장음표시 사용
151쪽
nione quod reliquum facultatum fuit retin iii ; vos me in hanc regni spem vel ruinam potius Oxtulistis;mo ἰὸ inde per dolum is proditionem deiicitu; stra utrobique culpa sit, seu Regem indignum euehitu , seu divium
perditis. Ad haec Μummotus , iureiurando fidem obtestatus , aureum balteum quem Gundoaldo dederat, repetit, ne forte inu diam calamitati faceret auri splendor; dedoctumque non renitentem ad urbis portam , tindit Bolloni Baturigum Comiti ac Bosoni,sipatis caterua militum, & in urbem regresesiis, portam occludit. Τum Giindoaldus a lictiens se ad necem hostibus preditum,oc tis manibusque in coelum sublatis ; Deus, inquit, eme, omnium iudex , auctor iustitia,
O malefactorem ultor,a quo dolus omnis mendacium abest ue causis mee iudex esto σmindex,oin eos qui me pre dolum o mendacium prodiderunt,fraudis periurς retorque
stipylicium. Simul se crucis iligno muniens ,
ductores sequitur. Nec multum processerat, cum a Bonone in subiectam vallem praeceps impellitur, excIamante, en vestrum Balomerem sic enim vero nomine appellabatur qui se Regum dicit fratrem dc filium ; simit
que lanceam transfixurus iacentem immittit. Sed cum lorica ictum retunderet, iamque exurgens ad fossae aditum eniteretur, BomIapide in caput vibrato, erepentem Obtriincat. Mox omnis exercitus in cadauer saeuiit ;id perfossum lanceis, siccitque deformatum vulneribus, pedibus fune adstrictis, per castra ignominiose protractum ; auulsisque crinibus , infausto regni symbolo, insepultum in eandem vallem proiectum est. Nocte v bis opes a Mummoto & sociis clam subdochae ; nec templorum supellectili parcitum et lux urbem funditus perdidit ε, reclusis portis admissus miles, direptione , caedibus, postrem. fiammis, deletis tum incolis, tum aedibus
152쪽
bus profanis ac sacris ; nullum monumen tum vel victoriae vel furoris, praeter fumantem humum incendiis, dc vacuum urbis nomen reliquit. De proditoribus quid cense- set Guntianus consultus , hos morte damnauit. Iamque Uvaddo & Carlulfus, libens datis obsidibus , opportune effugerant; ita qui supererant Μumniolus & Sagittarius perimendi. Quorum ille,pro militari gloria rebusque gestis fortiter cecidit; multis eorum qui nccem inserebant sua manu interfectis ;pugnaque in praetori j soribus diu prolata,donec numero victa virtus occubuit : Sagittarius cucullo tectus dum fugit, retro apprehensus truncatur capite. Huncque exitum
tam administri fraudis , qu m auctor sortiti latuis eiusmodi plerumque tragicis ; nec impune mortalibus Dei essigiem occupan- tib . . Dum haec aguntur, Fredegundis a gubernaculo rerum amota est. Quippe Guntranus dum Parisiis agit, querelis omnium lacessitus, Chilperici dc Fredegundis iniurias postulantium : leges irritando, rapta quae exia rem restituendo, exules reuocando , publicae rei vulnera pro auctoritate & prudentia per sanauit. Ac quandoquidem in Fredegun dem , Ut in malorum caput, recidebant ple raque omnia , cam honesta relegatione ad villam Rotoialensem , Rothomago haud procul, iussam abscedere, seductamque a fi-bo, voluit interdictam publicis rebus priuatis incumbere ; expulso cum illa Melanio antERothomagensi Episcopo, iam Praetextato in yriorem sedem restituto. Verum solitudine malὶ mulieres emendantur, quae si nocendi facultatem eripiat,voluntatem intendit: nec deesse facultas potest, ubi abundat voluntas. Ita Fredegundis moestissima , quod gubernaculo regni deiecta, deiiccretur dc vis cri-μinum, ne amota penitus videretur , ad
153쪽
-- mina se accina it;primumque ab inuidia ni . O.O liebri ortiun. Vrebat feminam BrunechildisTA' potentia D & ipsa contentio suae sortis priua-RIVS uae propemodum , cum aemulae dc infensissi-II. auctoritate, inflammabat animum fac
