps, literas in contubernium adhibuisset, quas sibi adiumento fore sperabat, si militiam capeSseret. Μaximum in Germania bellum tunc gerobatur , ubi Fredoricus Borussiacrex , callidissimus aetatis Suae imperator , omnia consilio , nihil fortunae tribuens , improvisis ac deviis itineribus et lacessitis magis quam consertis proeliis hostem satigando , coniuratos in Se reges eludebat. Quasi palaestra diutinum id bellum fuit, ubi clarissimi olim futuri duces rudimenta ponerent scientiae rei militaris, quam alter ille Epaminondas vel Philippus, noris rationibus locuplctaverat. Eo Se conserre

20쪽

decreverat Calusius, secissetque nisi amicorum precibus coactus, in patriam rediisset. Hi scdulo agebant, ut legatus triremi praeficeretur, quam Sardiniae reges in Oxibiorum portu habere consueVerant. Id vero facile impetratum est, sed biennio postquam id munus obiverat, militiae vacationem petiit. Procurabat rem militarem Boginus, Vir gravissimae antiquitatis, ace que alienae virtutis spectator, qui id aegre serens, rem distulit, si hominem posset a consilio deducere. Sed cum frustra in eo suisset, instante vehementius CaluSio, DO-luit se amplius interponere, eumque Perliteras exauctoratum cum summa honoris

significatione dimisit. His literis acceptis Calusius, plerisque id factum mirantibus,

quibusdam non obscure improbantibus, Neapolim prosicisci maturavit. Sed res altius erat repetenda quam Ut

SEARCH

MENU NAVIGATION