Declaratio sacrae facultatis theologiae Parisiensis circà scriptum cui titulus :

발행: 1772년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

SACRAE FACULTATIS

THEOLOGIAE PARISIENSIS,

Circa Scriptum cui titulus: Declara n de la Docfrine de la Sorbonne, fur P Institution dc D Jurisdiction des Cures , contre les Assertions Δ ΛΡndio du Chapit e

Hoc ipsum praesertim aedificationis genus est, nempe impedimenta de medio tollere, & quae corrupta sunt refutare , & vera compingere. S, Ch s. in Epi s. Σ' ad Corinth. Cap. X, Hom. 22.

PARISIIS, TYPIS MICHAELIS LAMBERT,

via Citharea.

M. DCC. LXXII.

3쪽

SACRAE FACULTATIS

THEOLOGIAE PARISIENSIS,

Circa Scriptum cui titulus : Declaration de la Doctrine dela Sorbonne, fur rIn stitution O la Iurisdiction des Curis , contre les Assertions du Syndic Chapitre de Ca hors. II EOLOGIS Parisiensibus nihil improvisum magis

graviusque accidere poterat , quam ut illorum de Parochoiarum potestatis origine Doctrina pessimam in partem raperetur , atque in detrimentum Ecclesiasticae Hierarchi e cujus potissimum assertrix est Sacra Facultas , ipso Facultatis ejusdem nomine & quasi consilio converteretur. Haec iniqua

4쪽

tamen rerum conditio ad celebratissimae Scholae Magistros, praeter opinionem omnem causamque probabilem, nuperrim)devenit. In publicum scilicet, infaustis ominibus, Scriptum recens prodiit gallico sermone compositum, typis editum Villet Francae apud Veiaeetule, i 72, hoc insigne titulo : η DAla ration de la Doctrine de la Sorbonne, stir Pinstitution O la Jur dichon des Cures , contre les A Denisens ta Arn die δε Chapitude cohors. Scripto illi magnarum in Cadurcensi Dioecesi, dolente vehementer illustrissimo Episcopo , turbarum fementi, subjecta nomina leguntur Domini Decani dc alterius e Mailistris sacrae Facultatis. Quisquis equidem vel paululum mentem attenderit, perfacile deprehendet, tali subscriptione nullum aliud isti Gn. ultationi posse pondus adjici, nisi quod prae se ferat privata

horum Doctorum authoritas, corumque solertia in documentis Scholae suae dispilaiendis , bc fides in exhibendis. De ipsa

vero Sacrae Facultatis Doctrina nemo sibi certiorem ex eo conjecturam merito fecerit, quam, de legum forique placitis, cx singulari unius aut alterius Iurisconsulti responsio. Sed cum ea sit non paucorum indoles, ut ad minimam inter dii in speciem judicium componant, de quae sibi suffragari, suisque in servire putant utilitatibus, eorum sibi primum persuasionem, deinde caeteris quoque, modis omnibus inducant : Statuit Sacra Facultas absque mora occurren messe, ne rumores absurdi , qui de praedicta Consultatione, tanquam sua , apud Cadurcenses, jactati sutar, pergant ulterius lati iisque disseminari. Neque Vero tantummodo interest, ut indignas a se suspi.

' In privatis DD. a sacra Facultate Deputatorum Comitiis declararunt D. Decanus dc alter Magister, non sua, sed aliena manu praefixum. fuisse Consultationi suae hunc titulum,

5쪽

Eones erroris longe propulset : a quibus ipsam tot illibata

seculis fama defendere valeat; verum etiam prospicere debet ne ulla radix amaritudinis, visa e sinu suo germinare , indoctis instabilibus impedimento sit, multique per no Xiam illius contagionem in quin latur. Quorum assequendorum optimam iniri viam existimavit, si particularim mentem suam aperiat de singulis Capitibus , in quibus praecipue peccavit Consultatio, Variaque ejus errata, ex adversa quasi fronte, in aspectum proferat. Sic etenim futurum videtur , ut innotescat apertius, quantum a genuina Sac tae Facultatis Doctrina Consultatio discedat ; nec posse quod uni deterrim te labis inhaerescit, ad alteram communionis alicujus propinquitate diffundi. Priusquam vero haec aggredi incipiat, unum est in ipso Consultationis exorsu , non sine quodam probro in Sacram Facultatem, assertum , quod oportet susta reprehensione di trio gere: Ab usitata scilicet Doctorum Parisiensium consuetudine id alienum esse dicitur , ut ad interrogara de rebus Dogmaticis perinde Constitiationes edant, ac de Moralibus. Cui sane commento, quisquis Dogmatica ab iis exquisivit, non mediocriter protinus adstupescet: cunctis autem, ut caetera sileantur , manifestam ejus dicti falsitatem faciunt notissima opera Magistrorum de Sarme B cuve, Delamet, Fro- mage au , &c. utroque Ros poniorum genere referta , vel in hac ipsa de qua agitur parte Doctrinae ; quaeque Moralibus idcirco magis abundavere, quod proponi quaestiones de Conscientia soleant, quam de Fide multo numerosiores. Iam ut illud agatur quod maxime rem causamque continet , de qua , solius habito Consultationis respectu, hic omne judicium feretur. DECLARAT Sacra Facultas I'. Emenritam fieri Doctrinae suae expositionem , in eo Consultationis loco , ubi de divina

Hebraeor. XII, Vid. Ste Betive

6쪽

Gerso de stat.

