Ioannis de Bussieres ... Historia Francica ab Pharamundo continua serie ad Ludouicum 14. deducta, tomis quatuor comprehensa

발행: 1661년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

lterism

Closinda Autari Longobardo Regi desponsa

esset, tamen abrumpendo vel inde foedere, Recare do libens eam nuptum dabat. Porro Gothi intererat foederatum esse ambobus ;tum ut septimaniam ab Hispania Pyrenaeo-riim iugis diuulsam pace facilius quam ai-mis tegeret ue tum ut a Graecis Imperatoribus in ipsam Hispaniam aspirantibus nullo circum noste se tueretur : ambibatque Clo- sindam , praetermissa Rigunte ; cum haec impuris innexa amoribus, orba patre , infirma, illesauris raptis inops , cum matre propudiosi nominis ageret ; illa probe educata de caste, potentissimi Principis soror, dotem marito allatura esset opulentam. Ita nihil mirum, si pacem Gothus , bellilmque Gun-tranus adurgebant omnibus studiis. Verum uterque suo voto excidit ; nec alteri pax ces sit nec bellum alteri. Nam Guntranus ma gno conflato exercitu, semel reta conficere, ac septimaniam occupare constuit. Α stroaldo Duci imperatum , ut primus in hostem irrueret, dum Boso cui suprema in orines potestas,cum militum flore accederet. Et ille nbn impigre mandatam prouinciam exequutus, Carcassonem ad deditionem adegetat, praebito fidei a ciuibus iureiurando, cum arrogantia Bosonis omnia perdidit. Siqui- dein cinctus valido exercitu, spe victoriae ii tuidus, ac dolens eam iam decerptam, grauiter in Austroaldum succensuit, quod se i consilito,penes quem imperium foret,instes mouisset, & leuis emolumenti specie regni gloriam in discrimen summum adduxisset, ac eum simul despectui habitum, damnatumque , militia amouet, prauis ducibu, in bellum ingrediens inuidia atque super bia. Itaque, ut erat, fastidio & vanitate et tus, ad riui praeterfluentis aquas, Carca ne haud procul, solutus omni solicitudine, ca

stra ponit , hostemque proximum flocci non iaciena,

162쪽

Liber Secundus. I 37

faciens, ferri parcus, linguam expromit,gentem Hispanam conuiciis de maledictis proscindens. Idiles Imperatori similis , insolentius se iactans , positis ad fluenta riui mensis opiparis , seu parta victoria , vino dcsulae indulgebat liberaliter. Gothus interea gnarus supinae hostiuin securitatis , se ad certam victoriam parat. Tacite haud proculcastris selectum militem in insidiis collocat;

tum caetero agmine in Francos inopinatos versantcsque 1trenue pocula impetum facit; illi pro gentis ferocia , & accedente ad inanem arrogantiam vino , semiermes in Go ilium irruunt, qui simulato metu recedens, insequentes insolentius Francos , nec ambis suos palmae , ad locum insidiarum abducit; eum mox praetergressus , ora subito vertens, simulque exsurgens qui latebat miles , a fronte & tergo deprehensos Francos in medio , dc insperata pugna perculsos, fortiter utrinque caedens, omnes internecione delearit 3 ac recente victoria ad castra progressus, ea labore nullo invadit, dat in vincula militem , obiectamque rerum omnium copiam diripit. Captiui dis mille ; caesi quinque millia ; temeritatis bellicae monumentum. Ita securitatem metus, perniciem haud raro se Oritas praestat. Nec aliud in Hispanos Gu tranus tentauit 3 siue hac clade absterritus, siue morte E Semimanr a tandem auulsus. Antea ChildeDertus eodem prope euentu in Italia cupiditatem promouerat. Nam admissa Recate di legatione, di Closinda λtore eidem desponsa, quam Prius Αutari Longobardorum Regi spoponderat, Primam iniuriam sponsae praereptae grauiore 'altera cumulauit. Scribit ad Imperatorem Mauricium; appellat de vetere ad Longobardos Italia pellendos foederό ; excusat grauia negotia quibus hactenus ab ea expeditione demotus tax 3 nunc pro tam & laratam operam pollicetur.

