Authoris historiæ congregationum de auxiliis defensio adversùs querelam Caroli Gasparis Metzenii ..

발행: 1701년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

2 C rota Meleensi Τrevir. S adisi modeste perstrictos aegre ferebant , jam tunc. calamum acuisse , ac nonnihil con- tra nos parturire : aut quia vere id agerent, aut quia ita credi, illorum forsan 3 itererat. Mox quorumdam in Societate prime notae,quibus Hiltoriae nostrae confutandae provincia demandata esset, distincta nomina fama vulgavit; ut nos in. tra breve sp Hiii contrariis scriptionibus iaobrutum iri, nemo non crederet. Verum post longam temporis moram , quae maturandis foetibus satis esset, nihil librorum vulgari cernimus, sed novam, atque inauditam labefactandae Historiae nostrae viam iniri. Nonnullas Germaniae Academias , quas pene omnes moderantur, ac regunt, quarum & Cathedras occupant , & literarios gradus pro nutu di L. pensant, in scenam inducunt , quae in nos censoriam virgam exerant. Posito itaque calamo , donec meliora succurrant, suas interim insulas sumunt: novique tituli beneficio , Actoris pesona deposita, Iudicis induunt: & incautos, qui Societatis viros scholas illas imperio regere , ipsaque Societatis Gymnasia

Academiatum titulis ornari nesciunt , magni nominis umbra terrefaciunt. Carolum Gasparem Melaenium, Treis virensis Academiae Syndicum,ante menses aliquot occuparunt, qui tanquam

publici

12쪽

Universitatis, die I 6. Novembris dato I7oo. Libello , Historiae damnationem apud Venerandos Patres, quos inter adversa mihi pars sedet judex , urgeret pro vi ibas: ni liam mihi erroris nota in ini rens nc quis illum tuendae Reli- gicnis gelo ductum existimet sed id unum vitio vertens, quod data semel, &-- iterum occasione , minus benignum de nonnullis Germaniae Academiis testi- monium miscuissem. Et quidem ut quae mihi earum Aca- II. demiarum occasione inter scribendum exciderint , paucis er ponam ὶ dicam ingenue , quod res est. Cum in hanc de Divinis Auxiliis motam litem, ubi Societatis res agebatur , & causa , se se identidem intulissent Germanicae Academ quas iam tunc moderabantur, &DCLupabant, ut de controversa doctrina judicium ferrent; postulavit initituti operis ratio, iusti que defensionis titu- jlus , ut contra illarum Censuras exciperem a & universa queis earum suffragium elevari posset , advocarem . Eccur enim Societatis Theologos, sub honesto Academiarum titulo latitantes, domesticae cauis judicium affectare , & adversam Partem censuris inurere permisissem, compresso labello, quassatoque calamo

13쪽

q. Caroli MelcenΠΤrevis. BndkἰId cumprimis exsecutus sum Ub la. Cap. 3. ubi post narratas BelgicaruM Academiarum Censuras, quibus Lesius,& Hamelius anno Is 87. inusti fuerant , illos ad Theologos Trevirenses, &.MO-guntinos provocasse noto, in haec verba: . Geminis iacademiarum Censuris petiit, despeνMis rebus consulendum Iesultae judia

carunt . Academias revirensem , Er Mo-guntinam concitarunt , in sua doctrinae qua-ιecumque praesidium , obscuri certe nominis Academias , in quibus non triduo , ut de causarum Patronis aiebat Tullius , sed uno mane Dsctores Theologi fabricantur . Tum nonnulla momenta exsequor , ut ostendam , quam leve, quam elumbe de orta Lo-vanii controversia sudicium tulerint: ac

tandem Episcopos bene multos , aliosque meritissimos viros , Censuras Belgicas comprobasse observo , despectis , contemtisque volaticis Germanarum Iudiciis. Et hic quidem de Trevirensibus duntaxat, & Moguntinis mihi sermo fuit , quos Lovaniensium, & Duacensium comparatione, obscuri nominis Theologos dixi, & subitae foeturae Magistros ecum contra, in Belgicis Academiis tot Orbe celeberrimis , Doctiores lento molimine , ac repetitis per annos multos difficillimis experimentis, Sapientiae veluti sacris initientur.