Defens. Declar. Cleri Gallic. Past. III, libr.VII, cap.

institutione Curatorum injecta mentio est, verbis sequentibus quibus ad articulorum Fidei professionem vix significantiora supersunt : La Facultd de Theologie CROIT ET EV-s Ercusique les Cures sent d Institution diurne , qu tis soni tis Successeuis des γα Discipias, que les E 'eques, EN LES ORDO A NANT , ET EN LEUR CONFERANT LES CURES , ne leur

RITE DANS LAQUELLE IL sUCCEDE AUX APOTRES, Oc.

Venerandum quidem Parochorum ordinem esse de JURE DIVINO & immediate a Deo institutum tenet Sacra Parisiensis Facultas. Statum hunc ad essentialem O amransecam Ecclesiae Hierarchiam pertinere conflanti Majorum suorum tradi tione didicit. Eum ad Christiani gregis custodiam, eX inviolabili Dei ordinatione, in Ecclesii a censet esse nece Faraum, ut secundo loco sub Episcopis , salva horum cum in Parochos, tum in plebem subditam immediata authoritate , secundum Canones O Episcoporum juxta prinscripta , spiritualem iurisdictionem exerceat; quam, ipso authore Christo, Sacerdotes consequuntur, sed quae nullum, citra subditorum legitimam designationem, sortiatur effectum. Huic doctrinae certissimis Scripturarum Tradit Ionasque monumentis firmatae contrariam opinion zm non semel confixit Sacra Facultas; illamque speciatim sententiam qua: ab Di copo duntaxat oriri potestatem Curatorum, reluctante jure Communi, ipsoque ordine divinitus instituto, asserebat standato rem, tu Fide erroneam . O H era ch e de αλ- Ma re iterato judicio Sacra Faculea S pronuntiavit: Immodicos dissidentium abusus, molitionesque acerrupa Censura com-

7쪽

primens; Amplitudinem fontemque Jurisdictionis Episcopalis firmiter praemuniens, ipsa Parochialis jurisdictionis tuitione ;Ecclesiae hostibus occasionem praeripiens Hierarchicae compaginis, indefensa vel protrita ejus aliqua parte, audentiuSimpugnandae ; Rata etiam tunc verissime Majores Ecclesiae Praelatos honorari, cum singulis quibusque Sacerdotibus , licet in inferiore gradu positis , honor debitus, N. pretiosa s- Greg

Sed numquam commisit Sacra Facultas, ut id , quod ait Alexand. Consultatio , pariter assereret : Ab Episcopis nempe non dari Curatis potes tem internam emercendi ministitit, cum eos omdinant O Paroecias illis conferunt: sed tantummodo jus ipsis applicari exercendae potesatis O jurisdictionis 7 ab Discipulorum. Quemadmodum Episcopo , dum consecratur, non datur potestas O juri dictio Episcopalis ; sed attribuitur duntaxat authori ius in qua succedit Apostolis, ecc. Quae quidem perplexa plenaque captionum verba multae pravitatis vitiis penitus

imbuuntur.

Quis enim vero ad fidelem , qui secundum doctrinam est, Epist. sermonem attentus, non moleste & graviter audiat istud Con c/P-I V, stillationis pronuntiatum : Episcopi cum Parochos ordinant non dant illis internam potesatem exercendi ministitii Θ Nam licet Consultatio minime negaverit hanc potestatem a Christo tribui, dum ordinationis ritus peragitur, prout ipsam expresse negavit dari ab Episcopis Sacramentum ordinis administrantibus: non idcirco tamen relata modo verba vituperatione

qualibet exsolvuntur. Debuit quippe Consultatio luculentis firmare vocibus, nedum impeteret contrariis, id quod vel ipsa tradunt Theologiae sanioris elementa : videlicet quidquid est internae potestatis annexum Saccrdotali muneri , dati ab Episcopo qui Sacram ordinationem perficit, non ut ab Authore quidem hujus potestatis: sed tanquam a Ministro personam Christi, principaliter agentis, sustinente.

Epistol. Eulog. ad Tit.

