장음표시 사용
11쪽
pites agi, quam palustrium avicularum more humili pennarum remigio limosas aquas verrere nunquam in sublime libra tos. Neque tamen de nostra industria, quantulacumque illa sit, adeo temere sentimus, ut tempore quidem exiguo, quo nos benignis auribus uti vestra patitur indulgentia, singulos Eloquentiae fontes indicari, nedum aperiri polle in animum inducamus. aftatem fortasse hominis, & plena volumina exigit istiusmodi materies hoc praecipue Seculo eruditillimo pariter,& in literarum cultura religiosis imo, quo certe seculo post aurea Octaviani Augusti tempora, & poli vindicatam ducentis
ferme ab hinc annis a barbarie latinitatem literis latinis felicius nullum exortum est. Praeterquam quod Eloquentiae sacris nondum initiati rudes veluti picturae tyrones, qui universam optimi Archetypi formam in tabella ducere nescii oculum exis Primunt , aut manum, quantum in ipsis est, simillimis lineamentis, ita & nos ex multiplici exemplarium numero eas tantii millorum particulas imitari voluimus , quae specimen quoddam, si non artis, diligentiae saltem nolliae in rhetoricis exercitationibus exhibeant, vel adumbrent. Sic volentes, prudentesque, nec soccis indutas, nec tragico innixas cothurno Musas inducimus, quoniam hic theatrum non habent, in quo
versentur, nec dulcisonam Tytiri modulamur avenam, nec nora Calliopes tuba canimus , non declamatorem agimus,
non historicum, nec demum Satyrae, nec Elogii, nee Epistolarum paradigmata exponimus, quoniam ex iis quaedam huius omnino loci non sunt, quaedam vero in aliam fortasse diem exhibenda secrevimus. Interea vero, si dum aliud age nincidisse videbimur in commendationem earum virtutum, quas
animo tantum colere venerabundo statuimus, nemo idcirco
sese a nobis deceptum esse putare debet: neque enim quis jure succenseat navis alicujus gubernatori, qui postquam litus legere secum decrevit, secundas nactus ventorum animas Plenis velis alto se credit, ad illum modo, quem sibi destinave-ἀλt, Portum appellat.
12쪽
Uamquam multa sint, Illustrissime Praesul, quae me in dicendo imperitum, seu potius infantem onerant, atque opprimunt verba facturum de Eloquentiae Principe Cicerone, quem Oratoriae artis studiosis adolescentibus unicum , idque absolutissimum exemplar propo
no, ea tamen re, quae me non parum recreare deberet, &confirmare, sentio quam maximε animum commoveri. Cum
enim apud Eloquentissimum Prasulem , & Sapienti s simum, apud disertissmos, doctissimosque Auditores dicendum sit, minimo certe labore adnitendum esse perspicio, ut, quod mihi propositum est, id vobis oratio persuadeat , ipsa quippe λbi propositio audientiam facit, & me veluti hortatur, ut di cam liberε, & confidenter. Quis tamen contra in re tam clara , & manifesta argumentorum copia, dignitate , atque amplitudine sese oppressum iri non timeat, cum nihil prorsuς oedum effari, sed ne cogitare quidem , ac meditari se pop
13쪽
se sciat, quin ab Auditorum ingenio, vel anticipata meditatione fuerit excogitatum, vel, dum in eorum aures descendit, inopia dicentis tenuatum, factumque expectatione ipsa minus,& longe impar argumento suo videatur. Praeterquamquod vanum fortasse nonnullis, & supervacaneum esse putabitur, rem bonorum omnium consensione probatam in controversiam adduci, quasi vero solem lucere argumentis probandum sit, seu, quod aequε certum videtur, Ciceronem optimum esse oratoriae imitationis exemplar apud homines literatos revocari possit in dubium. Ea tamen est, Auditores Praestantissimi, humanae mentis conditio , ut circa singulas fere res, in quibus veritatem expiscari contendit, opinionum diversarum fluctibus agitetur, eaque fortasse in Cicerone imitando difficultas, is labor est, ut vel hominum incuria, & inscitia, vel ipsorum temporum vitio identidem mala pro honis libentissime accipientium contingat, Ciceronem , si non Vituperatur, no
