Ioannis de Bussieres ... Historia Francica ab Pharamundo continua serie ad Ludouicum 14. deducta, tomis quatuor comprehensa

발행: 1661년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

autem ex Epistola Theodorici ad Alati-

eum , iam occupatam armis L Clodouaeo Pioiunciam, e nube cum fulgetro proru'hisse fulmen;quem nihilominus a Belli comtiliis studiose deterret; sive quod visigothi

diuturna Pace iam elanguissent, nec ideo cum victrice & feroci gente committendi; sae spe recuperandae Prouinciae facta, amici ad F an cum aliosque Reges legatione; quo- ruria ossicia vel arma ad eam pacem vel impetrandam vel conficiendam appellet. Et ad eos scripsit; ad Gundebaldum quidem, ut pro mutua assinitate, distractam concordiam Principum instauraret: ad Hermentiridum Herulorum Regem siue Turingorum paulo asperius, ut omisso bello & praeciso , legatos ρd Francum mittat, qui de pace agerent, &initum contra Alaricum foedus , nisi amica

lite contenderet Francus,statim roscinderent:

Iostremo ad Clodovaeum ipsum , qui belli

.ns & cardo consili j, litteras dedis ; quibus primum veluti amnem dehortabatur a benis , quod suis populis graue , molestumque omni Galliae foret; tum admonebat dc propemodiim minabatur, si porro pergeret, sua

caeterorumque Regum arma una in eum consensione mouenda, commWnemque hostem omnium fore, qui uni micus esse reserueret. Τot Principum conseirans animus

Clodougum fregit ; legati benevole admissi; de pace actum est ; dc restituta cum Ving tho concordia, Theodorico gloriae fuit, di cum se tantum belli apparatum, intercessisse

Principum armis, ac pro totius Europae arbitro, vinculo pacis contraria studia animosque oppositos colligasse. Haec armorum concisa tio tam molesta Franco quis luctata caeteris fuit; quippe obiectos suis votis aggeres, ereptam appetenti praedam, specie precum minas atque imperium , detractamque metu

victoriam, imporcas animus ad secu bat 'iniuriae.

52쪽

iutiae. Tamen ne se unicum tam multis op-

poneret, cedendum tempori ratus, Alaricum CL 'distulit, nec omisit, statimque animum adnurgundicum bellum applicuit. v AE Ncc causae deerant, quibus honeste arma praetexeret. Gundebisci fratricidae scelus uagitabat ultrices poenas , praesertim a Franco, cui Clottidis uxor, seu iusta Nemesis,ingerebat sanguinem Patris, reposcebat eadem xegni partem, dc vi raptam dotem,quae Prin- νc pum lis est, armis repetebat. Codegifilius accedebat Gundebaldi frater, cui pars regni

Ionge minor obtigerat, nec ea admodum tu ta, cum a praeterita fratris saeuitia futuram Perniciem auguraretur ; atque adeo Francum urgeret cicbris flagitationibus, ut armis communibus communem hostem aggressi , tot scelerum causam eriperent, partiendam inter se. Rem promouebat magnus consiliorum cardo utilitas ; nam Burgundiae regnum inferaci solo, ad Ararim se Rhodanum inclitos omnes .late ea passiim , Franciam arcto,

conscribens linute,Clodouaeo cupiditatem dc spem incendexat,proxime inflammabat,quod Burgundusan es tuum longe propensior,

non Tam ipacem Franco quam securuatem

Gotho coitacerat. Communicatis itaque cum Gode fido consiliis , arma statim ex- Et ἰηi-POit Godouaeus, nullaque mora in Burgun- i ta

dum mouet s Oempe imparatum ut Occupet,

ac Theodorico pacis consilia iam illato bello praeripiat. Gundebaldus inopinato hoste per--lsas, contractis quam celeriter copiis,mitatisque amatis , . ad fratrem primum, qui in communem Burgundorum luem pro salute Patriae euocarent; tum ad Alaricum, ut tuus viribus perinfensum virique hostem re Pellarent; mox ad Theodoricum, ut iisdem officiis quibus Alaricum, dc se pariter filiae: coniugem, in praedonem publicum tueretur