Et ite

163쪽

138 VIIoriae Francisae,

--- licetur. Nec responsi moram passus, poten CLo- tem exercitum in Longobardiam mittit; qui TA mox conserto praelio, a Longobardis fusus fugatiisque , ingenti Francorum strage , poe-II. nam tulit ambitionis & cupiditatis. Clades nondispar Legatos ad Imperatorem missos inuoluit.Carthaginem Africae vi maris det ii, unius e famulis scelere , qui mercatorem in foro palam occiderat, commota plebe perseditionem interfecti, Grippone uno aegre i columi, in ipsum Imperatorem ius gentium' appellabant. Verum Μauricius cum se hac de prόfiteretur innoxium , paratumque noxios tradere ;Chil lebertus accepta satisfa-Hione iterum in Longobardos transmisit exercitum. Viginti Duces ad ducendum militem designauit; quorum praecipui AudoaIdus Et Chessinus ; iterque per Alpes Rhaetias Pronuntiatum. Superatis Alpibus , Mediol no iam proximi, copias diuidunt, Audorido ad dextran , Chedino ad laeuam conuersis; utriusque operae pretio admodum leui. Lo sobara, enim in munitas urbes , dc loca pa-1udibus stagnisque invia receperant se, be Inm negatione belli confecturi , verosque Francorum hostes otium dc inediam armaturi. Ita Audoaldus circa Mediolanum vanus , intra paludum recessus ac lacuum , diu quaesiuit hostem quem vinceret, expectato

Imperatoris exercitu ; cumque non compareret hostis nec socius , tandem regressus est. Chedinus similiter, castris aliquot expugnatis , iam perimente dysenteria militem, vulgatisque morbis ex coeli intempeue,receptui cecinit; paucis admodum per tot incommoda patriam reuisentibus. Attamen gloriae utcumque hac expeditione consultum est ;siquidem Autaris procellae 'imminentis metu, Iegatos ad Guntranum misit, instauraturos amicitiam, ac sacramentum fidei praestituros:

quos benigne exceptos remisit ad Childebertum

164쪽

tiber Secundus. . 139

bertiun Guntranus 3 fuitque pompa inanis tot impensarum, & spiei praemium. Haec ali-qynxo post, cum ante domi periculum longe grauius, quam tot inter bella subiisset Chudebertus. II. Erat Rauchingus inter Clotarij proceres, XXVI. prosapia, potestate , opibus, & clientelis facile princeps ; mores, ut ea erant tempora,

corruptissimi vitiis ; incensa & inflammata cupiditas alieni,superbia ex diuitiis insolens, in consiliis temeraria leuitas ; per quae priuatae sortis iam impotens aspirauit ad regiam. Huic Vrsio,totius conspirationis mens re animus , Bertefredus , aliique ex Childeberti aula proceres , adiuncti; ut cxcussa, ut aiebant,Brunechildis tyrannide,gubernaren tur iustius Franci atque commodius. Erat autem consilium ut Reges Guntramis &Childebertus interficerentur, amoueretur clauo rerum Brunechil dis ; tum ut Rauchin-gus assumpto Theodeberto Chil deberti maiore filio, eius nomine Campaniae regnum obtineret; Vrsio vero & Bertefredus, The dorici pariter nomine , qui nuper erat Chi, deberto genitus, caelo Guntrano , Burgun

diam reliquatque gentes possiederent. His constitutis, Raucnitisus, qui se filium senioris Gotarii iam protitebatur, incepturus ne Ias a Childeberti caede, magna Turonum Pi ctonumque caterua,quasi acturus de finibus Vtriusque regni Clotarium inter & Childebertum ad eum plopeiat , tumidus fastu, amque sceptrum arripiens, proximisque vestigii, ascensurus in solium. Sed Dei prouidentia,cui Principum salus curae est maxime, conipiratio detecta Guntrano primum, tum ab eo Childeberto enuntiata , mox recidit in ipsum conspirantium caput. Etenim Childebertus Rauchingum aula cum pompa eXce Ptum, arcessit in conclaue interius , & collo-

suxu. cum eo pluribus, mox dimittit. At egredien

eata.

165쪽

-- egredientem cubiculo, solum de imparatum . o occupantes ostiarij duo, prehensum pcdibus. TA pauimento assidunt , statimque alij in eam RIVs rem destinati in iacentem ruentes , ensibus ΙΙ- feriunt, trucidantque , cerebro per aperturi caput dissiuente. Cadauer illico denudatum,& per fenestram eiectum, docuit, quantum spatij priuatum inter de Regem intersit. Plures missi equis publicis , qui Regis nomino facultates caesi obsignarent, ingentesque repertae sunt opes. Sub eam caedem , unus ε Rauchingi famulis ad eius uxorem pernicis smo equo Suessionem euolauit: ea consilii . . particeps,&muliebri thsolcns fastu, studiose compta, gemmis dc unionibus radians, in veste aurea, equo vecta, hinc inde stipantibus

amulis, festo de solemni sancti Cnspini die, quasi pompam ferens, ad sacrum ibat ; climcadem via occurrens famulus , remque gestam narrans , mutauit apparatum, & e Coinico Tragicum induxit. Repente mulier, broiectis raptim brnamentis,conuerso eqs,

in sancti Medardi basilicam fugit, loci asylo

intercessura fato imminenti ; tam depressa calamitate & metu, quam antea spe & au tantia intumescebat. Interea Vrsio dc Be tefredus eodem nuntio perculsi , selecto ni

Ille, iam enim contraxerant exercitum, ut

Rauchingo adessent cuius fides explorata es-At dc perspecta, in castrum Vabrense recispiunt se, id munimentis de commeatibus instruunt, ut Childebertum affuturum haud dubie tuti de armati repellerent. Nec fefellit timor; Lendegisitus Lupi Ducis gener, cum Tradulta palati j regi j comite , expugnaturi

castrum adueniunt. Erat in apice ardui montis basilica sancto Martino erecta,situ admodum tuta, in quam inclusi relicto inferiore

castro confugerant. In eam Childeberti im-les dum conatu irrito tentat irrumpere,nihil

que promouet fortitudine Proeugnantium,

166쪽

Liber Secundus. I I

i ignem portis admouere parat, ut e latibulo -- , ferae extrahanUr. Quod Vrsio animaduer- s.' i tens certusque exiiij, ut pro veteri fortitu-; dine occumberet, porta egrellus, in obuium i hostium globum se immittit ; ac Duce Tra- , dulso occisis,tantam stragem militum edidit, i ut late solo cadaueribus oppleto, tandem se- more ictus,dc vulnere debilitatus,vix oppresesus numero, inter caedendum caesus sit ue potuitque adipisci victoriam , si commilitones

exemplo armasset. At Berte fredus ascenso

equo Verodunum fugit, seque pro illorum temporum more , in socum religiosum coni dii ; in quo tamen Childeberti iussu, cumi occluderentur fores , aperto tecto, ipsisque, tegulis in latentis caput illisis, nouo supplicio perist.

Is prauae conspirationis exitus non detes ruit alios ab eiusmodi scelere. Agebat Ar- XXVII fςnxoraxi quam strasburgum vocant Childe-ertus, filiumquς Theodebertum petenti- Nouabus Flancis coronandum Suessione Regem ineuni concesserat, apparata ad splendorem Regium rimi domo & familia. simul Fallenba Childeberti cohiu-

coniux recreabatur ex graui morbo , cum illi rati.; noua coniuratio aperitur. Caput flagitii Sep-- timina dicebatur, nutrix inrantium Regis, i ideόque multae in Aula potentiae ; eratque conspiraxis ut Regi su deret , matrem uxoremque elicere ; ducere coniugem nouam; quanti pia suggereret; sicque confirmata pol tentia, amotisque impedimentis, iam Regis: compos, quidquid libuisset ad nutum facei r x. Sin Rex assentiri nollet, matremquei coniugςm conxumaciter retineret, is veneficiis perimexntur, siberisque in thronum euecti , depulsa tamen m tie 5c avia, Septimin .: ipsa cum sceleris consciis, per aetatem infir-- mam Pri*cipum, regnum administraret. Di ςebantur a Mem socij criminis , Droctulfus

