장음표시 사용
31쪽
ditum impulerunt honores, qui sibi spondebantur, hominum plausus , ct encomta literatorum. Cum enim eam in uitiem vix pedem tulisset , non inanibus adolescentiae cupiditatibus, quibus, natura ipsa satis abundat, se capi passiis fuit; sed in laboribus. plurimis se exercuit, ac vanae curiositatis rejecta cura totum P sudiis addixit. Quocirca Camilli scientia statim praelucere coepit , &multorum. in se Ora vultusque converterat; ac praecipue
praefati equitis a Puteo, Lucae Hul stenti dignissimi tum aulae Pontificiae Praesulis , ac Bibliothecae Vaticanae. Praefecti. Acceptus item fuit Leoni Allatio , Petro La. senae Neapolitano ,. Johanni Matthaeo Caryophilo , &Francisco Arcudio, qui Graecae nationis decus & Ornamentum tum erant . A Pompeio Gariliano immopere expetitus, qui Capuae tunc Canonicatu ornatUS , . legato.
que Castri Comiti Hispaniarum Regis Philippi III. ad
Pontificem erat a secretis. Francisco Saleillo etiam familiariter utebatur, in almo tunc sapientiae Collegio severiorum disti plinarum lectore: Paulo item AEmilio Sancto. rio, Iulii Card. nepote cuius vitam ille Peregrinio describendam commisit, huic operi postmodum inserendam Salvatore Cuoci ordinis Coelestino tum Generali Abbate; ac demum Francisco Card. Barberino do florum virorum Maecenati dignissimo acceptissimus fuit, aliisque Eminentissimis Patribus, ct clarissimis viris, qui in eiusdem Card. Batherini Bibliotheca Academiam frequentes con Uenitabant, a quibus summis laudibus celebrabatur Camilli scientia, ac praecipua Graecae linguae peritia, qua tanquam patrio idiomate facillime loquebatur. Igitur his, aliisq; Academiis, quae in eruditorum quorumdam domibus in stitutae erant, nullus sere sermo habebatur, nisi ad scien tias pertinens, frequens aderat Peregrinius , plera sque ibi eruditas dissertationes recitabat, ingeniique sui praestantiam in variis disti plinis praeseserebat; unamque . e X tota se descriptis Iectionihus, typis Romae mandasse Hol stentum anno IsI8. vix XX. aetatis Camilli exacto, fatetur
32쪽
Fabius Vecthionius Camilli familiaris, & amanuensis, ex
quo aliqua ejus vitae monumenta posteris tradita prodi re ; Lectionem scit. in sq. ' Posteriorum Aristotelis paritiaculam, quod & Laurentius Crassius in ejus elogio confirmat Quam tamen Lectionem nusquam hactenus inveniare contigit , licet operam omnem curamque adhibuerim.
Romae dum degeret Camillus, quotidie Bat berinam , Vatiis canam , aliasque percelebres Bibliothecas, & Mu sea per Iustrabat , reconditaque ibi Manu scripta in pluteis adservata attente serlegebat . Qua de causa libido illi incessit maxima quod a puero semper expetivit a patriae suae historiae ad texendae, quam iampridem parum felici Omine descripsisse animadverterat Scipionem Sannellium Capuanum Iurisconsultum, qui suos autographos Capuae Annales indigestos doctis aliis civibus castigandos, perficiendosque reliquerat . Gaspari Attendulo viro datisimmo, Iohannis Baptistae nepoti a Capuae decurionibus ea cura primum imposita fuit, qui demandatam sibi provi clam haud potuit conficere , imo ne aggressus quidem
fuit; iuvenem enim illum , qui summae expectationis erat. immatura mors abripuit ; Dcque Sannelliani Annales ita adulterati haetenus circumseruntur, ut omnino ignoremus,
utrum iidem sint, qui a Scipione descripti fuere , an quos alii sponte, inconditeque suppleverint. Hac de causa alpatriae suae famam illustrandam, illius historiam pluribus distinctam voluminibus describendam suscepit Camillus . Primum igitur opuscula quaedam , quae Romae , Capuae,
Beneventi, Salerni, Barii , Amalphi, Neapoli , in Casinensi Coenobio, aliisque hujus Regni pluteis adservabantur , at pulvere conspersa , ac pene obsita , tineisque com sa , quot poterat, collegit r ea item , quae in Neapolitano , Cavens , Aversiano, aliisque Cassinensium Monaste riis , quae ad Longobardorum Principum, illiusque aevi historiam elucidandam conducerent, comparavit, illaque erudi issimis suis dissertationibus , ac notis ornata praelo subdenda curavit; tomusique alter quem pollicitus fuerat, iam expeditus ad Langobardicae historiae complemenq