53쪽

18 HUZoria Francisa,

.-. , disiiceret. Enimuerb iam maturis poenae

CLo- sceleribus, implorata friistra subsidia , tradi-Do- tusque suis viribus fratricida. Si quidem

v AE- Alaricus ne contractum foedus socero incon-vs. sulto abrumperet, praestolatus est eius arbitrium ; dc is lenta duntaxat officia celeritati

belli opposuit; at frater instruxit quidem

exercitum, sed in fratris ut patuit statim perniciem. Interim Clodouaeo tumultuarium militem Burgundus obiicit,Godegisilii exercitum qui propius abcrat in horas operiens; adfuit tandem, ac spectante Burgundo,Franco se adiunxit; occultis odiis iam prorumpentibus, quo tutius, eb acerbius. Inde me- α'/- tus, consternatio , dc fuga Burgundiones in-baldetu uasit; qui scin unum aegre tuerentur, duobus iam impares, timentium spem fugam occuparunt. Gundebaldus ipse secundis amnibus Mari & Rhodano spem regni commi tens , longius a potestate vincentium se abduxit ; ratus se incolumi delibatam duntaxat

victoriam, & facile perdita facilius recipi. Nec Clodo uaeum id consilis latuit, qui Godegisillo in Burgundia relicto , ut inuidiam

nouae victoriae temperaret, iisdem amnibus ad Auenionis muros deportauit exercitum.

Ea urbs est in solo Cauarum obiecta Rhod no, ad diuturnam obsidionenu situ opportisena ; tunc Gundebaldi ara de asylum ; siue tanto loci interuallo hostem ut eluderet, siue aduolantem propugnatione longa ut frangeret ; siue a Theodorico ut abesset propius, a quo iuuaretur, vel deploratis omnibus recis3 fio Tamen spei vanae iam damnabat obsessum Francus ; oppugnationem urgebat fissis I & imminebat Burgundo calamitas , ni se cum Vrbe dederet,cum adest subsidium

in extremis posito quam opportunum. Are- 'Iatem validam urbem atque opulentam , ad

Rhodani ripam, infra Auenionem vicesimo

circiter militari, obtinebat Aredius quidam, vic

54쪽

i Liber Primus. 29

prudentia militari de sortitudine clarus: is Burgundo iam foederatus, cum incen- CLodium sibi admoueri propitis cerneret , sua Do

interesse ratus ne amico vetere oppresso, cui vA 1egni fines pro termino forent ue flagrans am- VS. ibitione di victoriae gloria iuuenis, quem iam

Gallia tota non caperet, ditionem tuam delibaret tam prope ; ad Clodovaeum se confert , impetraturus pacem Gundebaldo , ac quidem numeroso milite accinctus, petita si

Francus renuat confecturus. Francus obsidione longa fatigatus , conditionem pacis admisit : auro damnatus in expensas belli Gundebaldus, maior terrae portio fratri at- . tributa, ac in posterum Burgundiae regnum Franco vectigale. Putabatur id foedus non modo praesentia, XV. veron etiam futura bella deleuisse,cum am- Gaud bitiosa Gundebaldi immanitas rursus Fran- baldus cum in arma excivit. Pars regni Allobroges, pacem Iluorum caput Vienna,Godesinito obrigerat, turbat; eu fortuito , seu Gundebaldi industria , ut fratri longius amoto a Francis,amicorum vel consilia vel auxilia interiectus utrisque praeriperet. Licet ex eventu Gundebaldi mentem colligere. Vix enim Clodovaeus Parisibsconstituta pace redierat; quinque Francorum millibus Godegisillo in praesidium relictis, cum ultione cupiditatem Gundebaldus incendens, collecto milite , fratrem pacis iis tuto secutό agentem Viennae aggreditur , Vr- hemque bello imparatam omni vi oppugnat. Godegissilus in hoc rerum articulo deprehensus , statuit propugnatione lenta hostem repellere, dum a Franco implorata subsidia D ..

conuenirent. Eam in rem , siue frumenti

inopia , siue quod dissideret ciuibus , paga

nam & infirmam plebem urbe emittit. Sed inde lues , unde remedium 3 adeo mort Iium caecutit prudentia ; nec propius quae si tura sunt prouidentur. In eiectorum turba ,

