장음표시 사용
201쪽
132 CLASSIS V. AUCTORES LATINI.
36 . EUTROΡIUS, ortu, illi nomen indicat, Graecus . constantinopolitanus , licet Suidas Italum velit ; si Flavii praenomen verum eSt, fortassis a Flavio quodam adoptatus, Sophista. Sub Iuliano Imp. eum in Perside militasse, et Constantini M. Epistolographum fuisse, tradit Co-dinus in Orig. constantinopolitanis. Gentilem , tamen et a christiana religione alienum scribit Niceph. Gregoras in orat. encomiastica in Const. M. apud Lamhecium comment. Bibl. lib. VIII. Breviarium his t. rom. nobis reliquit perspicua brevitate, stilo tamen contractiore, et saepius ob aeumen sophi Sticum Obscuriore.
Multa ex deperditis Livii et Sallustii libris docerpsit atque servavit, Veritatis ubique studiosus, iudicio pollen S, et in servando historiae ordine diligens. Breviarium hoc cuius metaphrasim graecam Paean ius, nescio quis, ab aetate Eutropii non longe remotus Concinnavit)Paulus Winfridus Diaconus aquileiensis, multa de suo insarciendo pluraque passim adimendo et mutando turpiter interpolaverat; his vero sordibus eiectis Io. Bapt. Egnatius et Ant.. Scho novius repurgarunt. Breviarium historiae romanae, ad usum Delphini, not. et emend. illustravit Anna Tanaquilli Fabrifilia. in gio. Paris. I 683. --- c. metaphrasi graeca Paeanii, et not. var. Aecedunt: 'Seni Rufi breviar. c. n. Cellarii et Messala Corvinus ex MSS. Bibl. Lugd. Bat. recensuit
202쪽
Sig. Havercamp. suesque et C. A. Heumanni notas, adiecit. in 8vo. Lugd. Bat. 1729. c. Var. Ieci. et not. in 8 o. min. typ. Barbou. Parisiis. I75q. c. not. Var. recens. Suasq. not. addid. H. Ver-heyk. in 8. o. mai. Lugd. Bat. 1762. access. Rusus Festus. ed. Opi. c. Metaphrasi graeca Poeanti, ex recens. Cellarii in 8vo. Debrecini. 1777. --- ex edit. Bipontina. in 8vo. I789' c. Aur. Victor.
SEXTUS RUFUS FESTUS, qui Breviarium Su- 37O.
um Valenti, non Valentiniano I. multo minus Valentiniano II. Imp. inscriptum hoc anno i Ortassis in lucem emisit, aequalis suit Eutropio, Vir consularis, Dictator, Magisterque mili-' tum. Res Romanorum universas, victoriis et partis provinciis distributas, perspicua brevitate exposuit , regiones praeterea urbis Romae, privatis , ut videtur, pro munere Suo usibus doscripsit.
AMMIANUS MARCELLINUS claris parentibus 379.
editus, origine antiochenus Graecus, doctus miles, et rerum augustarum inde a Nerva
203쪽
154 CLASSIS II. AUCTORES LATINI.
' usque ad satalem Valentis annum scriptor di- , ligens et veritatis studiosissimus. Fuit pro sessione christianus , vel saltem a sacris Christianorum non alienus, et sub Constantio et proximis imperatoribus, usque ad Theodosium Romae vixit. In Assyria quoque verSatus est, expeditioni Iuliani Imp. in Parthos interfuit, et in Germania quoque Stipendia meruit. Parum eleganti usus est dictione, scriptor. alioquin prudens et gravis.. Rerum gestarum Libr. XVIII. ex edit. et c. not. Η. Valesii, nec non eiusd. excerpta Veter. de gestis Constantini et Regum Italiae. in sol. Paris. I68 L. --- c. n. V. eX edit. Iae. Gronovii. in gio. Lum Bat. I693. edit. OPt. -- c. notitia litter. stud. soc. Bipontinae. in 8vo.
s q. DECIMUS MAGΝUS AUSONIUS, Burdegalen
sis Gallus, Grammaticus et Rhetor doctissimus , Poeta vero ingeniosus, sacris Christia- . nis addictus. Grammaticam et rhetoricam in Patria per 3 o. annos docuit, donec a Valentiniano seniore ad docendos liberos suos acciretur. Ab imperatore Gratiano, quem non minus ac Valentinianum fratrem in literis in-Stituerat, quaestura, praefectura praetorii Italiae et Galliarum, tandem etiam consulatu Ornatus est. Post obitum Gratiani in patriam Secessit, et plerumque ruri degens, in otio Plurima, quae ab eo reliqua habemus, SCripta exaravit. Octogenario maior vitam cum morte commutavit. Versuum elegantia , et
puritate verborum, Virgilio longe interior, petulantia et lascivia soro aequat Martialem.
204쪽
CLASSIS II. AUCTORES LATINI. 155
- opera, recens. et notis var. Suisque animadV. Sustr.
MARCELLUS, Burdegalensis Medicus empiricus, 38 I.