amari saltem , ac diligi, & a nonullis admiratione quidem, non autem imitatione dignissimum appellari. Licet itaque seculi nostri perpoliti, doctissimique literatura stet pro optimo dicendi genere, adeoque Tullianarum sit partium, libenter tamen hac super quaestione mihi fingo adversarios, vosque, Auditores optimi, judices habeo libentissime, dum pro Cicerone agere aggredior, adnitorque paucis ostendere, illius auream diacendi copiam, & elegantiam, dignitatem, & vim , maiestatemque gravissimam , facultatem denique omnem ad opti mum Oratorem instituendum informandumque unice post
In hoc tamen dicendi principio video, Auditores, planeque sentio, multa mihi, quae sapientiam vestram non latent, esse praetereunda, multaque leviter attingenda, ut satietati vestrae in ipso certὸ orationis initio prudens occurram . Nihil igitur loquar de exemplari eligendo in rebus omnibus, quas quis aggreditur, optimo, & perfectissimo, neque ex generali hac positione ad rem nostram descendens argumentis probare CO tendam
14쪽
tendam, ad optimi exemplaris normam oratorias artes dirigi oportere, quarum dignitas aequh, ac dissicultas nullum labo rem , industriam nullam, ac diligentiam facit in sui acquisitio.
ne supervacaneam. Quod vero tyronibus pariter, ac vetera
nis Oratoribus sit opportunum, illisque magis, quam his praeceptorem sibi deligere expediat, ae veluti paedagogum, quem
omnium veterum putent excellentissimum, id vero adeo ce tum, adeo extra omnem controversiam positum esse judico,
ut ab iis tantum negari possit, qui vel militarem disciplinam
sub gregario milite magis, quam sub optimo imperatore addiscendam, vel ad alias quaslibet artes comparandas nihil prorissus experientissimi magistri institutionem conferre arbitrantur. Causam itaque statim aggredior, quam quidem, nisi ego fallor, omnino tenere arbitrabor, si vobis possim persuadere dicendo, Ciceronis opera Rhetorices ornamentis omnibus reis
dundare, &insuper esse omnigenae Sapientiae luminibus resertissima. Hoc enim primo statuendum est, elegantiam verbOrum, compositionem, & dignitatem, quibus certε tribus omnis perfectae elocutionis excellentia continetur, pertinere quam maximὸ ad optimum oratorem , bonum tamen illum esse
non posse, nisi etiam sit sapiens, nisi de rebus omnibus dicere possit ornath, ac sapienter. Hinc Eloquentia ipsa ingeniosEnon minus, quam verε Tullio dicta est copiosE loquens sapientia 3 neque enim quorumdam copiosa garrulitas, loquacitatis unich redundantia pollens, quae nullis contenta legibus . nulla arte coercita turbido tantum impetu quaquaversum
effunditur, Eloquentia putanda est; Haec quippe rapit Audientium animos, illa confundit, persuadet haec, hominumque affectibus suaviter imperat, illa vero nescio qua specie suroris indoctos tantum, impudentesque homines occupat, invadit, exagitatque, brevi tamen ad sanam mentem, simul ae fascini illius vis deferbuerit, reversuros. Quantum itaque legitimi resis justum imperium ab effraenata Tyranni violentia, tantum an dominatu animorum sapiςntis oratoris laeundia a. diserti sortasse
15쪽
sortasse hominis, sed tamen indocti eopiosa loquaeitate disse te solet. Quantam ieitur flexanimae huius, copiosEque loquentis sapientiae vim in Consule Arpinate fuisse fatendum est, qui unicii fretus facultate dicendi non illustravit solum obscuri
generis novitatem , non obtinuit tantum Rempublicam, supremisque in illa honoribus potitus est, sed dissicillimis fanε