55쪽

---- quidam curator fontium deturbatus laribus CLo- suis simul dimissus est : is eontumeliae ver-DO tens, quod artem suam & operam Rex flocci VAE faceret, eadem arte ulturus iniuriam; aperitus. Gundebaldo expugnandae urbis rationem. Docet aquaeductum esic subterraneum, qui ab urbe media latente cuniculo in patentes

agros penetraret ue eius viam sibi 'ni perspectain, obseptam quidem sentibus, dc intricatam multis retrimcntis 3 sed expurgari posthfacilius, admissumque militem in urbis so-xum tuto perducere . Gundebaldo consiliunx placuit ue repertum aquaeductus caput, no- , icturnis operis purgatus cuniculus, intromis.su; miles, de qua salubribus aquis olim via, Mors properans in ciuium perniciem erupit. obsessi inopinato pauore , ad proxima loca quique confugiunx; Godegisillus in obuium Arian orum templum se abdit ; Franci praesi inari j iuncto agmine in turrim evadunt; ci Mes vincentium ferro passim obiecti. At in templum pervadit Gundebaldi furor 3 aramque amplexus, ac fraternum nomen ingeminans , Godegisillus ambitionis victima misee confoditur ue e turri vi aut pollicitis euocati Franci perimuntur ; tandemque Burgundus fratricida tertium tanti sanguinis sumptu imperium parat. Quae poena sceleratum virum exceperit , ex Annalibus nostris parum liquet : sanἡ haud dubiἡ in vindictam arsie Clodouaeus, vicitque eominio praelio Gundebaldum; ae surgundia citra Ararini vim centi tradita 3 reliqua sigismundo Gundebaecli filio perinii , vel ab ipso Godoureo; ver a Theodorieo sibi victoriae partem vindicante,

in quam ,vivoliin pecuniam eontularat.Post

modum Gundebaidus se retus & inglorius in Italia obiit 3 regno tot eriminum fructicorbatus , ac sibi in ambitionis poenam so

XVI. Expedito Burgundico bello, Gothicum longe

56쪽

Ionga grauius maiorisque molis francum

urgebat. Absterrebant ab eo milux, incitabant plura. Primum Gothicum nomen late per Europam totam propagatum ; gens inuicta, cui seruiret Italia iam olim Domina ,

Hispania subiiceretur, ac ipsa Gallia a ligeri ad Pyrenaeos fortiminios pugnacissimosque populos subderet ; id inquam nomen &glo 'ria arduam suae gentis victoriam praeferebat. Deinde una tot inter populos locis distantes consensio , ut tametsi Ostrogothi Italiam dc insulas ad orientem positas occuparent, par tes occiduas Visigothi, idem tamen omnium animus, conspiratio eadem, tam immensum corpus prouocanti metum incuterent. Nec dubium , quin Alaricum aggredienti Theodoricus occurreret ue primum belli minas , ut antea discussurus officiis , dian si amica intercessio minus posse adiuncturus armatam, di dextras Herulorum victrices effusurus in Franciam. Imb Alaricum vel ab amni desertum , non eum esse, de quo facile trophaeum erigas ; virum non instrenuum , dolis ubi posceret res instructum, opulentis ac populosis prouinciis imperantem , quas amnes, montes, ac munita castra protegerent,

quasque ver. Gallorum ossa ac neruos diceres ; de imperio, religione, ae salute, desperatione summa Amicantem , nutanti ancipitique victoriae vim inseire posse. Ex aduet-so ardenti in bellum animo incitamenta non deerant. Potrb maximum erat , Christianae religionis amor studium : occurrebat