33쪽
tum fato quodam, ut infra patebit, igne ab Qmtus fuit pQuot tum itinera suscipienda , quot labores Perserenis di , sumtusque Peregrinio faciendi pro amanuensium stiis pendiis solvendis, Tabulariorum custodibus, libris e longinquo vehendis, ceterisque necessariis sumtibus, quisque perpendat. Unum cluntaxat heic in medium afferam, ex quo id facillime licet coniicere . In quadam ad praefatum Fabium Vecchionium epistola Kal. Martiis anni MDCXXXVI. clata, plane fatetur Peregrinius , bis centum
nummos aureos a se expensbs pro Cavensi , Stabiensi , ac Salernitano itinere rursus consecto, aliosque xx. in multis
Autographis ibidem, ac Neapoli post reditum exscriptis
consumtos. Vide sis quam in immensum impendia succreverint in tot aliis itineribus xxx. & amplius annorum spatio decursis , ut Romam , Bariumque his , ter in Cain vense Monasterium, quater Surrentum, Stabias , Ama phim , quinquies Beneventum , Calatiam, Alifasque, Casisnum saepissime demigraret , nullis parcens laboribus , animique valetudini, vel quieti haud parumper indulgens. Tantae scilicet molis erat , ut Langobardorum , ac Pa triae suae historiam conderet Camillus. At ad Peregrinii ingenio suo parta opuscula strmo redeat. Ut aptius , ac lacilius Campanae Historiae mo- Iem.digereret Camillus , Apparatum quendam consulto
edidit, quo quatuor Libris, sive disturshus , uti ipse nuncupat , Italico strnaone exaravit , Campaniaeque nostrae nonumenta , Chorographiam , aliaque de ejus nomine, finibus , laudi hos, urbium fundatoribus , agris , sumini inhus , montibus, lacubus, consularibus , privatisque viis, denominationibus, hellis, desolatis urbibus, ceterisque adcumulatissimam hujus Provinciae cognitionem necessario pertinentibus planissime explicavit, ct ad sitietatem usque Perduxit et opus prosecto ab omnibus tam Italiam, quam ultra montes incolentibus sapientibus viris summopere exinpetitum , ac summis laudibus celebratum ς quodque ob xaritatem nunc usque desideratum , Deo auspice , novis additionibus , noti sique auetum in lucem edendum cur
34쪽
himus , ut literatorum tandem Votis annueremus . paratum nempe ad Campanam Hisoriam , sive Capuae Μetropolis antiquitatum pro 'siones cudendas curavit Ρ regrinius Alexandri filius Neapoli anno MDCLI. ejusique Liber sitim magis eruditorum accendere, quam extingue
re visus est e quo enim pus ab hydrope liceat de st diosis hoc uti vocabulo sunt potae, pur stiuntur aquae.
Hinc amicorum turmae, quibus ipsie variis in provinciis incolenti hus familiarissime utebatur utinam illorum tot familiares literae tribus tomis collectae, ut praecit. Vec chionius adfirmat, extarent hactenust ex iis quidem tot Doctorum virorum paterent nomina ad conficiendam Capuae Historiam perpetuo addebant stimulos, quam triiseus ipse jam tomis pene absolverat ; aliudque volumen
de Amphitheatro Campano Iibris III. distinctum digessit,
Perraris aeque, ac illustribus antiquae eruditionis monumen iis resertum . At nescio quo fato volumen hoc, aliaque item opuscula nobis erepta sunt , ut dolendum potius, quam laetandum, jugiterque Oblacrymandum foret. Campanae tamen Histortae, quae abusque suae ediationis initio communi latissime plausu excepta fuit , a nonnullis critica quaedam, ceteroqui levissima , impacta est Inter hos ceteris minoris famae viris Praetermissis, quo rum dissicultates iam evanuerunt fuit Bernardus de Christophoro disertissimus tunc Neapolitani Fori Iureconsultus, Romanae, Graecaeque Historiae Peritissimus, ac nu meris omnibus absblutus, qui Graecis literis satis instructus erat , quippe a Patre Neophyto Cyprio Basiliano Monacho Neapoli, & a Leone Allacio Romae praecepto. ribus eas illum accepisse ferunt. Hic quidem Camillo PGregrinio multis annis antea familiarissime usus erat , sicis que Campanae hujus Historiae occasione literariam illi litem movere coepit , ac tria illius capi va acerrime nitiis
c a tur ' Uti 2 antiquum Campanaa Ecclesiae cat,edralis Mitiale notis doctissimis illustratum . de quo ipsemet Peregrinius verba iacit in castigat. ad Lap. Protosp. nota a. in fine .