temporibus a perditorum civium insidiis liberavit, a conjuratorum furore defendit, a vastitate, ab incendiis, ab extremo denique fato solus eripuit Una nempe Tullii Sapientia Cl dii ambitum, largitionemque coercuit, eadem Catilinae scelus, nefariosque sociorum conatus ignominiis , vinculis , exilio, morte multavit i Quin & Romanam libertatem Partium primo furore discerptam, deinde Caesaris victoria oppressam penitus, & deletam, post mactatum denique Tyrannum infirma tis Antonii tabulis, rogatione sublata, illiusque superbia, astu. rapinisque omnibus in propatulo positis paulum respirare coegit , Et vindicasset quidem omnino libertatem eamdem ab invidiosa Triumvirorum potestate, si vel Antonii rabies, oc Lepidi minore aliquo scelere, quam Ciceronis morte satiari potui flat, vel apud Octavium effraena minus dominandi libido, quam acceptorum beneficiorum recordatio valui siet. Sed quid ego pro Sapientissima eius facundia Romanae historiae fidem imploro, quid coniecturis pugno, quid longa argumentorum machinatione ex Tullii potentia, ac dignitate in Republica sua tunc rerum Domina Sapientiae illius vim, facultatemque penε divinam nitor vobis ostendere ρ Extant viri summi mo numenta clarillima doctrinarum copia referta, Sapientiae plena, quibus luculentillime propositi mei testimonium innititur, in quibus certE, si ea diligentissimh tractare velis, nihil eorum
desideraveris, quae ad eruditionem, ad rerum scientiam, omisnigenamque literaturam spectare videntur. Enim vero, Audi tores, sapientia ipsa, quae divinarum, humanarumque rerum
notitiam complectitur, si ad vitae praesentis usum referatur Ω- cerno enim nunc , & sepono quae sunt religionis, quorum aliunde
16쪽
aliundὲ nobis praecepta petenda sunt , quaeque ad rem no stram non pertinent, sapientia igitur , quae respicit usum h
manae vitae, quaque prae primis optimum oratorem indigere statuimus, in regendis hominum moribus, officiisque communibus refla rationis regula dirigendis praecipia versatur ue Eaque profecto est scientia homine dignissima , quae si forte rudentis viri animum perfecta sui possessione ornatum
aciat, ac divitem, eius tune sermo a vulgari tantum distabit, quantum virilis oratio, ac considerata supra puerilem, Vanamque garrulitatem assiugit , Et quoniam hujusmodi sapiens homo uniuscujusque animum scientia sua quodammodo penetrat , intimasque aliorum cogitationes, ingenium , natu ramque veluti divinat, hinc nemo se possit ab illo defendere, tenetque solus ingentes hominum coetus, mentes allicit suavi tate dicendi, majes a te quadam, ac vi voluntates impellit, in summa Auditores omnes, quo velit, aut unde velit, meliusquam in Gallici Herculis, aut Orphei fabella, felix deducit. Iam vero, si veterum omnium scripta rimemur, philosophiae istiusmodi ossiciorum, & benε vivendi disciplinam eontinentis saniora nequisquam, aut graviora praecepta inveniet alicubi , quam in divinis Tullii Commentariis p Ibi Stoicorum severitas, sed jucunditate quadam eondita, ibi Peripateticorum subtilitas, sed a tricarum Iaqueis expedita, & libera, ibi
tota Platonis sapientia, sed viventium hominum, quales nain tura gignit, consuetudini accomodata. Eruditionem modo vestram appello, Auditores Praestantissimi: Putatisne Socratem , vel Arcesilam , aut alios veteris, novaeque Academiae Philosophos excellentissimos de contemnenda morte, de t Ierando dolore, de aegritudine, caeterisque animi perturbatio nibus leniendis tanta constantia, aut dignitate dii seruisse, ut eorum, quae extant sententiae, disputationumque fragmenta quaestionum Tusculanarum Dialogis primas non deferant pIn quibus quidem Dialogis, & in aureis sanE voluminibus, quae de Deorum natura, de Divinatione, & de Fato constri
17쪽
psi Cieero, id potissimum elucet acerrimi acumen ingenii,
