장음표시 사용
392쪽
CuM in eo strenue laboremus semper, ut aut Editionem reliquis castiorem adornemus, aut noVa quaedam addamus, quibus et existimationi nostrae et Auctori recte consulatur, consuetae in honos Scriptores curae nostrae ne nunc quidem defuimus. Quo enim auctior et ornatior fieret haec, quam nunc publicamus, Editio Flori, Lucium Λmpelium adjecimus ; Auctorem, ob reS, quaS tractat, Varias, Vulgoque
ViX cognitas, non contemnendum: eoque magis Commen
dandum, quod ex Bibliotheca Nobilissimi CL. SALMASII, Viri, dum viveret, Incomparabilis, in lucem proferatur. Propter assinitatem vero argumenti, quia multa do Romanis attingit negotiis, et propter styli concinnitatem, rerumque adeo plurimarum, quas aliunde non liceat sumere, novitatem, visus est idoneus, qui Floro Comes adderetur, atque in ejus comitatu Iucem publicam usurparet. Sed de hoc Auctore judicium Clarissimi Viri SALMA si I, ita disserentis, audiamus: Quis illo fuerit, quo tempore vixerit, juxta me scire dicam cum ignarissimis, si mihi eripias, eum esse quem Suspicor, cujus meminit Sidonius Apollinaris in Excusatoria ad Felicem, his versibus :Sed ne tu mihi comparare tentes, Quos multo minor ipse plus adoro, Paulinum, Ampeliumque, STmmachumque, Μessalam ingenii satis profundi.
393쪽
Recenset in sequentibus plures, qui circa illam aetatem suere, viros ingenio, doctrina, et eloquentia celebres. Sed, cur illo Λmpelius hic noster non erit ' Dices; Quae ratio nos cogit ita cogitare, praetor idem nomen' Certe alia otiam sunt, quae hanc Suspicionem augeant. Eo aevo vixisse constat quo Caesares Augusti adhuc in Occidente imperitabant. Ita enim ipso Scribit eo capite, quo tangit quas commutationes Status populi Romani habuerit: Donec exoriis bellis civilibus inter Caesarem et Pompeium, et oppressa per vim libertate, sub unius Caesaris potestatem redacta sunt Omnia. Ex eo perpetua Caesarum dictatura dominatur DOctum praeterea hominem fuisse, ac disertum politumque, ut erat eorum temporum captus, nec indignum
testimonio illo et elogio Sidonii, apparet ex ipso hoc ejus, quod damus, scripto. Notavit porro Sirmondus ad cum Apollinaris de Ampelio locum, se olim a P. Pithoeo audivisse, L. Ampelii ad Marinum fragmenta quaedam prolixioris oporis extare Divione in Bibliotheca S. Benigni, et praefationem etiam sibi ostendisse. Codex Jureli,' quo usus sum, nescio an ex Bibliotheca S. Bonimi Divionensis fuerit; et potest fieri ut ita sit, qui sciam multos ex ea Bi
Iiotheca libros aIiquando utendos accepisse eundem clarissimum Iuretum. Exemplar tamen illud vetus non ad Marinum, sed ad Macrinum, habuit inscriptum, quod praefationis vicem huic Ampelii opusculo praefixum efit, mrι πο-λaιον. An fragmentum sit majoris operis, cujus haec Epitomo videatur esse, ne id quidem possum assi are. Verisimilius tamen, si conjecturae I us sit, arbitruror, non aliud opus prolixius auctorem suisso meditatum, cum id vulgavit. Mos quippo fuit creditorum illius saeculi, quo literae jam in barbariam ibant, ejusmodi doctrinarum et historiarum sectari et assectare compendia. Quibus tum vacabat evolvere integra Veterum scripta, ut pauci admodum numero erant qui id possent, cum et ipsos paucissimos esse scirent, quOS
NOTAE Ex Iureii Bibliotheea se aeeopia,e Λmpelium scribit ad Solin. P. GIO.