Amne' bus. Ergo Clericum sibi familiarem subor-childi nat, nam evi omni conditione conflabat si- necim caesos ) qui constitis secum inimicitiis, ad inten' Brunechildem confugiat , imploraxdque inrat 3 persequentem asylo , se in eius benevole tiam insinuet, ac tandem occasione data interimat. Belle Daus processit; admissus percussor in familiam Brunechildis, morum obsequio,& Fredegundis accusatione; λd haud multo post vocatus in suspicionem.abductusque in vincula dc tormenta, rem ut erat isse
s , liber ad patronam remissus est , ut elamentia unius furorem alterius adaugerct 3 statimque Fredegunde , indignante apertum scelus & irritum, manibus pedibusque truncatus est ue quasi peccassent manus dum parcunt crimini, pedes dum redeunt. Ab his flagitio mulier in aliud di geminatum prouo luitur. Guntranus de fratris nece inquirebat gnauiter , ea ut suspicionem , se amoueret ,
re honestum facinus, quod sibi flagitium fo-β β ret, vocato in poenam ue Eberulfum chiI 'O' i perici cubiculatium , quem a mariti morte de stupro appellatum ab ossicio nequibat abducere , amore in odium verso, caedis Regiae accusat ; tamque verisimilibus argumentis premit,ut misero & innoxio nulla defendendi st, praeter Basiluam sancti Martini, ratio fuerit. sed neque sanctitate laci protectus est , quippe inflammante Guntiani animum emina, vis asylo illata, caesusque per prodi rionem Eberulfus, ideo flagitiosiis,quod pudicus esset. Postea inuidia in Branechildem Et aucta in immensum ; quia filii potentia sta-
Gilde- bat matris anctoritas, in Childebertum con-
επιρ 3 sitiat, du6sque Clericos vovi enatis cultris
154쪽
atmatos in eum immittit: Cumque nutantes in suscepto crimine animaduerteret, potio- CLO
nem dedit vel medicatam vel magicam, qua obfirmata mens in scelus prorumperet ue similemque addidit, quam sub ipsum scelus ebiberent. sed deprchensi, apert6que in tot- mentis consilio , tum ij, tum 1peculator , quem Suessionum ut obseruatum Leinus re- nuntiarct miserat Fredegundis 3 diris eruci tibus perempti sunt 3 ipsa mod nurum im pure agente,& ad grauiora,si tamen ulla sint; comparata. Nam & in Guntranum , cuius patrocinio erat incolumis , sicarios emisit; de Praetextatum Rothomagensem illum Episcopum, orto dissidio , curauit interfici ; ac ca des patrata ipso die Resurrectionis Domin cae, dum palam in templo melior sacerdos
quam eautior orationes sacras praecineret,
quasi parum esset nefariae feminae perimere Praesulem , nisi pius sanguis sub ipsis altaribus funderetur. Nee modo alieno cruore sed
di suo propemodum se intinxit; Rigunti filiae , quam Tolosa euocauerat, oppressis fau- Cauribus, ac nisi latae suppetiae forent,operimento eistae strangulatis. Et quidem soboles m tre digna, tum libidinis de impuritatis infamia , tum in matrem contumacia de eo
temptu 3 ut saepe inter se non lingua modis sed manibus contenderint, pugnis & alapis inuicem caesae ue adeo etiam similitudo morum odium gignit. Haec aliquanto post uelantea pietatis via um specimen Guntranus ediderat. Lugebat saepius nepotum Memusiti Clodouaei calamitatem acerbam , re quod
unum supererat, optabat maxime ut eorum eo ora regio cultu de tumulo conderentur. Deo aspirante votis, piscator narrat, Clod
uaei cadauer,statim post necem sub stillicidio uer re cuiusdam facelli sepultum , mox Fredegun rium' dis iussu in Matronam amnem proiecturia, de ab ipso se explicante Ieria aquis eductum,
155쪽
agnitumque ex capillitio regio, in littore le-VLO' cespite tumulatum. Laetus hoc nuntio Guntranus, specie venationis ad eum locum profectus , egesta humo, corpus reperit ili
1um adhuc dc integrum,crinibus etiam h si cipite in pectus de brachia late fluentibus et
Deo iuuenis innocentiae integritate corporis consulente , ne crederetur intulisse corpori manus, quod post tot funera incorruptum
