Bibliothecæ Samuelis S.R.I. com. Teleki de Szék. Pars prima secunda, Auctores classicos Græcos et Latinos ex optimis editionibus ordine chronologico dispositos eorumque opera et fragmenta coniunctim edita; patres denique et scriptores ecclesiasticos

발행: 1796년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

hominum iudicia, consuSis rerum noti O-

i nibus, non eadem Omnium de rebus iisdem volsua natura praestantissimis et utilissimis esse consueverunt, ita de libris et, quae ex horum

copia existunt, bibliothecis Varie semper ab omni hominum memoria iudicatum est. Nec de- suerunt, qui ex huiusmodi Sumtuosis numero-Sorum voluminum et codicum collectionibus non modo nihil fructus et utilitatis in hominum genus redundare existimarent, verum eaSdem certissimum etiam reipublicae detrimentum afferre nihil dubitarent. Defatigatione enim corpus con' sci , et quod maius est, enervari animos , Viri lemque corum sortitudinem, robur et magnitti

3쪽

dinem non modo debilitari et frangi, sed penitus exstingui per assiduam librorum lectionem nonnulli existimant, obtenduntque Lacedaemonios, olim invictae sortitudinis laudo totius Graeciae principes, nullam operam libris et liberalibus disciplinis dedisse; ' ) immo ipsis Romanis anto bella Punica, cum Italiam omnem armis iam subactam ditione tenerent, ' in harum rerum studia incognita sere suisse; Gothos denique bellica virtute nulli genti secundo S, eum Graeciam vaStantes in bibliothecas incidissent et magnam librorum

copiam ad exurendum Comportassent, admOnitos ab uno e maioribus natu fuisse, ut a proposito desisterent et libros illaesos esse Sinerent : hos enim utilissimos ad hoc esse, ut Graecos molles et esseminatos planeque otiosos etiam in posterum efficiant; eiusque rei documento esse, quod ipsi Graecos vicissent, qui, lihel lis perpetuo volutandis ad arma tractanda et rosistendum imbelles redditi fuissent. ) Unde

4쪽

DI Erasmus ipse, magnus alioquin librorum et eruditionis aestimator, pronunciare non dubitavit ad principum et reipublicae munia gerenda parum frequenter idoneos esse, qui libris et disciplinis insenuissent; nam umbris adsuetos nescio quo pacto stupescere, ac veluti glaucomate oculis oborto mentis vertiginem quandam pati quoties in pulverem ac solem, hoc est, ad civilia munia adsciscuntur. Ipsimet vero cruditioni nocere bibliothecas et redundantem istam librorum supellectilem auctoritate Ρetrarchae, primi in media barbarie veteris literaturae instau

ratoris, confirmatum eunt, qui interrogatus aliquando, cur litterarum scientia recentiores a

veteribus illis graecis atque romanis longe vineerentur, respondit ' ) causam esse, quod illi libellos paucissimos, sed scienter et erudite consectos , diligenter edidicissent; hos autem innumerabiles libros, eosdemque magnam partem Lucina minus flavente natos, summis quasi labris

5쪽

degustare, nullum aute in ex illis praecipue sibi reddere familiarem intimeque notum. Priscos itaque illos Similes esse hominis esurientis, qui ex unico cibo Salubri et bene condito largiter isumto famem depellat et corporis sanitati re- lcte consulat; hos autem recentiores iure meritoque comparari fastidiosis ec delicatis istis, qui in convivio plurimis ferculis instructo innumera cibaria delibent, neque tamen saturi discedant: nam quae ingeruntur ubi varia sunt et divorsa coinquinant, non alunt, ut inquit Seneca. ' ) Unde Corn. Agrippa declamatione inve- ρctiva, de incertitudine et vanitate scientiarum, eruditionis et ostentationis plena abusum literarum et doctorum vitia satyrico sale defricuit. Haec ot alia horum sero similia in medium asserunt, qui traductis, ut seri solet, ad ipsas

I. Epist. II. de lectione et paupertate. Ita vero euin natu- ra mentis humanae comparatum est, teste Quinctil. Inst. ior. L. I. C. II. quemadmodum eum amphora angusti orificii, quae fluidum, si parce insundatur, reeipit; βi iusto copiosius, e suit. Diuitiam by Gorale

6쪽

- et vituperare in animum inducunt laudandos eorum conatus, qui magnum Studium magnam-

que industriam ad comparandam eruditionem et instruendas bibliothecas contulerunt. Alii scilicet ingenio suo abundantes Vel luXUriantes , exemplo Roussavit, ' in in re seria ludunt; alii denique genio suo indulgentes rident ea, quae non didicerunt, et dissicultate rerumque discendarum copia deterriti dedignantur, quae assequi non possunt. Quorum tamen rationes mihi quidem nihilo plus valere videntur, quam si

quis aut ignem aut Vinum et aquam vituperare vellet, ex quorum scilicet abusu maxima sae

pe damna et pericula in genus humanum exstitisse dissilendum non est. Neque enim illa vitia librorum et bibliothecarum propria Sunt, sed ingenii humani morumque depravatorum COmmunia, quae in his etiam, qui nunquam literas

i. Diseours sur la question et si te relabiissement des scien-ees et des aris a contribuo 1 epurer les moeurs. s.) Novum exemplum pravi de literis iudicii atque audaciae publiee calumniandi praebuit nuper auctor Gallo-