Scribonii Largi et aliorum medicorum deseriptor rhapsodiis, si titulo epistolae eius ad filium credendum est: Vir illus ter ex Hagno ossicio Theodosii Senioris. - de medicamentis liber, inter medicae artis princi pes Hem. Steph. fol. I 567.
ctor rei militaris, et Comes, nescio cuius , negotii palatinae domus. Sub Valentiniano II. floruit, eumque Romae commoratum et Sacris Christianorum addictum suisse, probabile est, etsi dubium manet, an Romam veterem vel novam sive Constantinopolim patriam habuerit. In quinque libris rem militarem ex commentariis Catonis, Celsi, Traiani, Hadriani et Frontini accurate tradit, et non antiquitatis solum studiosis, sed belli quoque ducibus utilis est. Huic quoque adscribuntur Libr. IV. artis veterinariae. de re militari libri, aliorumque aliquot veterum de re militari fragmenta, ex edit. Pere. Scriverit c. comment. God. Stevectit et D. Modii. ex oss. Plantiniana. in to. Ιω7. ex edit. Scriserii. in 8Vo. Vesaliae Clivor. I67o. cum aliis rei militaris Scriptorib. edit. Opt.
205쪽
384. Q. AURELIUS SYMMACHUS, senatorio ordine
natus, Vir consularis, Praefectus urbi, et Orator doctissimus, Ausonii frater, deorum Cultor, qui causam gentilium luculenta oratione apud Theodosium et Valentinianum Impp. de- sendit. Stilum sublimem, conciSUm et Sententiosum dicendi genus adsectat, Plinium iuniorem non. Invita plane Minerva imitatus. -- Epistolae; ex edit. Fr. Iureti. in io. Paris. I 58α- c. duabus Ambrosii contra Symmachum epistolis. in I amo. Lugd. Bat. I 653.
Gallus ex Aquitania oriundus, a sacris Christianorum, ut videtur, haudquaquam alienus. Ex disciplinis artibusque maxime poeSin amavit, et Orationem poetico ingenio sormulisque inprimis Virgilii, ornat; cuius iudicio etiam Ausonius plurimum tribuit, eumque Virgilio comparat, Catullo praesert. Honore S et proconsulatum gessit, etiam cum Symmaelio amicitiam coluit, eloquens, post Plinium floridus
minimeque spernendus Orator. -- Panegyricus c. n. integr. et sel. Var. et Thom. Wophensii animadversionib. crit. ex edit. E. Amtae. nii. in Mo. Amst. 1753.
389. PUBI IUS VICTOR, Auctor libelli de regionibus
urbis Romae, de cuius aetate et vita nihil certi memoriae proditum e St. Sexti Rufi Fosti
206쪽
CLASSIS H. AUCTORES LATINI. I57
sere aequalis suisse videtur. Ob argumentum duntaxat antiquitatis studiosis utilis est. de Regionibus urbis Romae. in Aio. Allonae I 78 I. eum S. Ruso Festo.
LIRIUS SEQUESTER, quibus in terris, et sub 38q.
quo coelo natus sit, nemo iacile dixerit; nomen romanum est. Scriptor est non magni iudicii, multis quo in locis interpolatus, et librariorum etiam inscitia vitiatus, qui properante calamo ex Lucano, aliisque poetis, perperam saepe ab ipso intellectis sua decerapsit. Complura tamen nomina ex auctoribus deperditis adfert, aliis, quos superstites habemus ignota. de fluminibus, sontibus, Iacubus, montibus etc.
quorum apud poetas mentio fit, c. adnotationib. Fr. Hesselii, et I. I. Claudii. in 8vo- Roterod. I7II. - C. n. Var. ex edit. I. I. Oberlini. in 8, o. Argentorati. I 778.
CLAUD. CLAUDIANUS, ortu Alexandrinus , 3 3.
variorum carminum elegans auctor, Stiliconis cliens studiosissimus et adulator. Α ΗΟ-norio et Arcadio statua etiam honoratu S est.
Christianum suisse, multi suspicati sunt, etsi Augustinus et Orosius a Christi nomine alienum perhibeant. Vero simile est, eum Romae diu versatum, multas Italiae urbes peragraS- se. Ingenio foecundo et amoeno fuit, a natu- ra ipsa ad poeticam facultatem instructo; se-lici audacia singendi assurgit, varii Sque figu-
, ris et sententiis vitae profuturis, vitia Sermonis aevi sui compenSat. --- opera, quae exstant omnia, c. emend. et comment. Casp. Barthii. in Aio. Franc0f. I65O.
207쪽
, Grammaticus. Verrii Flacci Libr. XX. de verbor. significatione in compendium misit, verba nimis antiqua, intermortua iam, et quasi sepulta, quae nullius erant usus et auctoritatis omisit, errores Verrii Saepius notaVit, pri- isca verba minori volumine brevius recensuit, et exempla in aliis libris reperta retulit. Quis vero hic Festus fuerit, et quo tempore haec Seripserit, non constat. Credibile quibusdam videtur, eum sub principibus christianis, nec diu ante Macrobium vixisse. Cuius lectio adponitiorem linguae latinae et antiquitatis intelligentiam magnum habet momentum. . de verborum significatione Libr. XX. in usum Des- ini not. et emend. bilustr. Andr. Dacerius. in ψto. Parii. I602. -- et M. VERRII FLACCI de verborum significa- tione Libr. XX. c. α d. Dacerii. in Φto. Amst.