394쪽
cura legendi et discendi tangeret, quae susissime ab antiquis tractata suerant, ipsi contrahebant, quia sustidio sui temporis, vel potius inertiae, rem Se gratam facere intelligebant. Lecturos quippe sua non aliter habuissent. Ut autem praecipuus est finis eorum qui aliquid literis mandant quod victurum opinentur, famam apud populum, quo docti videantur, mereri, idque unum aucupantur; totum id pendere cum cernerent a gustu et judicio lectorum, satis sacere eis conabantur. Alia via id obtineri non poterat, quam ut scriberetur quod legere aliquis dignaretur. Νam pro captu legentium, ut fata libri habent, ita et librorum auctores. Hinc desidia nata est scribentium ex ignavia studentium. Imperitia deinde ex eodem sonte ebulliit. Qui docti eo tempore videri volebant, et qui id nomen ex merito habereotiam poterant, cum antiquos Scriptores jacere viderent, obgrandiora operum Volumina, quae reliquerant, remedium aliquod ex necessitate quaeSierunt, quo illos vulgo traderentnOScendos, seque eadem Opera notos in Vulgus darent. Νec uno modo omnes in eo negotio Versati sunt, ut id quod captabant consequerentur. Quidam ipsos auctores in epitomen redegerunt, ipsis auctorum verbis Servatis, aut paulum immutatis. Alii breviaria quaedam proprio Stylo consecerunt, ex variis scriptoribus excerpendo quod in rem videretur. Νonnulli quasi centones consarcinarunt ex pluribus Scriptoribus qui rem eandem tractabant, alia ab his, alia ab illis sumendo, ac corpus unum, hinc inde collectis alienis membris aut membrorum particulis, condiderunt. Ita Digesta contexuit Tribonianus, ex plurimis Iurisconsultorum commentariis et scriptis. Alii per locos communes digesserunt quicquid praeclari in auctoribus occurrebat, et sub certos ac generales titulos, quae ex Variis defloraverant, congesserunt. Hoc modo universam Historiam Graecanicam concerpsit Constantinus Porphyrogeneia. Cujus
laboris beneficio aliquot fragmenta Polybii, ac Nicolai
Damasceni, et aliorum, nobis, tanquam ex incendio ereptR, Servata sunt in duobus titulis, quos ab injuria temporum vindicavit eruditorum curiositas, uno πιρὶ πρετβειῶν, ultero
395쪽
περὶ αροῆς καὶ κακίαe. Quartum et eorum genus suit, qui, ad privatum studiorum usum, inter Iogendum 1audabilia Ioea ad oram notabant, quae ἀραῖα et χρυσι- Graeci Critici appellant, eaque etiam interdum, ut firmius memoriae inhaererent, describebant. Νec insignes tantum sententias plerique in adversaria sua reserre soliti, sed otiam, ut iidem Critici loquuntur, ἔλα τα καταβατα, si historiam aliquam egregiam continerent, aut luculentam alicujus loci, rei aut personae descriptionem. Quinimmo, et consueverant multi studiosi, Si quem auctorem legerent, retento lectionis ordine, quicquid ex eo judicarent eXcerpendum, in codicem suum regerere, et sibi servare. Unde sactum, ut haec in bibliothecis privatorum reperta, saepe a librariis pro integris auctorum operibus descripta suerint, ac ad posteritatem, aliis subinde ea excipientibus ac describentibus, propagala. Ita conservatus est elegantium nequitiarum curiosis Petronius Arbiter. Quod enim ex ejus Satyrico habemus, mora excerpta sunt alicujus Studiosi, qui quae ad gustum suum in illo auctore invenerat, eodem quo opus Iegebat ordine, adversariis suis Commendavit ac commisit. Qui putant, a
monachis Sic eviratum osse, vehementer errant. Qualis haec castratio soret, quae, reSectis a reliquo corpore mem-hris, Vel potius ipso corpore abjecto, solas Pudendas pa tos reliquisso videatur ' Certe, quae desiderantur, vix videri possunt salaciora ac nequiora fuisso his quae relicta sunt. Immo ista nullum procacitatis et protervitatis υπερβολῆν vel ipsis lenonibus usurpandam reliquam saciunt. Sed his excerptorum Concinnatoribus sacito ignoscendum, si quid cacausa detrimenti passa est Resp. literaria. Νon Enim hoc propositum videntur habuisse, ut excerpta, quae ad usum suum exscripserant, posteris legenda, IOCO auctorum ipsorum, SubStituerent. De reliquis, quibus apparet hanc animi mentem suisse, ut pro auctoribus Iegerentur, quos compilaverant, videndum, an omnino hi extra culpam. Νonnemo Certe eos accusat, reosque peragit illius incuriae quae tot praeclaros nobis abstulit scriptores. Ego vero Epitomatores, et omnes ejusmodi Breviariorum compositores, et Diqiligod by Cooste
