장음표시 사용
341쪽
nisque domitis, ceu laureatas victimas letum in. - . a CXpeteret, propius ad exemplar patris con- CARo. formatus, Carolus , e morbo simili diem I. vs M.
obiit ue Imperatore orbo propemodum , di in
Ludovico spem caducam fratrum collocante. Is e paternis virtutibus pietatem Iarax lineta religionem hauserat, tamque alte imbue rat, ut si per Carolum patrem licuisset, Caro- ἴ-ι- Iomanni propatrui aemulatus exemplum, Ie- uicigno amplissimo speque amplioris ab se abdi- eatis , ad monasticam vitam secessisset. At quod paterna veneratio vetuit, ut pietatem Promoueret exemplo , id cura & studio perfecit in aliis ; Canobiis pluribus per Aquitaniam instauratis , cultu que religionis prope demortuo, exstruendis dotandisque Basilicis suscitato. Nec pietas ciuili prudentia: in
CX equutione munerum oberat ; scribiturque Patrem aliquando accepta ratione offici, quod Ludovico iniunxerat, coram effusis prae-
gaudio lacrymis exclamasse ; O soci j , gratule naur nos victos ab iuuenis huius sagacitate senili. Et vero xt Patri nihil iucundius iquam vinci a filio ; ita acceptissima Seni aemulatio virtutis, qua una & propria glo
Porro administrabat Aquitaniam Ludovi- II. cus, cum fratrum obitus , Patrisque orbitas nuntiata , videbantur iuuenem euocare ad olei Patrem , specie consolandi, reuera ad con' modι sortium regni , dc delibandam haereditatem iam proximam. Eamque in rem dc a paternis arcellebatur Aulicis , ad nouum solem se conuertentibus , dc ab suis incitabatur summopere , ad summam rerum mox aspirantibus ; cum ipse fraeno inhibitus quod ut calcar alii subiicicbant, veritus intimo pietatis sensu, ne festinando, ad fraterna spolia euo-
Iase, partiendamque paternam purpuram videretur ; haesit in Aquitania ue donec a Caro -
o modestiam fili j demirante Aquisgranum
342쪽
--- euocatus est. Pater per aestatem secum filium CARO. habuit, doloris solatio ex charitate quaesito, Vs M. imbutumque penitus arte regnandi, praecep xis quae longo usu perdidicerat traditis , ad con 1brtium regni Imperiique admbuit, corona illi in publico conuentu imposita , quem designabat tot gentium Dominum. Attamen
ab Imperio distraxit Italiam, cui suum Regem praefecit; itaque appellari iussit Bernar- dum Pipini filium,quantumuis spurium,ado' lescentem magnae spei, Auoque gratum p '. terna memoria. His constitutis filium abs scidimisit in Aquitaniam , ne forte sol oriens
occidenti ossiceret, neue ante mortem non'
dum depositus senex moreretur. Et quidem ad eam 1 e Christiano animo comparans, iam; d senium accedentibus morbis , ab illicitis amoribus se totum vindicans, corpus ciliciis,
ta pio dolore mentem affligebat': Donec Mors decoctis vitiis coelo dignumiiuuasit, Gr=o li praemina febri admodum graui ue qua cum decubuisset, abstineretque I cibis , solo potu
oblim. eoque infrequenti corpusculum ciuens, quo uno remedio aegritudinibus medebatur; pleuritide accedente , septimo die,pastus.Christi
corpore, desiit vivere ; annum agens vitae septuagesimum secundum,regni quadragesi'Anno mum septimum,ac decimum quartum Impe si . rij. Conditumque est corpus Aquis grant,ea in Basilica quam tanto sumptu tantaque cura exstruxerat. Et praesagia iacturam grauem Orbi nuntiarunt. Siquidem tribus extremis quibus vixit annis, saepius Luna de siderum
Princeps de cille visi, & in ipso sole nigricans macula palam spectata est: Ingens porticus qua Palatium AEdi sacrae adiunxerat, ruina subita corruit; Imperatorem , vltim; in Godefridum expeditione , cum mane i cis crepusculo prodiret e castris , radianti tu mine fax coruscans , e sublimi, sereno cinio,
