Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit 1

발행: 1749년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

vocatus, Ut conventui , in quo de pactigebatur , adesses , ut sinis tandem bellis, quae ineunte hoc seculo inter Christianos exarde. hant Principes , imponeretur, singulari tum virtute ac prudentia enituisti . Firmata taniadem γce , ad Helvetiorum Rempubl. missusi unius , tuam in rebus agendis dexteritatem ae prudentiam , pro Catholicae Religionis bono amorem, Pietatem, Constantiam ostendisti;

se postmodum Viennam Austriae transgressus. vii Nuntii itidem munere ibi fungereris,nedum Serenissimo e S audia Eugenio Principi Au, gustarum copiarum Duci in cujus funere ibi naenias cecinisse datum fuit, tuaque ratio deinde typit Patavii data omnium CL itorum admirationem excitavit illiusque Caesareae Antae Primoribus, sed etiam ipsi Imperatori Carolo VI. ejusque conjugi Augustae acceptissimus fuisti ue ibique tuae vi tutis tam eximia exempla praebuisti , ut ii

postea discessione tua aegrius profecto caruerint. In S. R. E. Cardinalium numerum a

Clemente XII. ann. CIDI DCCXXXVIII.

summa omnium expectatione , ac plausu ad scitus, ab eodem statim a Brevium secretis renuntiatus, gravem, honestamque demandatam provinciam maxima laude hactenus obis

12쪽

- obis, omnibus cariis, eXoptatusque. e .

Uiget hactenus Majorum tuosum fama, & vigebit memoria seculorum sempitra na ἱ quorum gesta , tropaea, illustres trulmphos in sinis deseriptos summopere admiramur . Praemio virtutis allecti difficilem, nobilemque illius cursum aggressi ad supremos honores erecti fuere: δc sublimem gloriam adepti, posterorum nunc laudibus praedicantur . Verum in tuis recensendis honoribus , ac gestis frustra tempus terere sentio; cum ea per se ipsa prosecto satis pateant . ut mea oratione magis obscurari , quam tu lustrari videantur . Rc si in Te ornando, tuisque laudibus eelebrandis amplissima seges est, ut vel doctissimorum virorum eloquen

tia haud par esse sit putanda ; quomodo Te

digna videri potest oratio mea, dum in tua laude ingenio meo sensum , voci vim dicendi deficere intelligo e Immo praeelarissima illa, omniumque laudum instar modestia tua, quam semper unice dilexisti os mihi, ut ne, vel hiscere quidem iis possim, obstruit, Occluditque. At sane immortale tuum decus, meritorumque tuorum fama satis eloquitur.

Vivas igitur aeternum , PRINCEPS EMINENUSSIME, & hoc qualecunque munus

13쪽

benevolus excipias , dum sacrae decus PQ- purae in mei argumentum Dinquit hu milis,

. t Neapoli Kal. Maii MDCCXLIX.

. . .

14쪽

EMINENTISSIMO PRINCIPI

FRANCISCOB ARBERI NOS. R. E. CARDINALI

ET VICE CANCELLARIO. Erum antiquarum studiis per , Eminentissime Princeps Camdinalis , honorem mRXimum Rccessisse , ipse quisquis amat , hoc est universus hene literatorum ordo & novit, &gaudet . Quem immensis totius Reipublicae Christianae curis , scientiarumque omnium, & liberalium Artium oblectamentis distentum, penitiores etiam Ili storias attente rimari , deque iis praeclaros disserentes audire viros, ac multiplici, indesinentique favore eandem facultatem eXultare , exi mie delectat. Quique ingentem librorum . nec nisi optimorum , Bibliothecam condens,

aggregandos disertissimis omnigenae doctri-

15쪽

benevolus excipias , dum sacrae decus Purpurae in mei argumentum Dinquit hu milis, suppimque Mostulor - in ui I