396쪽
compilatores Centonum, non adeo literis censeo nocuisse ut autumant nonnulli. Quod enim ita existimant, eos in causa fuisse, cur ipsis auctoribus, quos abbreViarunt et excerpserunt, Careamus, ego in alia sum sententia. Ea secordia
fuit illorum temporum, quibus barbari Ιitoratum et Romanum orbem inundare coeperunt; ut, nisi extitissent qui nobis has tanquam ex naufragio tabulas servarunt, Certum sit, nihil prorsus ex illorum monumentis ad nos fuisse perventurum. Atqui praestat haec qualiacumque nos habere, quam nihil. Malo certo, quod ad me attinet, eos majore sui parto esse deperditos, quam si toti sunditus periissenti Qui reliquias sanctorum corporum consectantur, ac Atudioso religioseque eas requirunt, satis habent si vel uno ossiculo potiri queant. Beatiores certe se judicarent, si istum Corpus aliundo naucisci possent. Hoc cum non liceat, saltem eo, quod licet, contenti sunt. Ita ergo nos assectos esse oporteι erga illas veterum reliquias scriptorum, quae nobis remanserunt, gratiamque illis habere, nisi maximo ingrati Velimus esse, per quos eae hoc qualicunque modo ad nos SMVae suere transmissae. Hoc autem Ampelii Opus ex eorum genere est, quae a plerisque tum solebant conscribi et edi. Νon Epitomo est, non stamentum Iongioris operis, sed veluti collectaneum rerum toto orbe memorabilium, ex variis auctoribus brevitato summa, sed qualem in omniabus ea tempora expetebant, compilatum. Memorialem eum se Iibrum scripsisse in paucis illis Verbis, quae vice praesatiunculae praefixit, profitetur. Quos libros Memoriales ea aetas Vocaverit, non latot viros doctos qui versati sunt in mouumentis illius aevi. Non dissimili genio, etsi dissimili argumento, scriptus Theodori Manlii liber de rerum natura, Causisque naturalibus, de astris, et aliis ejusmodi, qui adhuc in Bibliothecis extat, manu exaratus et Pedestri sermone compositus. Is est Theodorus Manlius, cujus consulatum celebravit carmine Claudianus, ut et opus ipsum. Inde occasionem arripuit vir quidam doctissimus, transcribere illud Manilio, sivo Manlius sit, cujus hodio Astronomicon habemus, ut idem sit Manlius illo Claudiano lauda-
397쪽
tus. Nos alibi pluribus pugnavimus rationibus, et quidem invictissimis, non posse ita esse, cum tot urgumenta sint, quibus probari queat, eum Manilium vixisse sub Augusto. Exemplar porro, unde Ampelium descripsi, ab imperito librario vitiosissimo scriptum fuisse indicare hic debeo, ne,
qui tam multas adhuc supereSse in eo mendas animadvortit, nihil a nobis, quoad emendationem, Praestitum esse arguerct possit. Νon pauciora in illo codico errata fuere, quam verba. Quae potuerunt sine magno negotio et citra nimiam libertatem castigari, ea correximus omnia. Plurima tamen etiam reliquimus, quae facillimum erat restituere, ct mutari tuto poterant; sed intacta ideo praetermisimus, quia tantum nobis licere noluimus, et non tanti visa sunt nonnulla eorum, ut scripturam veterem solicitandum putaremus. Fatendum est, et non Pauca haberi, quae sine ope melioris Codicis vixu quoquRm Possint emendari Huc usque SALM ASIUR. Accipe igitur, quisquis es, LEOTOR, hunc, quem tibi hic sistimus, Λuctorem, non elegantem minus, quam brevem: atque Conatus nostros, ad
Reip. literariae bonum destinatos, adjuva; hoc, atque aliis e Typographia nostra quotidio prodeuntibus, in omni Eruditionis genere, libris, in studiorum tuorum commodum,
398쪽
VOLENTi tibi omnia nosse scripsi hunc Librum memorialem, ut noris, quid sit mundus, quid elementa, quid orbis terrarum serat, vel quid genus humanum Peregerit.
Mundus est universitas rerum, in quo omnia sunt, et extra quem nihil, qui Graece dicitur κ-ος. Elementa mundi I v. Ignis, ex quo est coelum. Aqua, eX qua mare Oceanum . Aer, ex quo Venti, tempestates. Terra, quam propter formam ejus orbem terrarum appellamus. Coeli regiones sunt quatuor: oriens, occidens, meridies, Septemtrio. Coelum dividitur in circulos quinque: Arcticum et Antarcticum, qui ob nimiam vim frigoris inhabitabiles sunt: AEquinoctialem, cui subjacet regio quae Catacecaumenedicitur, neque incolitur, ob nimiam vim ardoris: Brumalem et Solstitialem, sub quibus habitatur: sunt enim temperatissimi, per quos obliquus circulus vadit, cum XII. signis, in quibus Sol annuum conficit cursum.