Arianam haeresita luem esse, quae sparsa,tum sinceram fidem , iuncin Regem obsequium perditum iret , euellendam protinus stirpem ne serperet. Quid, quod ex suis rebelles de scelerati, apud Gothum non impune modis , sed etiam auiti praemiis agerent ue quasi Francorum mores & innocentiam exsugnare hac

mercede vellet: Er praebita clam Gundebab

57쪽

31 HUroria Francisae,

. do auxilia, aperiebant hostem vel occultum CLO' Postea inflammabat iam accensam mentem Mor cupiditas tot prouinciarum ac gentium, ut Francia protenderetur in Galliam uniuersam, ac Pyrenaeis quasi naturae terminis conscriberetur. Stimulabat aemulatio quaedam honoris oc gloriae,ob quam antea Gotho singulare certamen indixerat ; & sane erant opposita in utriusque moribus studia. Nec per dissicilem expeditionem fore, quantum primo intuentibus videretur aheodoricum o

sequii specie demulcendum , iam assuetum

auctoritati togatae, aegre ad vim de arma it sum ; si eat,distare longius; Alaricum pro ptum & obuium, interea dum armantur It

si, occupari posse. Visigothos deliciis & 'o-

Iuptatibus emollitos, bellicae artis prope im

et . memores, una Patrum gloria seu larua terribiles , tam facile vinci quὶm Burgundos posse ue iis Francos opponi, Dellorum usu as duo, decerptisque pamis feroces ; pandenda vela fortunae dum amat, non excIude dam ieiunitate animi bonorum copiam; imo Deum adfuturum votis,ac pro suo cultu per

Francorum manus pugnaturum. Ergo con-

stituitur bellum, quodne temere videreturi ri Mi indictum, pilus legati ad Alaricum mitruntur, qui fugitiuos repetant, & de postuIatis Clodouri agant: Eorum dux Paternus, vir. sagacis prudentiae, tam doctus retegendi alterius quesn tegendi sui. Is honorificε ab Alarico exceptus, comperit prona omnia, in

pacem quidem, sed subdolam ; Gothi' expetere Franci colloquium; assinitatis ineu dae cupiditatem multam prae se ferre 3 quae solemnis eo tempore , dum alteri barbam futurus assinis manu contrectaret ; adellet Crudouaeus; in arbitratu suo futura omnia, Sic indicta colloquio tempus & Iocus 3 pla citumque 't Reges comitantibus paucisiaermes, ad iungendas Matras conuenirent.

58쪽

Libor primus. 33

Clodoureus pace modica bellum interivi -- -- gens, sinui ut Theodorico concinnandae CLo- concordiae modum cxcuteret, absque mora lino in Aquitaniam tendit;ac condicto loco iam proximuS, eundem Paternum ad Alaricum V praemittit,exploraturum an inermes,quόvenumero Gothi accederent.. Nudos quidem

crinis Paternus reperit;sed fraude ambigua virgas ferreas flagellorum loco gestare ma' τὸ ilianibus quibus infligerent vulnera,si animus solet. Exclamare illicis legatus,appellare ius gentiam,violatam fidem & pacta dicere,in, tentari necem Clodouaeo,paratasque virgas ad nefarium facinus. Cum id pernegaret Gothus,casumque fortuitum aflirmaret,infectis rebus discessum est, missique Franco ad Theodoricum legati, qui violatum ab Alarico Regem expostularent ; misit Alariscus de suos; quibus auditis Gothus amnem suum pecuniaria multa damnauit. sed de . noua ini na Clodovaeum statim in bellvinampulit; cum legatus ad Maricum pro hae multi repetenda datus,contumelia affectu; est , ac laesus grauiter , occulta/ulicorum fraude,per nefas assentantium Principi. Nihil igitur cunctandum ratus, bellicunt X via insonat Clodo uaeus, liuinisque actus auspici js cum delecto nullie,ptiusquEm a The - dorico submitterentur auxilia,in Aquitanaamouet. At more imperatorio, antequam in

hosticum penetraret,ita E suggesto allocutus est milites. Virtutis vestrae jecurus, comm Go litones forti simi, non eo vos aduocaui , ut uaei odconcione =n faceroen animost noui quos mitim

legerim,quos nubsigna miserim quoru dex ' ora, o. tra et o trices Burgundoruηn sanguine etia- num calent Sat mihi hodie fuerit, in cruentho stem agimur,aperire. Nempe in eum, qui , diuina humanάque iuris violarit, qui Regi Uestro necem inferre, c vobis omnibus in te ratὸ tent uerit.Nam quis illi non fera

