Th. Bartholini ... Dissertatio prima-secunda,de theriaca in officina Christophori Heerford ... 1. Febr. 1671 dispensata

발행: 1671년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

nos oborta, cuin Romae degerem. Mansiredus quidam Theriacam suam ex vero opobalsamo, quod magno pretio per mercatorem Venetum sibi comparaverat, consectam pro praestantissimo medicamento vendere non dubitavit. Invido oculo lucrum hoc seu gloriolam hane aspicientes alii Pharmacopolae, quorum Theriaca vilior reputabatur, coeperunt in dubium vocare opobalsami Mansirediani fidem Minnocentiam, odsui patrocinium concitare Medicos nonnullos, qui scripto publico recentem anfredi Theriacam opobalsami veritatem damnarunt. Hinc majorum authoritate res controversa ad praecipuos Italiae Medicos Simplicistas, ut vocant, devoluta, Baldum Teriam Romae, Vestingium Patavii, Nardum Florentiae, Campios Lucae, Dom

etellum Neapoli, Castellum Messanae, aliosq: dili-

pentius examinata liqvoris paxticula, quae singulis mittebatur, in favorem anfredi cecidit, si1cut curiosae pariter varia eruditione reserta deopobalsamo Romano Dissertationes laudatorum Medicorum fusius edocent,quas in compendium

redactas Vir Clarissimus Volcha merus publico Iezendas exhibuit. Ut hanc invidiam declinaret Beckerus autor sui, ut in alios usus Balsamum a suum

62쪽

2 TH. BARTHOLINI suum servaret, donec experimentis facto is certior esset, adulterio carere, dissicilia ver esse experimenta, quia de sensu veterum litigant recentiores magna quoque assinitate Balsama ciridenralis Indiar, aliaque artificio consecta Malia adulterata rem hanc similitudine involvunt. Variae

insuper opobalsami aetates nos saepe suspensos reddunt, ut taceam magnam esse pretiosi istius liqvoris penuriam, quia arbores Balsami ex quarum ramulis liqvor vel sua siponte vel incisione profuit, nullae in Iudaea reperiuntur, rariores in AEgypto esse coeperunt hortis devastatis,&qvan- quam in Arabia quoque crescant, succus tamen exstillans vel inde decoctus,ssicut testatur P. Alpinus, a Seripho Principe excipitur, qui singulis annis Turcarum Imperatori donat tres opobalsami quatuorve libras, praesecto Cayrino libram, Peregrinorum sepulchrum Mahometis visittantium Duc selibram,&aliis duobus Praesectis particulam. Unde perexiguum ad nos deserri potest Nec enim in Europae hortis frutex balsami feliciter perennat, quem semel Venetiis domi suae florentem habuit idem Alpinus, ex cujus stipite, ubUalia quaepiam foliorum ab eo abscindebantur, vexum opobalsamum missasse multi speci

63쪽

spectarunt,in postea in aliis hortis Italiae, temporibus nostris, sed raro artificio, visi sint florere, unde tamen ad Medicos usus nihili redundavit. Etatum discrimen accurate in experiendo observandum, ne in judicando decipiamur. In prima infantia odor est acutissimus ut dolorem capitis iariun haemorrhagiam induxerit, color albus, quem semper servat si aquae vel laeti immergatur Tenaci lacti similem vocat Strabo 4. 16. succum ex cortice arboris in vasis susceptum, deinde in conchis coagularum Sapor illi, amarbusculus, adstringens, substantia tenuis, in aqua fluitans. Sequentibus ver aetatibus, praesertim in senio, recedit longius a praedictis notis bonitatis, quod diligenter observandum, ne aetati fiat injuria. In provecta quippe aetate color obscurior, odor vix discernitur, substantia segnior irassior, ut ex aqua dissiculter vel tarde eniti queat. Ex quacunq; aetate sit, quia recentissimum Opo balsamum adesse non potest, libenter amplectimur, nisi ultimum senium obrepserit. Antequam ad experimenta nos accingamus, vera signa veri opobalsami, quale ex veterum praescripto Theriaca postulat,priusquam senium attigerit,ex Dio-storide breviter haurienda lib., cap. 8. Prinatim