eaque insuper honestas, ea religio, & viri boni, ac sapientis probitas, ut virtus ipsa ex porticu Zenonis Romam migrasse putanda sit, stoicoque deposito supercilio , amabiliore quadam specie, & virili quidem, sed paulo mundiore cultu Ciceronis ope sinceram illius speciem depereuntibus fuisse proposita. Quid vero dicam de consummatis imo opere, quod de officiis inscripsit, de cuius laudibus nemo dixerit satis P Nonne Stagiritae praecepta quaelibet admirabilia sanE, & omnium temporum consensu probata, quibus civilis, honestaeque vitae inititutionem Philosophus ille complectitur, nonne inquam Aristotelis , lyceique universi praecepta omnia moralia in libro de officiis tradita sunt, illustrata, emendata etiam , amplificata ,& mira quadam ordinis facilitate disposita P De deraturne insuper in illo tota, quanta est, veterum sapientiis mi Socratis illa severitas, dulcissimo tamen Divini Philosophi melle delibuta penitus, ac desinita P Quam sententiarum, doctrinarumque selectarum copiam e praedictis Ciceronis operibus redundantem ad novi oratoris institutionem vehementer conserre nemo vestrum negaverit, aequissimi Iudices, ita ut, nisi ulterius procedere positi oratio, & si me reliqua , quibus opprimor, argumenta deficiant, tamen sperare possim cuncta suffragia vestra ex iis tantum, quae hactenus demonstravi . Si enim oratoris nomine dignus non est, qui Sapientiae rectricis morum, vitaeque magistrae non fuerit discipulus, atque alumnus, sique huius perfectissmae Scientiae praecepta omnia, vela purissimis veterum fontibus derivata, vel de suo penu deprompta in elucubrationibus memoratis Tullius congessi, erit igitur ille unus pro omnibus, erit ille prae reliquis a quocumque oratore imitandus. Sed unica certe non est sapientia, quae faciat homines eloquentes. Cogitationum quidem optimarum
dignitas, & amplitudo foecundare solet philosophorum ingenia, iique sunt reliquis vivendi exemplar, iidemque felices, ac beati sine perturbationibus, sine solicitudine in Platonico illo animi
18쪽
et animi reim compositi regno tanquam in edita specula consedentes a reliquorum hominum turba, non secus ae ab infima plebe magnates secreti gaudent, summisque omnium honori
bus cumulantur. Appolith enim Lucretius Nil duleius est, seia quam mviata tenere Mita victνιηa Sapientum templa serena, Despicere unde queas alios , pastaque midere
Errare, atque viam palanteir quarere mita.
Ipsa tamen, qua sapientum animi perfunduntur, sincera licὶ esuavitas ad vitae communis usum, civilemque consuetudinem pertinere minus videtur, nisi qui sapietis et , sit pariter eloquens, nisi tam magna, eximiaque animi bona in alios facundia sua possit effundere. Hoc vero sermone tantum, unico via
delicet animorum interprete, praestare pollunt sapientes viri , qui quidem sermo legibus quibusdam calligatus, & intra cerinios regularum limites arte coercitus tunc demum perfectam
Eloquentiae formam induit, speciemque pulcherrimam. Rem, ut video, tenetis, Auditores, & quid oratio nunc postulet planh perspicitis , Imitandum quippὸ ab oratore Marcum Tullium propono, non solum quia sapientissimus est, sed quia
oratoriae artis praeceptor praecipuus. Praeeeptorem dico p Quin potius parens ille est, atque auctor nobilis imae facultatis. Eris raret fortasse usqueadhuc in Eloquentiae Tyrocinio exlex juventus, nec satis claro se lumine praeeunte coecum iter ingres,sa niteretur frustra ex privata, & umbratili exercitatione in publicam concionis lucem prodire, nisi ad oratoriam artem illustrandam, in ea, quae de oratore inscripta sunt, volumina
incubuisset Tullii sapientia. Nam, sicut audaci stimus quilibet gubernator, qui navem alto commiserit, nec hydrographica tabella fuerit instructus, frustra tentaverit ad destinatum litus appellere, nisi foris sortuna, secunda, & prospera ventorum vi, ususque sidere nimium benigno agatur in Portum, ita profecto Dialogi illi de Oratore laudatissimi sunt nauticae instar tabellae, & pyxidis, sunt veluti clavus , & Cynosura, quibus eget
19쪽