16쪽

. EMINENTISSIMO PRINCI pr

B ARBERI NOS. R. E. CARDINALI

ET VICE CANCELLARIO. Eriam antiquarum studiis per Te, Eminentissime Princeps Ca dinalis , honorem maXimum accessisse , ipse quisquis amat , hoc est universus bene Iiteratorum ordo & novit, &gaudet . Quem immensis totius Reipublicae Christianae curis , scientiariamque Ο-mnium, & liberalium Artium oblectamentis distentum, penitiores etiam Historias attente rimari , deque iis praeclaros dissereniates audire viros, ac multiplici, indesinentique favore eandem facultatem eXultare , exi mie delectat. Quique ingentem librorum . nec nisi optimorum , Bibliothecam condens,

aggregandos disertissimis omnigenae doctri

a nat

17쪽

ii EPISTOLAnae Auctoribus impolitissimos quoque modo antiqua tractarent , tum alios undique eonquisitos, tum Scriptores duxisti Historiae Langobardorum Beneventanae Provinciae, evetusto membranaceo Codice Vaticanae Bibliothecae optima fide, & accurata diligentia depromptos et sic nempe summum animi Tui in omnem antiquitatem benemerendi amorem, quo dignam eam censes, praesenti, & futuro eruditorum Orbi quamsolidissime contestatus . Haec eadem exercitia &. ipse, sed juxta tenues mei ingenii , fortunarumque Vires , cum per otium , quo RD. o. M. sum donatus, sectarer, magno meorum studiorum emolumento mihi inquam magno doctissimum , atque ut omnem Viri laudem sane praeclaram unico verbo Cominplectar , qua excultissimis moribus , qua omnigenis literis Tibi acceptissimum , Lucam Holstentum; suscepto prius beneficio , quam praesentia , Vel obsequio novi. Qui faciente Petro La Sena, aeque Τibi, dum in vivis agebat, noto , paribusque artibus . caro, & sibi, & mihi amicissimo. complu-Tes Langobardorum , quos dixi, Auctorum locos in Papyraceis manu eXaratis apud nos

18쪽

NU NCU P AT O R I A si Codieibus, & in Editis quoque depravatissimos ad fidem Vaticani exemplaris, ut petieram , recensuit, recensitosque mecum .pe

humane communicavit quo tempore Tuo ille parens imperio, Antigraphum inde exscribendum curabat. Hoc ego praesidio sub- fultus , virique longe peritissimi consilio

etiam animatus, nostratium , quam eXpOnere meditabar, & ad manus habebam, impensius excolere coepi Historiam Langobardorum 3 sed Deo non sinente, ad conceptam animo maturitatem minime in hanc usque diem eam perducere est datum . De qua perficienda cum desperarem , videremque lite ratos Perplures viros talium depravatorum Codicum lectione deceptos assidue de eadem pessime mereri , Opustula saltem isthaec , quantum in praesentiarum facultas fuit eX- polita, atque illustrata, foras dare non inu tile futurum duxi; quibus, ni fallor , prOstigatae cessabunt tandem quammultae inter doctos receptissimae , altiusque subnatae, sed maletanae de eiusnodi Historia opiniones, deque harum rerum Langobardicarum ordine ni admodum fallor incipiet notitia luculentior haberi . Nec falso inci-

19쪽

iv EPISTOLApiet ue nam licet pauca adhuc alia ab antiquis de hujuscemodi argumento descripta. Commentaria edenda supersint , in his tamen adeo Obscurus, atque implexus, & jejunus observatus reperitur character, ut possint plane , debeantque altiori cum profectu in multis suppleri, plusquam in multii per annos dirigi ,& in omnibus dilucidius explicari . Haec praestare , magna sane ausus , Olim deliberaveram , manetque etiamnum valida invalido quamvis in corpore menS ,

quae omnia non fuissent, nisi Tuo Amplissimo nomini, ambitiose quidem, sed justissime Consecranda ἴ quoniam ipsa per se Tibi non injucunda , & deberi cognoVeram . qui occasionem a Te , Τuoque ab omi acceperam, in haec studia intentius incum- . bendi . Interim autem debiles, ac rudes hos

meos conatus prae Tuo in Omnes literas amore, devotionemque una meam prae i

signi Tua humanitate, deprecor , ne dedigneris ue apud quem noster Campanus Arrchiepiscopus Camillus Meletius a Palma Tuo, summo, optimoque Pontifice URBA NO VIII. M a Te ob incomparabiles ejus animi dotes meritissime in dies ad majora evectus,

Lega

20쪽

' NUNCUPAT ORI A vLegatusque nunc nuper ad Caesaream Mais statem designatus, benevolentia in me usus singulari, fecit bene notum . Diu felix vivas, Eminentissime Princeps, sub quo boni omnes felices se esse gaudent.

. . ' 4 . .

Eminentiae Tuae Reverendissimae

mmittimus, es Deditissmm Servus Camillus Peregrinius Alex. F. '

SEARCH

MENU NAVIGATION