esset & vegetum. Sepultum est in sancti Vin centij ; adiunctusque postea Merouaeus,viro que nouercalis odi j monumento. XXIII Exinde Gunrranus vindicaturus iniurias neptis, Leuigildo Hispaniae Regi bellum indicit. Iam Ingundis socrus de soceri crude- Gutra- litate ab Hispania depulsa, toto mari calamis
ni in talem circumferens,moerorem in Africa cum
depri- vita posuerat ; iam Hermenigildum patris amnia Ariani furor, data fide, si qua est Haeretico
veniae dc beneuolentiae Μartyrem fecerat svrebatque Francos inultae adhuc contumeliae Vibex. Praeterea Guntranum utilitatis ratio impellebat. Proxima,& circumclusa Fouinciis suis Septimania , una cis Pyrenaeos quae Hispanica inret; veluti naeuus in ore Franciae, oculique albugo , solicitabat potentiam: Regis de cupiditatem. Namque ab ortu Rho- Septi' dano de Arelate , ab occasu Garumna, Asem uernis & Rutenio ad Boream , qui fines lai Guntrani erant, dirimebatur feracissima re-- gio. Erat autem Septimania Volcarum Arecomicorum ager amplissimas , nam Volcae
Tectosages ad occasum politi, Arecomici aa Ixum pars olim falliae Narbon ensis netis- sima ue praeter fines quos dixi, Pyrenaeis ipsi que Hispaniae ab Austro coniuncta. Sept mania dicta est ineetia origine, siue ex septem prouinciis quarum conuentus annuos
onorius Sc Theodosius Imperatores Arela- indixere ; eae porro crant, utraque Narbon sis, utraque Aquitania , Nouempopui
156쪽
nia, Maritimae Alpes, dc Viennensis:quarum -----ἔ'tissima pars utraque Narbonensis Septima- CLO niae nomen sibi ad1ciuit: siue quod eam pro-- uinciam septima Romanorum legio tueretur; R Vs Sane Bliterrae, Septimanorum nobilis Colonia. Pbst eadem Gothia , ab usurpatoribus Gothis appellata est,atque Lanigothia, quod
idem sonat ac terra Gothica;vnde mOX Franis eis Languedoccia noua vox fluxit,quae in aetatem nostram perseuerat, dc ab recentioribus Occitania dicitur, quanquam nulla Veterum auctoritate. Hanc igitur soli ubertate
dc incolarum frequentia nobilem , Hispani
Reges, tametsi a Clodouaeo expulsi , tamendum eius liberi depraeliarentur Dellis ciuilibus, Pyrenaeorum confinio valde obnoxiam,
quasi receptam postliminio possidet, ant; dc
eandem Guntranus stu appendicem Gallicae
terrae atque auitae victoriae monumentum aranis reposcebat. Eam in rem magnum exercitum conscribit,ac bifariam conscriptum diuidit, ut ex pluribus partibus auocatum hostem & diuisum facilius premeret. Pars Are latem , pars Tolosam conuenire iussa ; nam Tolosa urbs Francici erat domini j. Illam eonflabant gentes ad Rhodanum , Ararim dc Sequanam positae ; hanc Bituriges,santones, Enculismenses, Arverni, & Petrocori ; ut aemulationis aculeus incitaret singulos, &lo- Insucorum varietate diuisi,facinorum laude con- 'O mi iungerentur. Ergo pars cui inferior septi- , hi mania obtigerat, Nemausum obsessuri, Are- Iatem contendunt, tanta licentia ac furore Propemodum , in suo veluti in hostico gransantes, ut praeter rapinas, direptiones,ac caedes, sacril gia foeda adiunxerint, spoliatis templis, ac sacerdotibus inter ipsa altaria trucidatis. Ita comparati Nemausum validam di munitam urbem se conferunt, quam milite & necessario commeatu Hispanus seu septimaniae arcem instruxerat, agris furori hom
157쪽
hium traditis. Sed assueti praedationiblis . statim relicta obsidione, eadem ignauia aliquot urbes aggressi, bello in agros conuerso, inccnsis pagis , oleis vitibusque succisis, do mum inglorij reuerterunt, imminuti tamen magna parte, fame,morbo, Gothorumque in fidiis, faciliori horium aditu qu m regressu. Alios qui Tolosa prodierant casus idem Oppressit: Mippe Carcassisnem usque progreset, nullo alio quam praedarum caelumque lacinore, se illic b receperunt , hostium de amicorum ferro desideratis quamplurimis.