35쪽
tur Impugnare ; primum scilicet , in quo Peregrinius de Nicae imperscrutabili confectione, atque essentia pluribus
verbis agit discursu III. I. VII. Alterum, in quo discursu Iv. , ult. de Neapolitanorum cum Romanis foedere disputat , munusque ab iis XL. paterarum aurearum visacrae societatis Romano Senatui post Trasymeni ab Du ce Annibale laetam caedem oblatarum , teste Livio lib. xx II. producit. Id aeque, ac naVium quarundem tributum Romae debitum , non unius societatis , ac foederis notam, siel subjectionis potius argumentum aliquod suisse contenderat Scriptor noster . Post remo de verborum Symmaachi Epist. 27. ad Censorinum enodatione s sunt verba Camilli loc. cit. γ in queis de Neapontum Religione quaedam innuit , ea quidem non ad Cnristianam Religionem per,
Bernardus igitur in Peregrinium clamitans, Dissertaintionem de ruita Latino sermone descripsit , imperstctam tamen, lacunisque quibusdam posteris supplendam. Alte-Tum , qua Camillum impugnat , cujus titulus est et Dia vario modo delu confederationi de si antichi. Postremam ,
qua Symmachi verba expenduntur, apologeticumque Pro Neapolitanorum Catholica Religione eodem strmone cor posuit . Quae disset lationes apud Cl. virum Scipionem de Christophoro dudum mihi familiaritate coniunctissiamum adservantur; easque in Avi sui memoriam insignem literariae Rei p. bono, atque utilitati curis aliis literas ita Vacuus in lucem editurum ipse spopondit. His itaque difficultatibus Peregrinio ordine obviam dum fuit , ut amico adversario faceret fiatis. At a quonam haec monumenta expistabimur, cum nil aliud ab eius vitae hreviariis eruere licet,quam quod is iugiter ad laboraret ad elucubrandam Historiam , quam describendam sust Perat, aut amicorum postulatis restribendo , aut in cria minationibus diluendis tempus tereret y Ea sane docto. rum hominum est fortuna , ut qui magis Reipublicae comismoda comparare nudent , eo criminationibus magis , α criticae subjacere cernantur. Ea enim Opera , quae nuti
36쪽
VITA . . milius momenti simi, luce carere ea videmus, nec ab eruis ditis quidem inquiruntur , nec illa vel altero duntaxat
Tot, tantisque laboribus exant latis, quos in itineriabus conficiendis, climatum, locorumque variis sitibus discurrendis diu perpessus fuit Camillus, domesticae etiam tum carae Virum angebant, quippe parentes sibi carismmos, fratrem exoptatum, familiares complures , Petrum Lasienam praesertim, Cassianum a Puteo, Holdinium divino fato ereptos sensit . At vir sine Christiana pietate
satis instructus constans, ac imperturbato animo calamitates Pertulit, Deoque rerum omnium auctori animi sui molestiam acceptam restrebat . Haec tandem studia , moerrorque animi quibus, assidue conficiebatur , morborum vim , ac copiam Peregrinio peperere; caput scilicet conti- aeuis doloribus assiciebatur, ac vertigines patiebatur ἰ stin machi imbecillitatem, ac nauseam experiebatur quemlibet enim aut cibi , aut potus saporem abhorrebat Virium etiam lassitudinem, & in tanta malorum copia, renum quoque dolore laborans, ex urinae impedimento ace his dolorum convulsionibus torquebatur. Inter haec grain v.a , quibus continuo amictabatur tormentis, imperterritus Camillus Deo identidem gratias agebat , cujus in Ore haec duntaxat verba resbnabant, ac frequens usurpabat zBenedictus Deus - Hinc Iohi Librum ex sacra Scriptura saepe pervolutabat, Thomae a Kempis etiam, S. Augustini meditationibus , ac B. Henrici Susionis frequenti lectione recreabatur . Ita semper de se humiliter , ac demi iase sentiebat, ut se quocunque honore , ae munere indignum haberet. Eximia item in pauperes , egenosque ii eralitate fuit; sicque bonorum , honorumque vilissimus aestimator , cunctos patrimonii sui redditus , oblatosque toties honores, ac dignitates parvipendit solitus adfirmare : non fatis bene eum sapientia divitias , honoresque