inferne allapsa, circumplexa est ; mox equo
343쪽
eui insidebat ceruice prona procumbente,ille excussus est ; at tanto impetu, ut fibula qua CARO--connectebatur sagum disrupta , balteus in Lus M. plura frusta discerptus sit, quodque dextra ferebat hastile longo spatio excussum procurrerit. Aliaque eiulanodi obseruata sunt plurima , coelo plerunque calamitates terrae praegustante , dc Deo praemonstrante scopum quom feriat. Condebat tabulas amantissimus suorum Princeps , quibus liberos tum dete-aioris sexus , tum spurios impertiebat faculta cum parte , sed morte praeuentus imperfectas dimisit. Verum tertio ante anno, gazam opulentissimam & numeratam pecuniam in sacras Basilicas atque Domesticos scripto diuiserat : Parte multo maxima in Μctropolitanas aedes assignata, quas dc ipse receni uit ;reliquis in mendicos & Domesticos attributis. Quae omnia Ludovicus ex arbitratu Patris impleuit. At Francis luctus immensus haereditas fuit, Μaximum Principem optinuimque Patrem deflentibus : Quanquam re Propagatio regni amplissima magnum posteris latrimonium fuit. Nam ab Rheno dc Li- geri, qui Franciae termini sub Pipino erant νς hinc ad Iberum ; ad Vistulam illinc, tam immenso spatio fines prorogauit, ultra Alpes limite ad extremam Italiam moto, ut quod de Romano Imperio Pompeius quondam,de suo Carolus affirmare posset; se quod finis foret meditullium feci: lc ; pluribus gentibus
peragratis vincendo , quam quae peregrinando exploratae Μaioribus forent: pace etiam per tot bella parra ; metu primum populis , post amore conquiescentibus. Fortuna prospera usus est plurimum, Deo cursum admoderante , & meruit ob virtutes cirΦἰς publicas priuatasile , habere sortem in potestate. Nunquam ad bellum nisi desperata 'pace incubuit ; nunquam bellum gessit, nisi P α ι pacis memor dc cupidus, armis horon appe-
344쪽
---tonS, ut seruaret. Religionis obseruantissi CARQ. inus erat; maxime in Ecclesiam sedemque Lus M. Romanam, cuius Antistitem venerabatur ut
Patrem,opulentissimis donis in Basilicam Diui Petri collatis . opes immensas in Aquis-granensi di de impendit, omni studio & pretio ad nobilitandum opus indulgens. Turbis egenorum liberaliter erogabat stipem; erantque mendici comitatus regi j affecta: Nec Europae finibus largitiones conscripserat, peru
ganatur Asiam donis , ipsamque Africam ;midis Hierosolymam, Alexandriam, atque Carthaginem, qui Christianos vel captiuos Vel inopes iuuarent pecuniis ; ideo studios εSaracenorum Principum amicitiam coluit, ut Christianos mollius regerent, antigerentque temperantius miseros. Ndificia praeter fa- cras aedes multa excitauit: Palatium Aqui se grani dignum quod incoleret amaretque 3 alterum ad Μoguntiam , tertium ad Vahalim,
qua Batauiam alluit ; quin oc bono publico
Rhenum ponte iunxit ad Μoguntiam urbem quingentis passibus amplexo alueum; decemque annis surrexit structura,tam perite tamque solide exaedificata, ut coaeva orbi crede- retur ; fortuito tamen consumpta incendio tribus admodum horis tot anno rum opus v
stantibus : Ann6que pruximo Carolus obiit, praemonente scilicet Numine , excitanda in coelis opera, quae naufragiis supersint atque incendiis. Erat & magnificentiae in aduenas mirae , excipiebatque omnes regiis aedibus , cultu & opulentia regia, imo animo amplissimo, cui benefacere lucrum esset, & vere locrum, nullo abscedente, quin se hospiti tanto addiceret. Summa in eo sciendi cupiditas, impleueratque illam eximie. Mirum est in barbaro seculo, & doctrinae omnis eXperte , quantum eruditus quantum imbutus stientiis fuerit. Callebat apprime Musicam ,
quam sacris hymnis semper adhibuit; habebat
345쪽
bat arctum cum Musis commercium, versu Gque fundebat quam qui ea aetate optime ;tam singulari erat eloquentia, tamque expedite nitide & ornate, tum in colloquiis tum in concionibus disserebat, ut eum non modo potestate, sed sermone Principem crederes ;praeter Francicum idioma , Latine elegantia 1umma loquebatur; Graece miniis commode, voces tamen scite percipiebat : studuit plurimum in amplificando Francico sermone & ornando; scripserat vocum omnium in-l dicem ; indiditque ventis & mensibus appellationes nouas , expunctis veteribus Latinis
aut barbaris ; suae gentis gloria non armis modo sed ingenio propagata : perceptam habebat Dialecticam penitus , & Astronomiae studuit plurimum, mirifica siderum mente
complexus, cogitatione quantum fas erat supra terrestria dc caduca vehens. Prisca Fran- Corum carmina, quibus de more gentis illi stria Regum Principumque facinora concinebantur , ne interirent, accurate collecta, scripto contignauit , vitam qua poterat claris Heroibus largiendo. Viros doctos admirabili quadam prosequebatur beneuolentia, quibuscum frequentius quam cum militibus versabatur; Albinum maxime siue Alcuinum sibi legationis causa ab Anglia missum , dcob singularem doctrinam statim acceptum , cum donis di amicitia retinuisset in Francia, dilexit impensius; eo quo usus est ad comm . nicandas scientias Francis , condita PausAcademia studiorum,quae per tot bella Iamitosissima tempora hastenus stetit; arces fuitque immenso sumptu ΜagistrQS,Q, ii profiterentur literas,rudesque militia Ff ancorum animos cicurarent. Haec fortas e plauIo fusiux
scripsi , quae ut in vulgari homin a laudi sunt modicae , imb fere nudi in Principe, qui neglecta republica sophistam ageret ; ita in Imperatoro ciuili prudentia & militari usu cla-
346쪽
- rissimo, sunt magnae gloriae ; semper inter ar-CARO- ma versari aut studia , bella erudito otio i Lus M. terscindere , & disciplinis animum aut periaculis corpaS exercere Unus tamen tanti Principis naeuus, quod in mulieres pronior, praeter uxores,duXit autem quatuor, seminis pluribus sese immiscuit, habebatque eas in comitatu imo nec castimoniam in sua sobole curauit tantopere, dc amabat indulgentius filias , permissa eorum licentia quae familiae regiae pudorem inurerent. Adeo humanum absolutum est nihil ue magnumque Herculem tam Alcmena gignit quam Iupiter Attamen id postremus actus vitae emendauit ue ita sedulo ut inter sanctos adscriptus voti reos quam plures fecerit;una ea humanitatis nota per poenitentiam expuncha. IV- Audito interitu Patris Ludoricus celeriter Aquisgranum occupaturus turbas se contulit : erat enim suspicioni Vala Imperato Anno ti charissimus, de festinantem ad Imperium breuis morae piget. Verum nouo Principi omnia prona Sc ad obsequium inclinata. Va- Ia primus omnium venienti occurrit, professus obtemperationem arctissimam, fuitque Ludο- exemplo cunctis Proceribus. Inde Ludovia, icis cas persolutis Patri honoribus, dc quae per co- Pius dicillum imperauerat exequutioni mandatis, ad curas Imperii se accingens,primo penates ratur. regios repurgauit. Foeminas quotquot no-nis mali aulam terebant eliminauit ; soro- es,quas semper in comitata Pater habuerat, . ex a la itidem missas,suo quamque loco ablegauit 3 earum amatores, partim poena affecit, Partim donatos venia longius depulit; no-i Aamque praeteritam. qua liceret emendat rus, nullam in Aulam admisit Reminam, .' praeter paucas admodum, quas decori neces- stas Hermingardae coniugi deposcebat. Tum ' legationibus adiecit animam Maes ad Fatrem minus , praesertim a Leone A mena Getaeto
347쪽
Imperatore, suo excepit nomine, dimisitque yerhonorifice. Mox securus Franciae, Lernar-duni nepotem ex fratre excivit, promptum que obsequio, iuxta Patris arbitrium, dictum Regem Italiae missum fecit. Factum cum G Iimoaldo Beneuenti Duce instaurauit, ut se beneficiarium professus impeiij, septem auri millia quotannis in tributum daret: S co nibus Trans albianis remigrandi in patriam facultatem fecit, thluitque onera quae iniun-Xerat Pater ; ratus vi & timore coercitos hactenus, amore dc beneficiis prouocandos in
melius 3 nec spe lusus est , fida in posterum gente , Regisque indulsentiam iusto obsequio commendante. Ex tribus fiIiis maiores duos, quorum reuerentia continerentur populi, in regendas prouincias misit,Lotarium in Baliariam , Pipinum in Aquitaniam ; tertium Ludovicum nomine , etianmum pue Tum, sub oculos suos crescere voluit. Postea studium corrigendi luxus , quo laborabant multum Anti ilites, Oriens belli motus paulisper auertit. Ab Go defrido bellicoso illo Danorum Rege , dc Hemmingi succesibris obitu, ciuile bellum inter eiusdem Go defridi liberos, & Harioldum atque Regnifridum Hemmingi vel amnes vel liberos , Iegnum distraxerat : Ac post praelia iterata cum se inuicem solio pellerent, postremo . conflictu Regni bidus, & unus e Go defridi
. liberis maior natu, pari utrinque clade ceciderant. Verum Harioldus , siue fratris intexitu, siue maiori suorum strage, sibi ipsi dissi-
. dens, implorata ope Ludovico se tradit. Ludovicus gloriae fore & commodo ratus , si aemulae genti Regem imponeret, exceptum be- ne uola Harioldum , iussiimque sperare om-: Dia, in Saxoniam mist, dum paratur exercitus. Data reducendi Regis prouincia Balde- Iico legato, milEsque assignatus Abroditi M Saxones, qui contigui Daniae non arcessendi
348쪽
longius forent, dc maiori animo in proximos Lv- aemulos decertarent. Haud cunctanter miles DovI- Iectus, ipsaque hyeme admotae ad Albim cocus piae, minabantur transitum & conficiebant; Pius. nisi molliori coelo dc pluuio, amnis vel soluta glacie vel fallente, arcuisset vestigia ; molestiore dum parcit hyeme , quam cum fae-ult. Quocirca opperiendus fuit vernus te. Por, quo liquatis aquis, traiectuque facili , in Daniam Baldericus exercitum mouit. Progressus in interiora, transmisso etiam Egidora amne , cum instar incendi j cuncta corri- . Peret, armatum hostem in quo belli caput quaerendum statuit & prouocandum. Erat is magno exercitu , nauitimque ducentarum classe , in insula tribus millibus a continenti diuulsa , propugnatoris specie, mari, exercitu, operibiisque protectus. Septimis castris ad oceani littus Baldericus venit,statiuisque positis, ostentabat pugnam, eliciendi hostis cupidior. At clam ille quasi relegatus in insulam , se suasque naues statione pertinax contineret ; triduoque frustra confiimpto , nec progreA Baldericus penuria classis , nec vincere posset hostis absentia, regione Harioldo subiecta , captisque obsidibus , uno metu victor, in saxoniam rediit. Interim Ludovicus Christianae pietatis in subleua Eisd dis miseris haud paulo diuersam edebat xii in Decimen. Plerique Hispaniae populi, grauis-m a uino Saracenorum iugo afflictati, & in seruinoa ru- tutem durissimam rapti, unanimes, auitis senat. dibus ac facultatibus,si quae miseriis supere Diant, relictis, in Franciam penetrauerant ; petita a Ludovico venia, parati quibus iuberet conditionibus, non obsequi modo , sed seruire ; longe meliori ut profitebantur statu, si Christianis ac fratribus, quam si barbaris &crudelissimis dominis manciparentur. Imperator qua bonitate erat & pietate eruituris atque mancipi j voces detestatus , eos in eptimae