167쪽

1 α Historia Francisa,

E Childeberto selectus, Sunegifillus stabuli

Comes,& Gallomagnus Rererendarius. Haec statim Falle liba Regi enuntiauit. Ac conti nuo Septimina & Droctulfus in carcerem rapti dc in tormenta ; quorum vi fatetur illa, se Droctulfi amore Iouium coniugem incan- tamentis peremisse , liberius amasio frueretur ;& inde cum eo habuisse consuetudinem, caetera ut a Regina explicata erant, non infitiatur ; virosque nominatos huius consili

fuiste participes. Iam Sunegisillus & Gallo- maguus ad Ecclesiam confugerant, dc quodammodo prodebant conscientiam metu; unde promisia impunitate euocati a Rege, non negant sibi communicatum esse consilium ; sed plane aifirmant se tam atrox crimen detestatos, a consensu abhorruisse. Clim nihilominus Rex urgeret, re6sque assereret; propterea quod nemo tantum scelus nisi particeps occulit, adscriberetque silentium culpae, quae silentio maxime vim haberet; amotos E conspectu, rursiimque in Ecclesiam secedentes, vita donatos damnat exilio; Sept minam vero verberibus laniatam, totaque facie inustam stigmatibus, gynaecaeo addicit, ut molam pro vilissimo iumento versaret; poena vere muliebri, quae corpus afficeret,p doremque vel impudicae incuteret. Droctutifus similiter,abra11s capillis,auribiisque truncatis, ad cesturam vineae, opiisque in ea quotidie faciendum , amandatus est; ut ignom nia loco mortis foret. Attamen non eo stitit quaestionis acerbitas. Nam aliquanto post, detecta noua coniuratione in Childebertum, quam adornasse credita Fredegundis 3 cum multi eam ob rem raperentur in tormenta; Sunegissius ab exilio Guntrant precibus re

uocatus, ceu malorum omnium conscius foret , similiter tormentis addicitur 3 quibus acerbis atque adeo per plurimos dies repetiaris, conscientia urgente, multa dc glacia fatetur

168쪽

Lsser Secundus. I

scelera ; de in detegendis haud paucis --- consciis, Rhemensem Antistitem 2Egidium Cf. o nominat,iampridem suspectumRegi ac odio- TA sum ; dicitque primae conspirationis a Rau- RΙvschingo initae Ivime consortem. Extemplo II, Rhemis deducitur Μetas Agidius, moXquc liberatar,synodo Episcoporum ad disceptan dum majestatis crimen indicta. Μetis conueniunt , quamuis incommodo admodum

hyems tempore ; ac de praesente digidio cognituri 3 comperiunt primo falsi crimine innexum , confictis chartis publicis , quas ab Othone Referendario subsignatas diceret: tum deinde prolatae sunt ipsius & Chilperici epistolae, non modo testes Metillimae amicitiae, sed quibus multa in Childebertum& Brunechildem matrem iactabantur, praecipue de inferenda nece Childeberto ; postea exhibitae pactiones , quibus aflirmabat conuenisse Chilpericum inter & Childebertum,

ut expulso Guntrano regnum eius diuide-xent ; quod pernegabat Childebertus sibi

unquam fuisse in animo ; postremo argue batur, a Chilperico aureos bis mille, pluraque alia accepisse, ut ipsius commodis studeret impensius et quorum conuictum , seque reum ipse non infitiatum,Episcopi, vita con- donata a Principe , dignitate dc sacerdotio deminutum,sacris expunxerunt, & illico Argentoratum relegatus est ; Rodulpho Lupi Ducis filio in cathedram Rhemensem eue cto : Brunechilde admodum laeta , quod sibi infensissimum caput aliquando deprimeret. Inter domesticas Principum turbas , pri' X Xuata quaedam non indigna memoria conu' VIII. gerunt. In iis celebre Parisiorum incendium, quo per incuriam unius mercatoris , ab eius Pari aedibus in reliquam urbem ignis propagatus, Ilarum