congruere , quae mentem obfuscant , s animos extouunt. Saepe iuxta lectum, aut infirmus super illum , mente in
Deum firma elevabatur ; aut in Ecclesia , ubi quotidio
37쪽
Sacro. aderat, ac festis diebus Divinis se Sacramentis m,niebat, pluribusque Sacrificiis genubus stre semper flexis,
maxima cum pietate auditis, quietis, ac solitariae vitae gratia domum repetebat. Parentibus suis vita iunctis , he. reditariam etiam domum, patriumque larem deseruit Camillus, ac suis sumtibus aliam intra Capuae ipsius moenia in salubriore situ , & aere potitam , emit ς' quo li-hros duntaxat , & authographa volumina, aliaque quae
non decori, sed commodo tantum inservirent, transtulit, uno duntaxat famulo pene senescente contentus, ac famuis Ia , ut sibi in necessariis usibus ministrarent . Illuc nonnisi doctos ac eruditos viros advocabat, a quibus se ac
cepturum sperabat; neque, nisi Perraro, hyemali tempore, quo Capuae fere semper degebat domo egredie-hatur ,- cum ceteris anni temporibus in sua villa in Casais pullae Pago manere consueverit . Pagus hic tribus circi ter mill . passib. e Capua distat, in plano, amoenoque in eo situs ; atque e radicibus Tiphatinorum collium parum ahesId cernitur; quo ex loco amoenum uti theatrum vilista haec prospectatur, atque exhilarat, cuius coelum adeo salubre, ac Perpetuo temperatum dignoscitur , ut Peregrinius saepissime amicos suos invitaret, immo etiam coisperet ibi apud se diversandum , quibus summopere eam villam commendabat. In hanc ipse suam dicamne villam, an potius Mustum , veterum Lapidum Musdam enim ex
variis locis collegerat , quosdam vero in nostrae Provinciae urbibus , vicisque ac suburbiis repertos sua manu exscripserat, eosque eruditissimis animadversionibus explanarat strali igne absumtos statuarum , Idolorum , numismatum , tessellatorum , Hetruscorumque vasorum m numenta Omnia transferre curavit . Sed quam pessimo publico inde post mortem abierint haec omnia , argu mento esse potest , quod vix etiamnum pancae priscorum temporum inscriptiones in hujus villae parietibus supersint ; aliaque pessum ire coeperunt, iniquorum, indoetorumque non insolenti pervicacia , negligentia, vel avaritia ; quippe ab heredibus locatis aedibus , inquilinorum
38쪽
nequitia eelebris Camilli Peregrinii nedum villa ', quam
insigne illud antiquarum rerum Mustum omnino conis sumtum fuerit ac devastatum . At quid infandum ren Vare dolorem morori Quamvis vero, ut innui, morbo laboraret Camillus totus enim studi is deditus tristi ingenio , ac severo semper erat, ac raro vel moderata animi relaxatione , aut ocio recreabatur ne infirma quidem valetudine a libro. rum Iectione omnino abhorrebat, atque amanuensium opera, quos semper praesto habebat, historiam, quam c-perat describendam, haud intermisit . Et quidem ex illorum grege praelaudatus Uecchionius pleraque ex Pereugrini operibus licet incohata, ac minime absoluta nobis reliquit. Famosa tunc temporis Vestiviani montis ignivo- mi eruptio ctota nostra provincia perculsa metu, di quae in summo discrimine versabatur anno MDCXXXI. me se Decembri contigerat; quo tot praestantes, ac summo ingenio viri ad eam describendam summo sudio conten derunt , ac philosophicis rationibus sua stripta exaggera- runt, Camillus quoque , arrepta occasione, ad scribendum animum adiecit r masque meditationes addidit , dipsa ueris quibusdam t/UUM , ct argumentis confirmavit . opus prosecto . quod e Philosophis immortalitate dignis erutum , Iacobo Antonio , scilicet, Glorioso , Leonardo
e Capua, - Paulo Bottonio, aliisque clarissimis viris testantibus consecit Camillus anno MDCXL. quodquo cum aliis Romae, Neapoli, Capuae recitatis Lectionibus typis dare Promiserat ; ex iis duas duntaxat de Fosilibas unam, de Campaniae Dnibus alteram nuncupatas dedit postmodum Praecit. Vecchionius; aliarum vero nedum tituli su-grsiunt. Nec exiguo in numero, ac parvi momenti fuisse ectiones illae censendae sunt, cum permultas is Romae' toto quinquennio, quo ibi primum moratus fuit, deser erit, quam plurimas etiam Neapoli in Academia lave si gantium nuncupata , multoque plures Capuae suae domi primum, in Carmelitarum inde Conventu, quo civitatis