14쪽

Querela repulse . I .is Secundam adversus easdem P lque nonnullas Germaniae Academ Ias exceptionem dedi Lib. a. Cap. q. Scripti cujusdam a decem Iesultis elaborati Ioccasione , quo Molinae doctrinam multis pigmentis obductam , uti Fidei Catholicae tesseram propugnabant; Tho-

misticam vero , atris coloribus eXpre Diam , gravisamis erroris , atque haereseos nolit inureb nti, Cum enim ante annos al: ici non i unctum caput eX- tulissenti danae .vindicus, em Hispani catum Gnsuli eue , a

quibus Pelagianismi inotatus fuerat , jaliique Romani G 1itores ab Apostolica Sede delegati,acrem in eum Censuram expedivissen in inentis Iudicii Pontificii metu pereulsi, suas

illas, quas jam tunc occupabant Germanicas Academias in auxilium invocarunt , quae edito famoso scripto calculos adderent: ut hac arte committerentur variarum gentium Academiae, & incautos , qui eas a Iesultis occupari nescirent, grandi nomine terrefacerent . Quare ne officio deessem, neve causam omnino proderem , exceptionem adversus Germanicas illas Academias dedi , quam modestissime potui. Erat haec , inquiebam, solemnis Schola Thomi irae aecusaris, ad supremam Ecelsa Tribunal prope

15쪽

nda . Cui quidem , ut robur , erawn s em adiscerent , variarum obscuri nominis academiarum in quibus ipsi tunc maxinis domιnabantur Ingolfladiensis sciιicet, Graecensis DilInganae , V Dirceburgensis , Moguntinae , Mulsipontanae , Treviarens, Ur Viennensis subscrlationes extorse runt . priυata quidem industria, nec me numerata pecuni.e suspicione .

En quae Suddicinin Trevire in om- mover in t Fust mnia assent Et uris , ac fori ..tabam Udaversitatis G ibunali, ubi adareusa mihi pars sestet ν. :X s t. n quan inatae Acaderi i Mase statis reuager γ' ' ulgataque per Germati iam declamauciae, cui Iusta uerelae nomen dedit, chrdia in caneret, quo taeteras Academita, Societati jam dudum in disciplinam traditas , In virum liberum concitaret. Ob id unum me ceu Germanicae Gentis sium holtem mille conviciis oneravit ; esque , & lumbifragium

minitatus , u . Traductorem in umens, atri ingenii virum , impudentem , tenebrionem asycopbantam, La Uernionem, mendacem, bla-ιeronem , impudenti mum , vespertilionem

excipere, nil veritus est Chri itianae Cha ritatis aemulator, quem saliva virgine , tot brevi pagella convicia exspuisse , nemo credat.

1II. retrumdem constitutum fuerat s

16쪽

d uerela repuιμ . contra reponere, sed libellum exiguum brevi in oblivionem iturum silentio pro.

terere . Verum partim amicorum hori

tu , qui notam haud levem Historiae nostrae inustam querebantur, partim malevolorum artibus , qui vulgatam declamationem, verbis quidem brevem, conviciis tamen longam, non uti priuati h

minis foetum , sed uti publicum Academiae Instrumentum, quaqua versum diffeminabant, fidemque illi concilIare satagebant, reponere coactus sum, levi quidem manu, & intra modum ; ne quis laborem hune obtrectandi libidine a mala sceptum existImaret . Itaque textrinum Ingressus , denuis

hanc Germanicarum Academiarum telam capescere , ac novo labore veluti

redordiri an Imus, est . Quae obiter Iutranscursu, duobus illis locis a Syndico Trevirensi in invidiam traductis , innueram, lento ductu , & plenius exsequar , dictisque fidem asseram : quo mctadversus Germanicariam Academiarum iudicia , jure , meritoque excepisse , li- queat ἰ nec plus aequo earumdem dIgnItatem, authoritatemque spectata potissimum rei controversae, aς temporum conditione γ depressisse. opus aegre molior invidiae plenum , quippe qui querelas nec tunc quidem gratas esse sciam ,

17쪽

s GνοIἰ Mettiensi Τνeῶν. Syndkἰ cum sunt necessariae: at ab iis invitus Provocor , quorum forsan intererat , nonnulla de se leviter dicta prudentistentio dissimulare , ne longiorem invidiosae contentionis funem ducere coge-

Mordacioris nihilominus Syndici dicteria probra , convicia , queis me sua illa vulgata declamatione conscidit, surda aure praeteribo , nec adversarium talione mordebo : ac licet, qui male di cunt id vulgo consequantur , ut mal audiant, nihil a me , nisi Hieronymi dictum accipiet, tanquam opportunum quibusvis maledictis antidotum , Lib. 3. Apologiae contra Rufinum . Cap. ult.