tam repente inuasit omnia ac vastauit, ut

hinc sequana duntaxat amne, inde beati

inuru sacello , repagulis tam humanis

quam

169쪽

quam sacris , codicitus 3c repressus , inedia CLo- Omnia foede absorpserit. Porro in ea di-TA- uinae Iustitiae scena , Episodia ut ita dicam misericordiae visa sunt. Sane mulier praem1 I. mintiauit funestum incendium 3 saepissim .eX clamans,ut ciues fugerent ab urbe peritur mox flammis ; dicebatque sibi in somnis oblatam esse speciem viri, qui a basilica sam, cti Vincentij prodiens , ardente cereo me catorum domos obiret, easque deinceps succenderet; tertiaque phst die urbs conflagrauit. Tum saeuientibus maxime flammis, de , latus ignis in carcerem , quo publice vincti tenebantur, nulla salutis aut effugi j spe, iam miseros hauriebat; cum sanctus Germanus luce candida circumfusus, videndum se praejhui . trabemque atque catenas comminuens, in Iibertatem vinctos asseruit, reclusisque vI'ub carceris foribus emisit incolumes ; qui satim ad sancti Sepulchrum geminae libertatis acturi gratias conuolarunt. Nec in tanta calamitate tineti Martini beneficium defuit, cuius sacellum ad portam urbis positum sammam oppressit. In id ciuium unus cum Uxore, rebus suis importatis confugerat, certus auxili j a Praesule sancto obtinendi; iam' ' que late fusum incendium corripiebat proxi-

mas aedes, nec a vicinis admoniti ut fugerent, se movebant loco ; cum repente undantes flammarum globi sacellum inuadunt,ia querer fenestras horrorem inferimi. Cum illico reiectη diuinitus , integro di illibato sacello, non modo consistunt, sed retr0xsumia moxque seu iniectis aquis extinctae, collabuntur di desinunt ignium semite, quae sancti potenua, ignes absumente. A quibusdam superstitioni prauae adscriptum est incendium ; quod nuper in expurgando pontis cuniculo, reperti essent in coeno glis re serpens ceret,quibus arcerentur ab aeybus flammae, nec ulla uiusmodi animapua in urbe viderent s

170쪽

derentur ; iis vero amotis, & animalia visa --.&. grassatum ignem ; sed ista vel falsa, Vel CLO daemonum Ope patrata , quorum beneficia maleficia sunt. oceurrit aliud restinctum incendium , non aqua quidem 1 ed sanguine.

Amalo Dux,absente coniuge in amorem cu- wiusdam puellae ingenuae libidinose exarserat. Noote vini iam madidus mittit, prauae cupiditatis ministros , qui vi raptam ad torum abducant: dc illa amore pudicitiae, omni conatu seustra adhibito , deformata sanguine quem ministrorum Verbera elicuerant, admouetur toro, futuro mox castimoniae

busto ; sed cum & ibidem obsisteret fortiter , Dux blanditiis in iracundiam versis,

miseram pugnis caesam dc colaphis , conatus amplecti, mero vel lassitudine obrutus consopitur. Puella tum foedis ample ibuxutcumque libera, cum aduerteret nullum pudori superesse spatium , praetcr breuem somnum ; productura moras tam commodas , ensem arripiens qui ex iacentis lecto pendebat, in viri caput animose impingit. Dux vulnere expergefactus, eXclamat; aduolant famuli, dc efferati spectaculo, inferebant puellae manus , cum Dux melior 3c temperantior , cauete, inquit, ne quiἀincommodi innoxiae Virgini faciatis ; ego enim'eccaui , qui vim osterre pudicitiae volui ; illa innocens, quae meo sanguine illibatam se praestitit ; quo dicto animam emisit. Interea dum familia tumultuans stiGcurrit; puella , Deo ducente haud dubie . illaesa domo egreditur , eadEmque nocti Cabilonem peruenit , Astabat autem tri- , ginta quinque millibus ; Zc in sancti Μar- 1 celli Regis Guntrant aduoluta pedibus , rem ut erat fassa 3 impunitate caedis quae laudi esset, de securitate in demortui alli- obtenta, pudorem qui tanti constaret,

SEARCH

MENU NAVIGATION