59쪽

bestum,qui perfundimin ne se, im nortalest i Detim iace tuitiae uis elim odium non vltro suscipiat, i Dei odia in se concitarit,qui iu eii Dominum bella commouerit Z Triadem

i Iam augu lusi Am atque nectis mam quant in is ipsis fuit, dilacera, tint ac dii Mntarunt, religione pessundatἁ per omnesn-

gitium se e volutarunt,ac Christum coaeter- num Deo o' aequalem. u astixum tempori . sempiterno auo expunxerunt. Hunc criminum apicem poena consequitur,tamque pro-

φὶ est quod plectatur,cum non vltra est qu d peccetur. Nunc quid mirum,si Alaricus in Deum impius, yt in mortalem foedifragus ,

o, ' in negem vestrum carius 8 Si sacril o em habuissem , si me in ei in a teram isadidissem ; iam Principem nullum haberetM ; casu que nefarie publicas ibi hosti.

. cadere M , Dei mens fuit auertentu a me fa girium, meque in poenam conscelerati capii iis reseruantis aeui. quod ossingulos in legato vegro 'in contumelia quanta aut-ti Jerdit os moluit ; ac odium in uniuersos, ancos exprompsi',qui ne unum qui Mna' rura isc legum patrocinio tutum,ὸ be issessum

ire pagita sit quanquam eo infatilo ignauie me us deprehendo veg gia;qui enim unuin, mel inermem timuit, quantum vos omnes

instru los armis is iuncilas viribus pertimescet 8 nuare properemus, non ad certamen, sed G mictoriam i Deo viri centi dextra

commolemus ; mindicemus Ulictimn ius entium ;'naturae perdita recuperatores, iam addi Eos poena,iam colicientia sicelerum

vltricibusique diris agitatos,iam ait 'missis nost/n ubtimidos, depellamus Gallico solo, terr que feracissimas, quibuK nos Deus donato voluit; tradendas posteris inuadamus. Hac oratione incensos milites ad hostem. perduxit. sed in humanae opis apparatu, diuinam yeneratione summa Melorat

60쪽

Turones,qui sancto Martino regia mune- ia precEsque deferrent, su6que nomine tu- CLO telam saneri uniuersa Gallia celeberrimi pos- D cerent, ac futuri belli praesagium. Erat enim VAS his temporibus moris , ut qui rcin maioris v a nomenti ullam susciperent , ad notitiam futuri euentus,vaticinatione innoxia, templum subirent, dum coeleste; preces concineren- tur, versiculumaue tunc decantatum , quasi billae folia obseruarent,atque suam in rem accommodarent ue Deo plerunque, quem unum nihil morta lium latet , religioni vaticinium verum condonante. Ideo non put

uerim contigisse fortuito Clodouaei legatis, ut quo pundiis temporis in Ba silicam Sanctipedem inferrent, Cantor qlata voce hunc I salino versum cecinerit; Praecinxisti vete,D

m,ne virtute ad bellum,ct inimicos meos δε- dissi mihi dor um ; Naini id imminentis vi- 'ctoriae praesa uni fuit: gratulanti antino Lege acceptum traditamque in omen militi; cui inter Mimai nullus lituus es arius sbnat quam religionis. Et uniuersus exercitus Dei praesentem operii, expertus est , cum transse mittendus esset ad Tiboncs,ac Vigenna -- rus extra ripas dissiliens vorticosas aquas os-POneret, nicia pontis aut lintrium opportu- δε vitate. In his quippe rerum angustiis appes-lauit sanctissimam Tria Ma Godo usos,orans impensius ut ad debellandos hostcs sui numinis, praeberet amnis Facilem transitum.Αdmissas preees euentus docuit. Sub Aurorae ortum castra Franci mouent, ad amnis ripas incedunt taciti ; cum repente cerva e virgubris exiliens militum proximam manum in se

excivit , fugit illa trepidri tu seqviintur,qua

interfluebat agros inunians stucius ; at repente intorrentes aquas se coniicit & labore nullo in oppositam ripam evadit. Adueint miles eis loci amnem vadum pati & quasi ceruae isse retur vestigia , in eundem

SEARCH

MENU NAVIGATION