8쪽

Quis etiam studiosus in veritatem doctrinae Theologus non ostendatur hac altera consultationis sententia : Episcopi eum Parochos ordinant , O ParoeciaS illis conferunt .... jus iisdem applicant exercendae potestatis O jurisdictionis 1 Discipulorum' Nihil enim aliud suadet his verbis Consultatio, nisii illud ipsum in quod tota postmodum insistit: Parochos scilicet in Ordinatione Sacerdotali, praeter potestatem internam immediate a Christo collatam , jus insuper aliquod adipisci exercenda potesatis O jurisdictionis Tet Discipulis attributae. Eam ob rem duos Episcoporum longe dispares actus simul

memorat ac prope intermiscet Consulta lis : actum nempe ordinandi Parochos id actum Paroecias conferendi: post horum vero conjunctam mentionem continuo subjicit: ab Episcopis hos actus geminos exequentibus j applicationem fert praedicti jurisdictionis exercenda juris. Talis enim structura seriesque sermonis per se innuit ad hanc anticationem suo modo

concurrere, tum sacram ordinationem Parochorum, tum collationem Parinciarum.

Ex dicendis autem , Articulo hujus declarationis quinto, patebit quo pacto hic actus uterque, ordinandi scilicet Parochos, Sc Paroecias conferendi, secundum Consultationis doctrinam sua quisque ratione conducat, ad applicandum jus exercendae potestatis Sc jurisdictionis 1 Discipulorum. Ab actu priore, id cst, ab Ordinatione Sacerdotali, cujus simplices quilibet Presbyteri saque participes sunt, jus nascitur eXercitu νalida: ab altero, nempe collatinne Paroeciarum , jus exerci in liberi , si Consultationi, se ipsa in infra clarius exponenti , fides adjungatur.

At vero hunc sentiendi modum , recentibus quibusdam scriptoribus probatum , aversatur prorsus S refugit Sacra Facultas. Ius nimirum exercendae jurisdictionis, adjectum

inter Πα

9쪽

internae Sacerdotii ot i, cum pendeat ex subditorum, secundi im dispensationis ministerialis Leges, designatione : haudquaquam tale esse judicat Sacra Facaltas ut, vi ipsius ordinationis, Sacerdoti cuiquam acquiratur. Idco sequentem Pr positionem isti assertioni cognatam publica condemnatione anno I73J, proscripsit.

PROPOSITIO.

tem in Ordinatione acceptam nihil aliud requiri in Sacerdote ad vere absolvendum , quam ut νocetur a Parocho, aut Voluntarie se subjiciat poenitens, es erronea, O viam invalidis absolutionibus aperit. Caeterum in praesenti negotio a forma sanorum verborum tantopere deerrat Cossutiatio ut ipsa sibi discrepare, & pu- gnantia loqui manifeste videatur. Nam postquam negavit per Episcopum consecratorem DARI consecrato potestatem ET IURISDICTIONEM EPIsCOPALEM , nihilominus subinde fatetur huic per illum ATTRIBUI AUTHORITATEM IN QUA SUCCEDIT APOsΤOLIS. Ceu vero discrimen aliquod interce dat JURIsDIcTIONEM inter ΕΡIsCOPALEM, & authoritatem in

qua Apostolis Episcopi succedunt i vel DANDI & ATTRI

1 ad Timoth

10쪽

quid piam vere diversum

Defens decl. Cler. gallic. pari. III, dccis

BUENDI, vocibus hic adhibitis ,

possit intelligit

Talibus verborum ambagibus odiose deformatur Sacrae Facultatis doctrina. Non istis illa se laqueis implicat; sed quod recte sentit, simpliciter eloquitur: omnino a Chrso sise id quod ad primariam Curatorum potestatis in situtionem attingit: non autem quod ad illius limitationem O dispensationem ministerialem pertinet, vel ad eum ritum quo curati nunc sum in Pa- ecias distributi. II'. DECLARAT Sacra Facultas infidam rursum faventem que damnatis erroribus imaginem Doctrinae suae exprimi in hoc Constitiationis loco: La Faetitie de Theologie O le Clege de

France ero ent encore que les Cures dolνent exercer Dur minis rete Dus PINsPECTION des Exeques , Superieura immediats descires O des petistis, qui dolvent nean molns les DIRIGER , conformement aux Sainis Canons O aux regias certaines des selises Nationales ou les Paroisses se trouvent pluees, &c. Sacrae Facultati Parisiensi, ab incunabulis insita penitus a Cprope congenita est summa erga Episcoporum ordinem observantia. Novit illa pendere Ecclesi ae salutem in eorum dignitate , totque brevi futura esse schismata , quot Sacerdotes: nisi Episcoporum exsors quaedam dc eminens potestas ab hominibus admittatur. Neque profecto passa est unquam Sacra Facultas Curatorum potestatem Christo sic acceptam referri, ut cadem vi dc au-Desen deelar. thoritate , ac Episcopalis potestas, ex eo fonte pro manaret: Cleri.Gallic. Part. ut illa obsequii necessitatem obtentu divinae originis, dedi- My ' 'p' gnaretur : ut in solvendo ligando tanquam aequalem Episco Conc. Constant. pali se gereret et aut huic , in animarum regimine, quoad TOm. 12. Conc. externam sollim politiam subesse existimaretur. Istud opinionis

Conc. Trid. Sessi. genus iis errorum Π agitus facultas annumerat, quibus in

XIV. Can. XI. solas Heter odoxorum scholas potest aditus aperiri. Inter prim

fera

SEARCH

MENU NAVIGATION