Euanescente tanto apparatu, GuntranuS m
uno animi sensu & dolore , praecipcios eXerritus Duces, qui Augustoduni in Lancti symphoriani templum confugerant, ad se euocauit, & adiunctis secum Episcopis regnesque Proceribus, his pene verbis affatus est. Commiseram vobis san meos dicam,an hostes ureo electam militematque numero sum, uen ingloriam gentis vestrique Regis incre me; tum, in timidum hostem duceretis. Poris v fragloria ac utilitatum mearum transfuga.
eo arata in m*anum arma in patriam estram conuertistis : ct foris cerui,domi ims acygres, qua in hostico barbariem opero, ea uxorem, ea in vestro cynatali solo imma-nslsimi hominum perpetrastis. Vniuersa gundia quam late patet, Aquitanis tota , temtestatem v ri itineris lugent ; necam
Franci victores di crepant, quam cata mitatum molestnumero. Seu rapi men me'
que paterer, nisi cacra se dii na vestis
impietate kiolata essent cy' direpta. , tem
pla ct B dicas inua is, τοι ni Pectilem
acram uiripuistis, vos facro an tos parietes incendi stis euertistis altaria,piosique secer res ut victimas infulat u sub ruina ipsa altarium trucidastis. Nescitis Patrum victorias a Dei maxi- ohe reportatas r Francorum dextras coeli auxilio launeat s 3 palm D in nostr s
158쪽
κο'm manu caelitum meri r Ignoratis quis ego sim, quis animus meus 3 ut religionem
antetulerim omnibus veneratione facro
rum solium meum constabiliuerim'Luid mi
rum igitur, si Patrum gloria deforescit ysi in
firma manus, mucro h es, retus B Ur, per fossus et pens ,frigiduli e saxi s. iam notrudunts Peccatur in uente, s mbi L eus r Armanium negat, iam pranci ex viris fe-imi que euadimus. Hec si mea culpa sit,
Deum ultorem p or, mi in memen caput poena refundatur ; Pn testra linauta tanta mala nos obruunt, squum est ut paucorum poen multorum flagitia delean ur. Ad haec Duces, collaudata Guntiani pietate atque clementia, dignumque professi qui affuer et bo-marum copia ; amota in licentiam militum eulpa, quibus nec boni amor nec mali pudor fraenum esset imis quos disciplinae umbra ae poenae nuda vox ad tumultum de seditionem ageret, optimum Res m ac pronum ad indulgentiam ab initituta poena demouerunt. At confestim noua sax Gunt1anum incendit.