Possem ur ego ιuis te coloribus pingere , insanire contra insanientem, ur dicere quidquid veι scio , vel nescio , Ur eadem licentia, immo furere, ex amentia, vel falsa, vel vera

congerere , ut π me loqui , Ur te puderet audire : ur objicere tibi , . qua aut accusantem damnarent , aut accusatum , ut ex frontis

duritia Idem Lectori facerem ; ut quod impudenter scriberem, vere seribere sudiearer . Sed proeul sit d moribus Christianis, ut dum aliorum petunt sanguinem , suum offerant, sine gIadio voluntate homicida sint .

18쪽

αuerela repulsa. s

Nonnullarum Germania Academiarum Iu-Aicta , quibus transmissum Societatis scriptum anno I 99. approba runt , d nupero Co gregationum Historico iure

rejecta .

EX ceptionem a nobis datam , contra nonnullas Germaniae Academias , quae pendentis de Divinis Auxiliis Controversiae judicIum affectaverant, nemo iniquo feret animo , nisi qui ius inauditum, ac novum in propria causa judicandi, Societati vindicaret ; quo que ne summis quidem capitibus leges arrogant, eiusdem Professoribus datum vellet. Societatem in ea praegravi de Divinis Auxiliis mota lite , ab Academia Lovaniensi primum, tum a Praedicatoribus intentata, cujus Hiltoriam adornavimus , tanquam pro aris, ac focis decertasse; causamque privatorum,quorum occasione emerserat, feci sse suam, collatisque consiliis , ac viribus defendisse , comperta res. est, lippis , ac tonsoribus nota. Id si probare voluero, Iudam operam , Solemque lueere meridie demou-

strabo, Hoc igitur unum stlae juvat,

19쪽

Io Caroli Meseenii Trevis .vndisἰ quaenam illae fuerint Academiae, quae In eam se litem Intulerri de controversa doctrina datis suffrao iis pronunciarunt , causamque Societati ad UeIsus Praedicatores , ac Lovanienses adiudicarunt: ut hinc tandem a qui , bonique viderint , jure ne an injuria, ab illarum judiciis Provocaverim, quod sibi causae propriae, aut celle domesticae pubitrium arrogansent.

Sunt illae admodum Oao: Graecensis, Nusspontana, squam ex initantia Germanicis Academus adnumerabatit, cum in Lotharingia sita fit Dilingana MO-guntina, Trevirensis, Uvirceburgensis, quam & Herbipotensem appellant, In-gol stadiensis,& Viennensis ipsa scilicet Societatis Collegia , Acadentiarum privilegiis, ac titulis aucia ; aut certe scholae public , quas ea praesertim aetate m derabantur et ut non tam Theologi affectu vacui, quam Iesu itisi ipsi , in quos intentata lis erat , pro sua ipsorum doctrina suffragia tulisse , atque in partem adversam pronunciasse putandi sint. De singulis dicam ex ordine: quaeque obiter in Additis ad Historiam nuper attigi , paulo distinctius , & accura. ius advocabo. Non pauca enim novo studio deprehendi, quae minus antea obser

20쪽

qaereis repulsa . Ir,. Ae primo quidem, Aeademiam a AA. Graecensem , nec non Mussi pontanam a prima institutione , nil nisi Societatis Gymnasia fuisse , ae etiamnum- esse , a

Carolo Archiduce Austriae , & Carolo Cardinali a Lotharingia fundata quihus Academiarum titulos, iura, privilegia , & graduum conferendorum facultatem Romani Pontifices concessere, nemo nescit. Exstant ea de re distinctae Constitutiones Sixti V. anno II 83. quae incipit Coelestis Patrἰa, & Gregorii XIII anno Ina. cui initium est In superemi Par Dilinganae Academiae conditio . Societatis scholam in publicam Academiam erexit Otho Cardinalis Truches-nus, hancque totam , & integram eorumdem curae permisit, anno et 364. Ita Sacchinus Lib. 8. Historiae Societatis ,

num. Io7. Diciua Otho Cardinalis Augu- suus , qui anno priore portem excitata a se Academiae Societati tradide ι, perpetuitati eius, commoditatique cansulturus, totam 26. Kal. Septembris , quὰm optime inde babendam permisit... Magna ceremonia totam Academiam Societan permisit . .

Eandem, non initio quidem, sed lapsu temporis fortunam sortitae sunt , quae sequunta. r quatuor Academiae , Moguntina. revirensis, Herbipolea sis ad In-

SEARCH

MENU NAVIGATION