349쪽
Septi maniam, Prouinciam, & Aquitaniam -- admisit, ac pati cum Francis donatos liberta- I. v xc, auis assignatis, quorum cultura sustenta- DOVI rent vitam, dato eam in rem diylomate , per-
benigne amplexus est. Nec in eo beneficium Pius- stetit. Quippe cum iis receptis Comites sua ex gente ad maius solatium Imperator dedisset, a quibus regerentur & facilius & suauius ; ab iis noua calamitas nouaque seruitus repente orta est: Si quidem Comites noua potentia impotenter usi , statimque iugi quo soluti erant immemores, ereptos agro Smiseris, traducebant in proprios usus , quin ει heros deturbatos bonis rapiebant in seruitutem ; ut iam benignitas Regis detrimento foret, acerbiori naufragio quod in portu obrueret. inibus iniuriis ad Imperatorem delatis, diplomate altero plagam persanauit, amotis Comitibus , dc dominis in agros suos restitutis 3 cauitque an posterum , ne priuati eiusmodi tyranni in exitium plebis insurgerent. Ista procurantem repentinus casus ab
Hispania in Italiam auertiri. Posteaquam vita functus est Carolus Μagnus, cuius auctoritate Leo Pontifex sede Crue Romana secure agerent; confestim quaeuerso propugnaculo, Leonis inimici rete- ctis odiis a diuturna dissimulatione implacabilius , in ipsius caput conspirarunt. Qua re ad Pontificem perlata , siue audacia sicariorum , haud valde occultantium quod inultum sperabant ; siue Leonis cautione, ex veteri facinore nouum aestimantis ; continuo in eos lege agi praecepit, protrah1que in lucem scelus iusta poena plectendum. At cum noxae auctores amnesve inter Principes urbis censerentur , di proculcatis mandatis Pontificiis Iudicum ministris arma opponerent ;breui Roma in factiones scissa est, plurEsque
caedes , direptiones , atque incendia perpetrata. Dissipato mox tumultus rumore, & ut
350쪽
- - sit cum incremento; nuntiatur Imperatori
LV deprehensas a Leone insidias, nullaque prae DOVI- uia disquisitione , cunctos qui venerant in suspicionem criminis , viros licet pancipes, IIV s- ipsius iussu contrucidatos. Imperator gravi' late rei commotus , Bernardum Italia: Regem sine cunctatione delegat, qui causam crimenque accurate exploret, sibi renuntiet peripectum,flammasque incendit restinguat. Bernardus celeriter dicto obtemperans , ubi Romam venit,morbo decubuit ; quod tamen. compererat, nimirum innocentiam Pontificis , dc inimicorum atrox flagitium, per Ge- . Ioldum Comitem, adiunctis a Leone legatis, Imperatori significat. Et legati Leonis pro- . bata innocentia, honorifice ab Ludovico dimissi sunt. Nihilominus iidem inimici qui
Bernardi metu Romi aufugerant, nouis veteris odii flammis, confirmata audacia Ber- nardi morbo atque absentia , collecta nefa- Iiorum manu, in aedes pluribus in ciuitatibus a Leone exstructas, impetum faciunt, asseruata diripiunt ianudisque tectis ignem subiiciunt ; vIbique imminentes , minantur se vi irrupturos , de quae sibi ablata fuissent, tituros cum foenore. Et minas implessent haud dubie, nisi Bernardus Vinesiso excito Duce Spoletino, tumultum pacastet, & gladiatoribus facultatem criminis eripuiuet. Paulo post Leo e vita excessit, qua senio,qua
molestiarum patientia ; ut Patri Carolo Pontificatus carceres, ita metas filio acceptas re- . ferens. Ludovicus interea conuentibus saepius habitis, emendationi morum, ac refrae nando luxui maxime Praesulum nauabat ope r m. Ii quippe frequentius ob retiim con-s sultationem euocati in Aulam ab Carolo, vi tae aulicae illecti deliciis, tum in ea plurimum tempus traducebant, tum ad eius laxum at que mollitiem conformabant sese ; prcetiosis 'induti vestibus, imo militaribus ornamentis