eget omnino . quicumque in vastissimo oratoriae Aeaetatis Oceano versari cupit, scopulosque in illa multiplices, syrtesique, & brevia, ac mille pericula plurimorum naufragiis infamia evitare. Neque enim, Audit, magna mens, acre ingenium, aut reliquae animi dotes Oratori admodum necessariae ad nobilissimae facultatis, non dico excellentiam, sed ne mediocrem quidem usum multum conferre possunt sine praeceptorum quorumdam recta dispositione, sine institutis, certisque rationibus, demum sine arte, quae per immensa spatia vagaturos regat, ac moderetur . Quod si Tullio universae artis methodum deberi fatendum est, sique ille praeceptis suis in omni dicendi genere usus est modo quodam, & ordine prorsus inexplicabili, nonne ille erit omnibuς diceridi magister, praecipui vero Eloquentiae Candidatis, quorum singuli ferE greiIus
moderatore indigent, ac rectore, & primi certh conatus vani, atque irriti futuri sunt, nisi praeceptis optimis in arte difficillima instituantur λ Et haec quidem Ciceronis imitatorum est praecipua felicitas, ut si compendio rem agere velint, brevioremque exemplorum viam tenere, non ideo tamen culpari possint, quod longius iter, quod per praecepta ducitur, deis
seruerint. Agite ergo, Iuvenes ingeniosii simi, nec tanta in literarum latinarum studiis taedia vos subeant; Indebitis aliquando querelis parcite, nec vos ab incepto, quam jactatis, prolixitas illa nimia oratoriae artis deterreat. Audivi enim non paucos ita ferme inertiae suae, atque socordiae quoddam veluti velum obducentes: O 'miseram profecto honestorum vitam adolescentium, cujus anni florenti s smi in senticosa, atque horrida latinitatis indagine labore improbo deterunturi Hinc nos Opprimit copia librorum, quorum elenchus morosi etiam senis patientiam oneraret, nedum innumerae pagini innumeris qua praeceptis, qua exemplis ad nauseam usque refertae a fervidis animis possint sufferri, Illinc inconstans literatorum ingenium , & omni nedum seculo, sed etiam state diversus admodum scriptorum stylus mirum in modum torquet incerin
20쪽
bios cretane, an Carbone notare oporteat, quae lectitamus.
Inopes igitur nos facit copia, namque, ut belle temporum nostrorum insaniam mordens nobilis exclamat Satyricus , Undique ebartis Obruimur, stringuntiue oeulis, jugulantque Iegentes.
Quam vanae tamen sint Iuvenum istiusmodi querelae ipsi dispi
citis, Auditores Praestantissimi, quibus certe persuasum est , non dubito, ab imperitia plerumque studiosorum juvenum longius fieri, quam decet, Hudiorum curriculum , si enim v lint squod olim a Sapientibus factum fuisse commemorat nuia per laudatus ille Satyricus) si velint, inquam, ampla quidem , supellectile librorum uti, si non multos codices legere, sed eos multo pollice attritos, conspicuosque longo usu, testisque lucernae fumo, invenient in unius Tullii voluminibus, ubi universam dicendi artem addiscant, in iis enim vera est, & per
sectillima Eloquentiae, ut sic dicam, Encyclopedia . Sic, qui velit sublimi dicendi genere supra vulgarium hominum captum assurgere, inveniet in Verrinis actionibus, in Catilinariis, & in secunda praecipuE, divinae famae, Philippica Romanae Linguae
majestatem e Curuli sella perorantem 3 nec minus admirabile inveniet medium illud dicendi genus, quod praeceptri ci facundiae convenit, in supra memoratis, quae de Philosophia sunt, Voluminibus, nec tandem in Epistolis vel ad Atticum, vel ad Familiares desiderabit ultimum dicendi genus utili stimum mentis humanae sensibus ingenua quadam simplicitate , aperiendis. Taceo de verborum delectu, proprietate, copia, elegantia, quae omnia simul Oratoriae Artis candidatus, si in Cicerone non quaerit, inveniet nullibi. Me tamen de his propter temporis angustiam tacente, Elocutio ipsa clamat, quo, niam ejus sunt ornamenta praecipua, sine quibus inculta, &rudis, barbara insuper, &mendosa fuerit latina oratio. Quae tamen, dum approbatione vestra , Iudices, excepta esse satis intelligo, si rectE ex oculis istis, & vultu voluntatem Vestram