Quippe Recaredus Leuigildi filius, assequotus quod intenderat, o Francus licentia repraedae studio solueretur ; eo digresso, ditionem Guntrant intcgro milite iuuadens , ca arietis sita castro nomen ) expugnaue rat , Tolosa metu constricta seu vinculis, dis iuuerat agris lath λλη,& terrore Arelaten, vique porrecto, Vgernum castrum sub urbis portas munitum vi irruperat; praedsque tardus 3c captiuis se Nemausum receperat. Idroreb nuntiatum Guntrano , vindictae ardo-xem non facultatem intendit. satis in praesentia ad tuendos fines Duces deligere,quorum disciplina miles & temperantior & fortior foret ; ita Lendestillo' Cundoaldi victo
ala inclyto, commina Septimania inferior, superior Nicetio Arvernorum Duci. Haec ut ita sunt ex Gregorio ; ita caete a ii uoluta admodum
159쪽
admodum 3c obscura ; quasi veritas, iam inde aemulis populis, alterutrius pudori vel iactantiae parcat, relinquatque ambos in opinione victoriae. Ego delibabo per capita,quae idem Gregorius distincte affirmat. Ac primum constat, pluribus logationibus expetitam pacem a Leuigildo , negatam Guntrano ; obdurato semper in bellum animo ; a quo interea neutiquam desitum; varia
quidem sorte , sed praecipue Desideri j morte
memorabili. Is cum Tolosa mouens exerciatum in Gothos duceret, Carcanonem ab iis obtentam expugnaturus, eo versus iter pronuntiat, Austroaldo comite sibi adiuncto. Porro ciuis milesque praesidiarius,aduenie tem ut generos exciperent, urbe procul instructo agmine occurrentes, ruerunt in praelium ; quo tamen 1 Desiderio victi, seu vera fuga seu ficta, terga dant Francis ; ij incenso animo insequuntur , Desiderius maxime equi pernicitate socios occupans, cum paucis admodnm fugientes caedens, ad muros urbis accedit; statimque erumpente porta ciuium globo,circumclusus, obrutusque numero periit. Ita caeso Duce frustra fuit victoria,diue-cto mox milite, & Austroaldo ad Gunir num recedente, a quo in Desiderij locum suffectus est. Haud multo post Leuigildus, detestatus haeresim prior que malefacta, ut quidam assirmant, emisit animam, Recaredontio in thronum euecto. Et hic iuxta paterna vestigia solemni legatione pacem a Fra cis Regibus petiit ; admissique a Childeberto legati, summa humanitate ac benignitate,datis acceptisque muneribus, a Guntrano con- 'tra iussi Matiscone subdistere, nec in conjectum vocati, pbstinfecta re increscentibus 'odiis redierunt, interdicta Guntrant subditis Septimania. Inde utrinque bellum gestum, sed praedationibus duntaxat, nullo momentiemesumento: nisi quod grauior clades: Gun-tranum
160쪽
tranum pressit, a Vasconibus, per ipsa Pyre- -- meorum iuga torrentium instar in planos CLO- agros praecipitantibus, ferro dc flamma late ΤΑ- grassantibus; Austroaldo frustra obnitente. Rivs M infirma repagula obiiciente. MOX Recare-dus illuminante diuina gratia,depulsis Arianismi tenebris, orthodoxam fidem amplexus est ue ac veluti pacis amoto obice, legatos ite- resim . xum in Franciam mittit, colligaturos foederis vinculo , qui iam fide essent unanimes. Neca Guntrano praeter repulsam quid obtinent, negante se habiturum pacem cum pe--remptoribus neptis; reuera cum Septimaniae posse ribus. Clim Childeberto actum com- rimodius 3 Regem suum ab Ingundis facinore ιι 'immunem affirmant ; paratum ipsum saera ' mento , vel quavis ratione contestari inno- D' ,.
centiam suam, nihil sibi optabilius, quam vi , amico foedere coalescentibus animis, iidem' utrique Regum soci j & hostes sint a in eam gratiam decem millia solidorum offerri;imbin arctius amicitiae vinculum, Recare dum in coniugem expetere Closin dam Childeberti sororem alteram,o neXu sanguinis colligentur animi, emendetque iam orthodoxa Hise Pania, quod Ariana peccauerat. Haec partim
accepta , partim dilata sunt. Childebertus gratissimam sibi amicitiam, & exoptatum foedus profitetur, & placere amnitatis nodum, sanguini sque consortium 3 sed furorem abiaque consensu Patrui tradi non posse , cuius consilio grauiora negotia sua gererenties;
conaturum autem ut assentiret. Ita legationis pro diuersis utilitatibus Regum diuersus exitus. Quippe Guntranus in unam septim niam intentus,anteponebat bellum,quo hane assereret ue Childebertus nihil admodum His panico bello consequuturus , praeter inanem laudem ultionis, ac spe concepta profligandae Italiae , vltro largiebatur pacem Hispanis, Longobardis arma illaturus 3 ac tametsi