399. THEODORUS FL. MALLIUS seu MΑΝLIUS
Grammaticus. Sub Imperatore Arcadio in m
208쪽
CLASSIS II. AUCTORES LATINI. gna suit auctoritate , et A. 399. Consulatum gessit, in republica administranda probo versatus. Stilo Scripsit plano, et pro argumenti sterilitate seculique barbarie non iniucundo. - de metris liber, e. n. et obf. I. Fr. Hemingeri in 8vo. Lugd. Bat. I766.
AURELIUS PRUDENTIUS CLEMENS, gente 4os
Hispanus, Calaguri Iulia in Castilia primam lu-'cem adspexit, religione Christianus, cui ob
carminum varietatem, ingenii acumen, et spiritus poetici abundantiam principatum inter poetas christianos tribuunt eruditi. Adolescentia in lasciva protervitate , luxuque petulanti, et litteris transacta, mature in soro versatus honores gessit, et belli etiam fata expertus est. Rerum tandem humanarum pertaesus , Se a muneribus publicis abdicavit et sacris meditationibus hymnisque vacavit In
cuius Carminibus, quae iam Senex scripsit
vigor poeticus, dictionis puritas, et in diiudicandis miraculis acies iudicii desiderantur.
-- α Vetustiss. eXemplarib. recemuit, et animadvers. illustr. N. Heinsius. in I amo. Amst. aP. TZevir I 667. edit. Opi. et rara. in usum Delphini, per St. Chamissard. in qto. Paris. I 687. rar. -- et COELII SEDULII Carmina, c. n. Cellarii. in 8vo. Halae. I 739. - opera omnia, c. codd. Vaticanis collata, var. Iret. et not. aucta et illustr. in ψto. mai. Parmae eX reg. typ. I 788. Tom. U. edit. eleg.
MACROBIUS AMBROSIUS AURELIUS THEO- 4ro.
DOSIUS, Vir consularis et illustris, sacri Cu-
209쪽
. Iω cLASSIS II. AUCTORES LATINI.
biculi sub Theodosio ΙΙ. praepositus, idem
que Grammaticus. Patria et religio eius, quae suerit certo non constat. Graecum suisse origine censet Erasmus, Romanum Se esse ipsum negat praefat. in saturn. Ubi aequi boni IUe con- ii . Suli cupit, Si sub alio ortum coelo , latinas linguae vena non adiuvet. Pro ethnico habet Spannhemius et Io. MasSOnus, Christianis ve- ro adnumerat Barthius. Stilo seripsit se noscentis linguae latinae aetatem reserente. Caeterum philologica et philosophica vete- rum egregie illustrat; aesopi eae . tamen Corniculae similis, ex aliarum penni S SUOS contexuit Centones, . multaque ex Seneca, Gellio,
Valerio Maximo, Plutarcho aliisque scripto
rleges eos dionysianae interpres, diversuS a Flavio Aviano, apologorum Seriptore, quem Henr. Cannegieterus temporibus Antonini Pii alligavit in dis s. de Aviano c. XII. XIV. XV ot ab Avienis aliis, qui consulatum Romae gesserunt. Ρatria fuit sorte Hispanus vel Italus, et a Christianorum sacris alienus, vixitque Theodosii Iunioris, Marciani et Leonis Thracis temporibus, et varia latino carmine composuit, quibus ingenii et doctrinae iam 'dem consecutuS efit. - Descriptio orbis terrae et ora maritima, in Suo. OXon. I7Ι7. inter geographiae scriptores graecos minores. TOm . IV.
210쪽
CLASSIS II. AUCTORES LATINI. 16r '
CAELIUS AURELI US , Siccensis Aser, inter qIa.
medicos antiquos methodicos non incelebris, veterum logicorum atque empiricorum censor et criticus. Sorani Ephesii, qui Traiani et Hadriani aetate vixit, libros latino sermone transscripsisse quibusdam videtur. Stilo , ut serebat seculum, usus est dissicili, perple
Tarraconensis, S. Augustini amicus, ad ciuem ab Eutropio et Paulo in Hispania Episcol is legatus fuerat in Africam, ut eum de erroribus Priscillianistarum et Origenis in Hispania pullulantibus certiorem faceret, quo hortam e historiam suam inchoavit. Tandem vero ab codem Augustino ad S. Hieronymum in Palaestinam missus est, ut sententiam illius de animarum origine exquireret; ubi conventui hierosolymitano et concilio diospolitano intersuit, inde in Africam, et mox in Hispaniam. reversus. Quando obierit, non liquet. Stilusi eius supra mediocritatem aSSUrgit. -- adversus paganos hist. Libri VII. ex edit. Sigeb. Havercampi. in Φto. Lugd. Bat. I738. edit. Opi.