illius clariores viri undique conveniebant, habitas; e qm
39쪽
trum numero aliqui Elummodo hic nominantur, Pompeius videlicet Garilianus in Capuae Canonicus , Carolus exillustri de Vineis familia , Alexander Sibilia, mox Episcopus Capritanus , Iohannes Baptista Ventrilia , Episcopus postmodum Casertanus , M. Antonius Granata b , Franciscus Antonius de ce Thomasio , Iohannes Antonius Q Vecchius, Episcopus deinde Iscianus , Stephanus de Benedictis, Franciscus Antonius ' , & Alexander de Isa ; omnes item Majoris Ecclesiae Canonici, Iulius Caesar .Imbrianus is senior, Paulus Bottonius eximius patriae suae Philosophus, Iohannes Carolus γ Morellius, R R. PP. D. Antonius Mancinus, & D. Iulius Minutulus ordinis Coelestinorum nuncupati Abbates e R R. PΡ. D. Germanus de Uva P. Benedicti optimi vatis nepos, di Benedictus Blancus Cassinenses et Fr. Albertus Stra solinus Carmelitarum Magister , Michai l Monachus, ejus de nepotes Franciscus Antonius , ct Silvester Ajussa, F. Thomas de Laurentiis, Thomas Morellius , ct Ignatius Vastanus ordinis Praedicatorum Magistri: P. Ioha nes Petrus Paschalis, di Franciscus de Natali Societ. Iesu, omnes patriae siuae decus & ornamentum ς aliique quam Plurimi tam Capuae , quam vicinarum civitatum Praestantes ingenio viri, qui quovis mense statis diebus Capuam conveniebant , ibique in praefato ΡP. Carmelitarum Conventu aliqua primum Dissertatio , inde ad po G spectans aut vernacula, aut Latina, vel Graeca lingua, ut libebat, recitabatur , quo Campani adolescentes in
Comaediarum lcriptor sub nomiaeo vii ejus nepotis editum
40쪽
muerentiir , di facilius ad emulationem provocaremur. Hanc quidem Academiam Raptorum nomine a CR millo seniore patruo suo primum institutam postque iutius mortem' pene extinctam Peregrinius noster sub permana Impediti nuncupatus rursus instauravit, ejusque, veluti parens, auctor habebatur . olsus sima , nomenque cum 1am pene torem per terrarum orbem 'diffusum esset , in dies litera , clarissimique viri nedum e Regno Neapoliis taris, sed etiam ex tota italia ,& lon inquis ultra montes regionibus ad ilium invistnem , auerendumque Capuam conveniebant. Omnes Rem , quibus Roma . alitique locis Neapolim iter faciendum erat, statim ac Capuam ad metarent, Camilli fama permoti ipsum adibant consalutatum, & cum e . colloqui summopere exoptabant . Ipsie
perhumaniter omnes excipiebat, erudita aliqua rerum anatiquarum narratione solabatur , Musti sui inelauros illis recludebat, de rebus quae tum ab eo pertractabantur , faciebat certiore , Qorumque absentium familiarium ilIis, . iteras libentissime perlegenat. A plerisque fama tantum, aut per literas notus , ipsorum stripta , elucubuitiones, edita volumina ad se ruina variist e regionibus accipiebatis ac libri sere omnes, qui tunc temporis cudebantur, aut dono accepti, aut suis sumtibus comparati, in sua percelebri Bibliotheca adservabantur Ad illum undique epistolae mittebantur a clarissimis viris , ut de locis dissicillimis eum consiserent, quippe veterum diplomatum , Manuscripto-
Tum, aliorumque venetrandae antiquitatis monumentorum callentissimum noverant . Haec omnia titula Consultatio num eruditarum.in unima volumen digesta acerbo fato
ignis qunque absumsit. Pluries a Campanis Decurionibus invitatus, ut in publicis vel sestorum dierum dedicationi. hus vel supramorum Principum parentalibus aut Poeana' caneret, aut naenias excitaret, Iibenter illorum votis obsequebatur, A versibus Latinis sim enim Latinam potius quam Itala n excolebat Peregrinius et uditas siue inscriptiones ι epigrammata, idque genus alia elegantissime describebat. In ostitu vero ratippi III. Hispaniarum