Signa sunt in coelo duodecim. Arios beneficio Liberi, quod, is cum exercitum in Indiam per Libyam duceret per
IOCR Sicca et arenosa, cum aquae inopia esset, et exercitus
399쪽
ejus siti affigeretur, aries eis aquam demonstravit; et ob id a Libero Iovis Ammon est appellatus, eiquo sanum magnificum socii, ad eum locum ubi aquam invenit. Quod abest ab AEgypto et Alexandria millia passuum novem. ob oam rem a Iove petiit, ut in sidera reciperetur. Alii putant, eum esse, qui Helion et Phryxum vexeriti Taurus beneficio Jovis, quem Iupiter α Neptuno fratre per gratiam abduxit, qui sensum humanum figura Tauri continebat, isque Iovis jussu Europam Menoris filiam, Sidonia' alludens do pit, et eam Cretam deportavit. Ob eam rem Iupiter in siderihus eum dignatus est immortali memoria. Gemini, qui
Samothraces nominantur esse, quorum argumentum nefas
est pronuntiare Praeter eos, qui in his praesto sunt. Alii Castorem et Pollucem dicunt, quod hi principes mare tutum a praedonibus praestitissent. Sunt qui dicant Herculem et Theseum, quod similia athla sint adepti. Cancer, Carcinus, receptus beneficio Iunonis, quod ejus jussu, cum Herculea missus esset ad Hydram Lernaeam, quam nos Excetram dicimus, interficiendam, Carcinus ingressus, Herculis pedes et crura lanians, incommodiorem laciebat eum, quam ipsa Excetra. Idque malum Herculas dissicillimum habuit, Car-ciuumque Cancrum ob id factum Iuno sideribus est dignata. Leo, Leon, qui educatus est Νemeae, Iunonis consilio ad Herculis interitum missus, in terra Argiva diu a Iunca latitavit, quem Hercules dicitur interfecisse cum Molorcho hospite suo, cujus clavam ei tributam tum principio est adeptus, qua Monom interfecit, ejusque Pellem postea protegumento habuit. Ob id factum Iunoni odio esse coepit,
NOTAEI Noe J Hoe eorrnptum egi: nam sex dierum itinere a Mareoti pa- Iude absuisse colligitur e Curtio. Freinsh. ad Curi. IV. 7. 15.2 SidoniaJ Sidoniam, Heius.1 Leo, LeonJ Leo Cisonaeus, Idem. Sie Auctor Epistol. Paridis ad oenon. v . M. Luean. Iv. 612. Claudian. r. in Rufin. 287. et alii. Vid. Barth. ad Claudian. et Cellar. H. Geogr. Ant. I 44 Eae honorataJ Pro, honor vit. Plura hujusmodi vid. ap. Salinas. ad Solin. P. 38. Add. quae ad Flor. II.
400쪽
nos justitiam dicimus, suit cum hominibus. Sed postquam homines malefacere coeperunt, Iovis eam inter Signa posuiti Sunt qui Erigonem Icarii filiam Atheniensem dicunt, cujus patri Liber vinum dedit, ut hominibus ad suavitatems daret. Quibus dedit, ebriati sunt, et lapidibus eum Occiderunt.
ululatu ad Erigonem rediit, quem ut moestum et singularem vidit, solicita proficiscitur cum eo. Venere ad locum ubi Icarius jacebat. Vidit corpus patris. Magna lamentatione in Hymetto monte sepelivit. Ipsa vero Eo suspendit laqueo. Canis ad pedes ejus discumbens diutius, et sine alimentis deficiens, post aquam anhelans in puteum so projecit. Tum Liber a Iove potiit, quod suo imperio deficerent, ut inter siderum cursus poneretur Virgo. Icarius autem Arcturus nominatus est, cujus stella cum exoritur, continuas tempo tates facit. Canis, Canicula. Libra quam Graeci zygon appellant, virile nomen est adeptus. Is omni clementiae justitia Mochos dictus; qui primus dicitur librae pondus hominibus invenisse, quae utilissima mortalibus aestimantur, id quo in numerum stellarum receptus est, et Libra est dictus. Scorpius, qui dicitur ad perniciem Orionis in insula Chio in monto Pelenaeo' voluntate Dianae natus. Orion autem dum venatur, Visa Diana, stupraro eam voluit. IIIa Scorpionem subjecit, qui oum vita privaret. Iupiter et Scorpioncm ct Orionem inter sidera rocepit. Sagittarius, Crotopi filius, nutricius' Musarum, quae Musae semper dile-xcrunt eum, quod plausu et Iusu sagittarum eas aVoearet. Alii Chironem dicunt, quod justus et pius, doctus, hospi- NOTH6 Ad auauitatemJ Videtur descriptum ex Hygino Fab. cxxx. Ubi sorte nihil mulandum est. o HominemJ Dominum Helns. Hygin. r. Poeti Astronom. 4. Ululans, ut videretur obitum domini laeta.
7 Deseereati Forte defeeerant: nempe, quod illia causa mortis extiterat. 8 Prienaol Pelinaeo, vel Pelianaeo: Salinas. ad Solin. p. 507. Boebart. Chanaan. I. s.s Crotopi Aius, nutriet I Leg. Croton, Euphemea nutricia. Μuncker. ad Hygin. Fab. ccxxiv. Non eredo eum voluisse tolli vocem quae cur deleri deheat, nulla causa est.