B a est

64쪽

robustum significat odorem, sedis suavem is. Πιγχοῖ δαμόω ait Theophrastus . 9 Hist. Plant. c. s. subito spatium per longum permeantem. Suavitatem odoris veterum alii depraedicant Solinus Polyhist. cap. 38. e plaga eximiae suavitatis gutta manat, quod ex Plinio . . cap. s. desumsit, qui

tamen aetates confundens, odoratam lacrymana

fieri iniri cando ait, quae probatio senectutis est, quando arida. Negare quidam non erubuit,

opobalsamum nullo suavi odore commendari, vel tantum antiquis bene odoratum fuisse, quos ex recentioribus refellit Petrus Servius . de Odoribus Magnus Vestingius, amicus noster, in gypto odoris suavitatem gratam depraedicabar. Secund sincerum laudat Dioscorides, nullis permixtum heterogeneis, quae nativam simplicita tenet' tenuitatem corrumpant Mox subacidum damnat vetustatis sine dubio argumentum Dilui autem facile ad n ittit, seu quod facile penetret ob partium tenuitatem qua ex Galeno pollet, sicut cum Marcello exponit Sarace-nus Tenuem igitur succum vocat Pimius, alli pellucidum. Si quoque laevis, superficie aequali nec divulsa, quo sensu --m urinae H appellatur Hip

65쪽

pocrati in Prognosticis, vel simplici, ad differentiam illorum quae variegata sunt, sicut Suidas in vocerasei, e Thucydide interpretatur Astringentem deniq; lingvam modice mordentem desiderat Dioscorides, aromatici saporis documento. Ut autem sincerum probet nullo alienae rei commercio vitiatum, operimenta proponit, in aqua, in lacte cin panno tentanda Laneae vesti instillatus, si deinde eluatur, neque macula in facit, neq; notam ullam relinquit Pannum autem coccineum densius eligendum monet oli. Pona pari. a. Conam de Balsamo, suspendendum Relinquit quidem ob viscositatem macutatam, advertente P. Alpino, sed quae paulatim deleatur. Rursumque purus acti instillatus idipsum coasulat. Non ab aciditate, quae balsam nativa non est, sed potius ab acrimonia quadam adstringendi facultate. Unde non tam coagulare lac sicut latinus Dioscoridis Interpres inta dicat, quam densaxe,id quod Dioscoridi significat: θ; bn animadvertit Clarissimus Rhodius nostes ad Comp.33. Scribonii. At Plinius inter summas probationes ponit, lac coagulare, quod in suo opobalsamo quoque successisse scribit Pona n. Certe coagulari non potest lac, nisi densetur

66쪽

TA BA THOLINI

Praeterea incerus ex Dioscoride lacti aut aquae insusus celeriter diffunditur atque a lescit. Dis sunditur per liqvorun superficiem, quod permixtionem vocat Abensina, qui easdem notas repetit l. a. anon tract. a. cap. q. ita tamen ut totus exinde extrahi possit. Vitiati signum est, sit insundo subsidat, vel aetatis senilis, subtilioribus particulis emortuis. Vel igitur falsus est Plinius, qui lib. r. cap. s. densari guttani ad ima vasis desidentem contra Dioscoridis autoritateiritu peritiorum experientiam scripsit, vel ab amanuensibus corruptus Addita bis negativa, lo

cum ita emendat Pona non sinceri densator

in tepida aqua gutta sidens ad ima Pasis, non adulterata olei modo innatat. Si

vulgata lectio servanda, Plinio annosiorem succum Balsami ad manus fuisse suspicio est, qui vel subsidens lente assurgit, vel prorsus in undo remanet. Vetustate enim crassescit. Sincerus ob partium tenuitatem se perliqvore expandit sine circulo in se contracto aut more stellarum radiato, propter tenacitatem tamen ita unito, ut facile stilo eximatur. Hisce notis brevissime explicatis alias recentiores addunt, minoris tamenin fidei

67쪽

dc momenti Ioannes Ruellius lib., de Nat. Stirp. cap. s. subjungit, quod ferrum Balsamo illitum acce atur,& immersum Balsamum aquae sidat: quas notas si conjungas, pro legitimo Balsamo judicari, disjunctas enim fallere,cum taphure- laeum admotum igni conflagret, Malia olea in aquis pessum eant. Nolo me in istis dubiis Sccommunibus fatigare. Certum tamen est, omnium signorum concursum a falso vel vitiato verum Balsamum discernere. Quid huic Balsamo subsit, quod pro vero opobalsamo Beckerus accepit de pretio non levi coemit,per experimenta, quae in ossicina ejus secimus, erit manifestum . Odor gratus illi, non validus. In aqua calida per guttas immissum, petit fundum, ibique velut clavo astixum manet, aliquae tamen particulae supernatant, olei instar Sapor est amariusculus, cario phyllis persimilis, color inte flavum candidumque medius, substantia laevis. In lacte mergitur, sed stingulis guttis in fundo residentibus, totidem guttae supernatantes respondent,flavae, pellucidar, nonnihil dilatatae, in lactis coagulatione. Inpetia lanea coccinea adhaeret, lente eximitur,

macula relicta. Adhaerere quidem potest sine d spendio famae, sed iterum elui monet Alpinus,

