Th. Bartholini ... Dissertatio prima-secunda,de theriaca in officina Christophori Heerford ... 1. Febr. 1671 dispensata

발행: 1671년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Tandem tamen Romanorum imperio collapso studium arboris Balsamicae cultura exolevit, defecitque succus odoratus, ut rarus fuerit deinceps gentium Dominis, rarissimus in Theriaces consectione. Oranquam particulas hinc inde curiosi circumserant, ad vastam tamen illam Dispensationem , quae opobalsami unciam unam cum media in mapio, uncias decem octo in duodecuplo requirit, si illam partem excipias quam poscunt Trochisci Hedychroi, non sum-ciunt pro tot ossicinis inmania,multo minus pro reliquis in Europa. minc annalibus decantatur ea selicitas quasi occupati a Colchis aurei velleris, si opobalsamum Theriacam ingrediatur, quod rarissime eveniat. Nostro superiori se culo rari numerantur, qui de his gloriari possunt,

inter quos fuere Ferrantes Imperatus Neapoli, Bernardinus Cicata Brixiae, Antonius Berthiolus Mantuae, Jo. Pona calceolarius Veronae,Campi

Lucenses Nuper quoque Antonius Mansi edusila Vincentius Panutius Anno seculi currentis qua dragesimo idem tentantes, tantas turbas Romae concitarunt, ut ad eas sedandas omnes Rei Herbariae periti in Italia fuerint convocati. Nova enim res sex incredibilis videbatur tantum

72쪽

Opobalsami superesse in Europa, quod Dispen

sationi non a de operosae, inserviret. Desect uiri igitur opobalsami veri aliis modis supplere coeperunt seplasiarii honesti, aliis Impostores. Hi tegere mangonio imopiam , c factiva olea vel Balsama viliora pro legitimo vendere, isti pro vero aperta fide idonea substituere. Illi necessitate, hi lucro illecti, cum manifesta sit Theophrasti consessito lib., Histo plant cap. 6 sincerum ad se nullum advehi, sed quod mistum colligitur, pluribus enim mistionibus vitiari, quodque in Graecia venditur, saepe adulterari. clyid nobis sperandum: qui Syriae vicini non sumus t Ovid de

nostris seculis dicendum ' Quomodo umetur ut etiam peritissimos quosque fallat, silentio involvere maluit Galenus . de Antid. C. 13. quam propalare, ne improbi fraudes discant. Non ta cui tamen Dioscorides, non Plinius, non Aben- sina: Adulterari enim cum oleo de pino, de mastiche,&cera dissolutis in oleo de Ligustro Vita tiari etiam oleo rosae, cyperi, lentisci, balani, terebinthi, myrti resina, galbano, cera cypria nequissime autem gummi Cum haec chartis' conamitterem incidi in Itinerarium inter Musaei

rejectamenta disjectum, Bernhard Bre ten bach

73쪽

Decani Moguntini, qui ex itinere Hierosolymitano 14 8 cum Comitibus suis redux Germa nica lingva posteritati consignavit ea quae in pediregrinatione religiosa observaverat. Inter alia ad hortum balsana prope Alcairum Egypti perve niens narrat vidisse se ex fracto ramusculo exstillantem guttulam pellucidam pinguemque olei instar , qua ambiens aer statim suavissimo odore

perfundebatur. Eandem vota manus inunctam imbibitamque ad exteriora manus penetrasse ut Scvisuis odore sentiretur 'ina suavitate odoris etiam folia praedita esse , si fricentur manibus. Ter mense Decembri cortices Balsami incidi p- pensis agenulis quae stillantes guttulas ex vulnere excipiant. Quicquid verbirmaum vulnus sude ri Sullano soli reservari,ut sine capitis vitaeq; periculo nemo ausit vel tantillum inde susturam. Ex quo liquore potentissimis ' egibus vicinis partiaculam mittere Sullanum, nempe magno Chamo,&Presbytero Johanni, Saraca fano Domino Tar tarorum, Turcarum Imperatori. Sed quod ex secundo tertioque vulnere colligitur,vilius prio

ri, vendi in urbe Cayro, raris Purum vincerum, sed vitiatum cum oleo Vel aqua rosarum, c. Id quod ex Brettenbachii relatione fida o oculari

74쪽

testimonio repetere placuit, quia paucis leo a illius peregrinationis historia certos nos reddit vel verum opobalsa inum ad nos, a Sullano remotiores, nullum deserri, vel adulteratum esse si forsan ex vilissimo liquore aliquid Tobis concedat AEgyptiorum mercatorum avaritia. Igitur se plasiarii honestati ieritati litantes cum vel nullum vel perpaucum offeratur ex oriente quod vitio adulterio careat, similia alia Balsama olea , Medicorum consilio, substituerunt Oleum nucis moschata plerisq hactenus placuit, oleum

Cariophyllorum, de quibus Oddus disputat erudite. Quid in istis desideretur, i quantum ab

opobalsam recedant, in prima Dissertatione

monuimus Patrum nostrorum memoria, cum America mercatoribus pateret,Balsamus ex Peru

asserri coepit niger, latius albus, Orientali non absimilis. Illum nonnulli Medici opobalsami

vicarium substituerunt in laeriaca Nec nos dubitavimus in Dispensatione utraque Heersordiana Beckeriana nuperrima, Peruvianum Balsamum in Trochiscis Hedycro surrogare , propter rationes in dissertatione Prima productas vae ut majus pondus haberent, fecimus apud Beckerum experimenta. Itrumque nigrum

75쪽

nigrum pariter malbum diversum inter se experti sumus. Nigrum quod ex arbore Peruviana novae Hispaniae incisa emuit, odore gravius, in lacte tepido undum statim petit, ubi nigra

gutta conglobata permanens, enatare nescit. In aqua calida eodem modo se geris, desin lanea veste rubra naaculam relinquit Ferro nuncium flammam non concipit, ut crassiorum esse partium videatur. Album ver Onanibus fere notis verum opobalsamum exprimit, sive illud ex incisa eadem arbore profluat, ut aliis visum suit, sive sit Tolutanum , de quo Nic. Monardus in Histor. Simpl. cap. io sive denique ex arbore Ietaibae destillet, quam describit illa elin Piso lib. . Hist. Nat Bras cap. 8. Marcgravius lib. I. cap. s. pellucida quippe ejus esina, nune albicans si recens sit', nunc flavens si provectior, succino similis colore quidem, non duritie, prunis imposita suavissimum suffitum praebens Odore istud Balsamum,quod adbemus,nigro Peruviano suavius, non ala nares potenti sensu serit. Guttae hujus in aqua calente se implissime diffundunt in superficie ad fundum non merguntur, refri-oeratae per spatulam nullo negotio junctis particulis glutinosis extrahuntur. In lacte tepido eadem

76쪽

eadem ratione se dilatant, acq coagulant, dc separata inde eximuntur Gummata quidem alia lac quoque coagulant, sed reliquas notas sustinere non possunt Ferro inunctus albus Balsami succus claram flammam est concipit, sicut oleum terebinthinae In panno coccineo statim imbibitur, sed facile eraditur. Praestantior igitur est succus albus nigro Peruviano, quia notis respondet vero opobalsamo, de ut si copia huj a nobis esset, libentius pro vero po- balsam in Theriaca supponeremus. Intermedium esse inter nigrum Peruvianum Malbum, quanquam de pretio modo re non loquar, hochidicio scimus Peruvianum nigrum cum oleonu cistae dc cera liquescit prunis in cochleari impositum, sed in fundo in granula resolvitur nitagricantia. Ita dc opobalsamum hoc, quod examinamus, sed parcius minc Pharmaceutiea cautio oritur utilissimi, conjungi hos Balsami liquores in ceratis quidem posse quamdiu medicamenti forma rigida est, neutiquam si liquetur. Subsident enim & socia medicamenta destituunt.

Caeterum si vel nullius Balsami exotici copia nobis seret vel de mangoni suspicio nasceretur,

77쪽

Dis εχ TAT O II. D Tna Ri Ac. a pro Theriaca Dalaica conficienda sperarem in patrio solo aptum succedaneum posse inveniri. Tam benignus est Deus noster, ut nostris necessitatibus munera sua inquam deneget, etiam domi nascentia. Non me sollicitum tenebit oleumn facis mos elaatae .cario phyllorum, quae plerumque in locum opobalsami succedunt. Nec de laurino oleo laborandum censeo, aut ex seminibus citri consecto , nec myrrham propugnabo, quae omnia Rondeletius ex Theriaca sua

exesse jussit, nec denique stadie advocabo, seu myrrlaam liqvidam, quam reliquis proscriptis anteponit idem Rondeletius quippe peregrina illa sunt omnia, nec vota nostra implent si vel cupido emergat heriacam ex solis inquilinis

simplicibus conficere, vel intercepto cuna Oriente commercio aromata nulla ad nos possint deportari. Oleum ex granis unlper ad manus est , quod Johannes Plac Oromus pro accedaneo approbavit Lucas hynus oleum ex semine

Hyperici elegit. in piceaeque lignorum resina, ad lethalia medicamenta & serpentium morsus commendatur Dioscoridi libri cap. 94. Nisi nau. tis nostris Mauragis pax samiliario esset, de insigni virtute medicaminis nullus ambigerem, vel eo in nomi-

78쪽

nomine aestimandi, quod Justinus rogi Epitomaror . 36 testetur arbores opobalsami formam

similena piceis arboribus habere, nisi quod sunt

humiles magis in vinearum morem excoluntur. Abietis nostratis abiegna magno in precio est, ut ex larigna adulteretur a mercator bus lucri gratia. iam tamen a larigna discernere docet Matthiolus, quod abietis lacryma substantia minus conssistat, odore praestantissimo fragret,&gustui amarior sit quam larignaci magis excalfacitin eadem praestat valentius, ad annum a s servata flavescit quadantenus. Insigne vulneribus Balsamum est,is aegre spirantibus trinae vitiis commodum, in antidotis Balsami vice in prediens, quibus notis a Dioscoride opobalsa inum describitur. Sed praestantius succedaneum est oleum succini, quod iccirco pobalsamuni Europaeum vocat rollius. Michael Dorin iugSect. s. De opobals totus in eo est, ut evincat Syllogismo oleum succini rectificatissimum Opo balsana locum jure ac accommode sustinere

posta Multi anni effluxexunt cum Syllogismum in scholis non audiverim. Gratum erit post tot annorum serias Conclusiones Philosophicas proponenti auribus favere clingvis vel eo potissimum

79쪽

sam Tires,itantum ad confectuonem Theriaces ac Mithridati imprimis attinet, exactius aemulatur,

a sncerum facillime , minoriqdesumptu haberi poteri, id uti l alteri dubio, Siraudibus A ropolarum,

seni lucro inhiantium, Tam ma in me expositio, eri praeferendum: Ta succini eri oleum, Ergo Sc.

In minori propositione nonnihil laboris impendendum, in qua card rei controversae vertiatur. Priora enim pro consessi sumuntur. Nam composita assumere quando simplicia ejusdem virtutis haberi possunt, naturae est injuria, te meritas vel ostentatio humana. Composita Bal sam non paucis Placuerunt pro opobalsamo supponi, nec nobis, olei herbarum odorata

80쪽

succedaneuna, si id ageremus ut per ambages a recto itinere deflecteretur Caeterum convenientius simplici opobalsamo simplex succedaneum substituitur, ut quod per pauca fieri potest, per plura non tentetur. Similitudinem intercedere inter succinum nostrum album -pobalsamum, nemo dissilebitur, qui succi generationem xvirtutes expenderit. Nostrum voco.

Non solum enim ex Borus sita prodit ted ad littora Cimbriae nostrae copiose eructat mare, imis infossis urbis hujus Regiae, cum nuper pomoeria ampliarenturi, multa frusta magna parva assessoribus eruta suere. Negetabile esse, fit vero simile. Nisi fallit conjectura , est lacrima arboris picea ex sylvis mari vicinis aliunde profluens, ad littora nostra appellens, quae a maris sal sed me induratur Antiqvor una plurimi ita crediderunt, de quibus non loquar. Ex posterioribus laus Magnus .ia. . . rio scribit in

Gothiae, innoniae, Sueciae littoribus, ripis, rumpi arbores, pini vel abietis similes, aestuosis mensibus, inque mare delatum gummi devehi in objectum meridionale latus Borustiae. Eruitur quidem hinc inde ex terrae visceribus, sed quae patrum nostrorum aetate, mari subjacuere. Alii de

SEARCH

MENU NAVIGATION