7쪽

attigqrunt, ab omni hominum memoria deprehenduntur. Vita vero hominis prope uti ser

rum est: Si exerceas, Conteritur; si non exerceas , tamen rubigo interficit. Quam multos autem Imperatores Ducesque sortis Simo S, eosdemque literarum studiis deditissimos enumeraro possemus, qui splendide nati opibusque assi uentes amarunt studia, ut solent pauperest Num Socratem, num Epaminondam, Xenophontem

et Periclem; num in Principibus Romanorum Iulios, Octavianos, Antoninos Augustos; num

Scipiones, Lucullos, Fabios, Marcellos, Lae-

Franeus libellit Pensees et observations morales et politi ques, et e. pag. 183. ubi palam adfirmare non erubuit : Lumen rationis gradu suo deturbare animam , enervare sortitudinem , laxare conseientias , depravarct mores, hominesque sibi solis sapientes a re publiea abduceret verbo. eunctos populos degenerare, prout quisque radiis huius luminis eoilustratus et exeultus fuerit; artem denique typographicam et librorum eo piam fontem et sentinam esse omnium malorum.

8쪽

lios , Furios; num Cicerones lectio librorum ineptos ad gerendas res maximas essecit' num eorum animos emollivit ' Hi certe sapientissimi, moderatissimi et sortissimi viri, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem literis se adiuvari intellexissent, nunquam se ad earum Studium contulissenti Unde Plato, gravis rerum pronunciator, tum demum beatas sore respublicas putavit, Si aut docti ac sapientes homines eas regerent, aut ii, qui illis moderarentur, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocassent; atque hanc potestatis et sapientiae coniunctionem sariti censuit civitatibus esse posse. Nec minus Vere quam prudenter Demetrius Ρha

lereus Ρtolemaeo Regi suasit, ut libros de regno et principatu pararet et legeret; de quibus enim

i. De Republiea Lib. V. Idem eonfirmat Ph. Melaneh-ton, vir splendidi ingenii et subaeti iudieii. praefatione in P. Terentium, qui beatas sore Respublieas dixit.

si literis exculta iuventus ad maiores res gerendas Rceesserit , subiungitque Publicae temporum suorum calamitatis velut eausam e quod eum nulla o literae , nullaseientia neque religionis neque virtutis sit in his, qui tenent respublieas. eorum institia omnia saera et profana , divina atque humana misceantur.

9쪽

amici Reges admonere non audent ea in libris, exstaro. Plutarch. in Apoplit.) Caesarem vero Octav. Augustum imperii aSSertorem artisque regnandi peritissimum eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime exercuisse; in evolvendis donique utrius quo linguae auctoribus nihil aeque sectatum esse, quam praecepta et eXempla publice vel privatim salubria, scribit Suetonius lib. II. Alphonsus quoque Arragoniae ct Neapolitanorum Rex clarissi

mus idem et sortissimus optimos consultores diccbat esse mortuos, libros scilicet ad nutum ad- sontari et blandiri nescios, conse et isque atrocissimis bellis omnem suam solicitat cm libris et bonis literis adscribere atque ex iis usum et

iura armorum se didicisse fateri non erubuit, )dicoro solitus se illum diem perdidisse, quo non aliquid legisset. Ipsi denique summi Pontificos Romani ' ) Eugenius IV. Nicolaus V. qui primus I aticanam constituit Bibliothecam, tum Pius

10쪽

IXII. antea Aeneas Sylvius Piccolomineus dictus, Leo X. Hadrianus VI. et nostra demum memo-

ria Benedictus XIV. singulari studio foverunt literas et earum cultores; viamque bonarum aritium in Europa incrementis post captam a Turcis Constantinopolim munivit Etruria et quae caput eius urbs Florentina ubi Laurentii Medicet in conquirendis superstitibus ex diluvio barbarico antiquis auctorum utriusque linguae codicibus industria omnes Omnium conatus Supera vit. Ex Cardinalibus S. R. E. Bessarionem, Sa- doletum, Bembum, Baronium, sapientiae et doctrinae laude eminentissimos; ex praecipuis vero Angliae, Belgii, Galliae et Germaniae ornamentis Fr. Baconem Verulamium, II. Grotium, A. Thuanum et Ezechielem Spanhemium, viros ingenii lumine ad seculi et nationis suae gloriam natos maximisque honoribus illustres et summa eruditione Conspicuos, commemorare susticiat; qui licet in administranda Republica vitam contrivissent suam, ita tamen omni doctrinae genere ex

SEARCH

MENU NAVIGATION