68쪽

praeserrimi ex observatione nova Ponae veronensis, aqua calidae subit imimergatur, ut gutta in superficiem aquae stillans pannum liberet. His experimentis edoctus suspicor diversarum esse parti una, ex vero opobalsamo vel Balsamo Indico albo, aliisve compositum Subtilior quippe particula supernatat, terrestrior subsidet. Purius tamen est nigro Indico Peruviano, impurius albo, non inutili sumptu in Theriaca misceri aptum, si majori copia prostaret Nos quiden1 experimenta varia de opobalsam tentamus, a judicium cujusvis ex multa inspectione collectum desiderat Galenus lib. i. de Antid cap. I. ut exacte quaecunque secerni possunt, distingvantur Quaedam enim vel nullatenus vel non exacte ab adulterinis secernuntur, usq; ade falsis vera sunt utrorumque consus indicia. Unde ipse Galenus aegyptum petiit, ut ipsum Balsamum

ex arbore resudans aspiceret, ex eo particulam, tanquam regulam, caeteris agnoscendis

apud se semper habuit Alpini Vestingi ea dem itineris in Egyptum suscepti inter alias ratio suit, quorum iccirc censura reliquis praeseruntur Nisi fata proposito meo intervenis sent, navi Anglica quam conduxerana, lue pestifera

69쪽

sera insecta, ex Melita insula AEgyptum navigassem Varias quidem particulas opobalsam habuimus, quae pro veris veniebant, sed raro vel similes eosdemve effectus edidere, vel notis omnibus a urare responderunt, ut valde dubitem sincerum unquan ad ossicinas nostras pervenire. Vix enim Magnatibus sussiciens quantitas mittitur, vix Turcarum invidia tantum concedit, qui ipsi tanto thesauro inhiant, suoque Monarchae destinant inantum hodie in Arabia colligatur supra cum Alpino diximus Liberalitatis Turci cae singulari documento Bus beequius legatione praeclare defunctus, a Bassaviat donatus est vasculo vitreo pleno Balsamo, Epistol. 4. sine dubio Hon ade magno , quod donum, quia pecunia

comparari non posset, rarum Basib existimavit, quo Dominus ejus nullum majus amico aut confoederato principi donare valeret. Si pecunia nulla emi potest, cur nos spe vana laetamuri Arbores in Palaestina perierunt. gyptiaci horti parum subministrant, invicquid vel aegyptus vel Arabia fundit, Bassis cedit. Nec olim uberior proventus fuit si memoriam ad priora secula revocemus, ut mirum non sit quod de mangonio conquerantur Dioscorides,Galenus Plinius Vix a toto

70쪽

toto die concham aetate Alexandri e duobus palaestina hortis colligi solitam Theophrastus autor Sst Plinius senos congios, Dioscorides septenos annotat, qui septena conchi conficiunt sexaginta tria pondo Balsami, quod unum esse I, censet Cl. Salmasius vomodo vero deinde creverit copia ex largiore vena singularum arborum ter omnibus aestatibus percussata ut loquitur linus, eleganter explicat laudatus Salmasius Polytast scilicet ante victoriam Romanorum in Iudaea arborum Balsamo sudantium duo tantum erant horti , iique Regii laucoruna jugerum Sub Romanis spatium ampliatum est,&arbores propagata: Nec propagatione tantum numerosiores, sed etiam cultura cura proceriores singulae factae. minc duplici modo uberio Balsamum a Romanis colligi coeptum is, quam antea , e numer arborum quae plures erant, Me proceritate singularum, quia longior vena, h. e. ramus' V percuteretur, eoque saepius percuti poterat. Traxit hinc originem luxus Romanorum, ut Balsamus per theatri gradus dispersus in lucernis etiam adhiberetur tempore

Heliogabali Lampridio teste, Temina in hortis eo rigarentur, apud Palladium lib. q. R. R. tit. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION