Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam Regulae Fratrum Minorum, juxta declarationes editas à Nicolao 3. Clemente 5. & Innocentio 11. ... Pro praxi aptata a patre f. Augustino Matthaeucci Lucense ..

발행: 1731년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

386 Τir. IV. CONS. I. 'sa perfora facere , sicut supra proxime δε-

claravimur eis licere cum prima.

Unde sic discurritur. Licet Fratribus ex Nicolao III. cum puritate conscientiaec quando dominus pecuniae, vel ipsas non vult, vel commode non potest expendere in necessitates Fratrum) nominare, & ex consensu, & voluntate principalis domini subrogare quamcumque personam , qu nomine , & auctoritate dantis pecunias in necessitates Fratrum convertat: &, cum persona sic nominata omnia agere, sicut cum prima, seu Domino pecuniae licebat: ergo pari modo, servat a conscientiae puritate , possunt Fratres de licentia Papae nominare Syndicum, vel Procuratorem in vim Martinianae ,& Paulinae ad venditiones rerum, & receptionem, & expensionem pecuniae pro Fratribus oblatae. Quippe hic in nihilo videtur dissidere a personis a Fratribus, ut supra nominatis s neque aliud Fratres agunt, quam ex voluntate

principalis Domini qui est Papa: cum

ipse per se vendere , & expendere non velit , nec personam subrogare eum nominare , qui nomine illius vendat, & pecunias expendat in Fratrum necessi

3. Et

422쪽

SYNDicus FR. MiN. 3373. Et eo magis, quod dispositio Maselini, .& Pauli, quantum ad Syndicum, nullatenus contrariatur Declarationi Nicolai , sed est eidem omnino consormis scum ipsi suppleverint, quod Nicolaus a Sede Apostolica hoc est, a Sedente in illa P agendum reliquit, & ipse non fecerat , prout constat ex s. Si .erδ res, ibi. Si .erὰ res hujusmodi hoc est mobilia Fratrum , expediens erit, quod vendantur, ut dixit supra aestimato pretio vendi contingat sestis Fratribus ipsis per se , vel per alium recipere pecuniam Regula prohibente a non liceat: ordinamus , qu)d talis pecunia, festpretium recipiatur, S. expendatur in rem licitam, cujus usum Fratribus liceat habere per Procuratorem a praefata Sede, vel Card. Protectore deputandum. Illud deputandum

significat a Nicolao non fuisse deputatum.

Marchant in reues. theol. ad exposit. Reg. dist . a. refert transumptum Card. Matthaei Protectoris: ex quo constat, etiam tunc temporis fuisse ad nominationem Ministrorum Procuratores deputatos e datum , illud fuit anno Ia8 o. uno anno post Declarationem Nicolai. Nec nominatio per Fratres Syndico auctoritatem confert, sed est prima condi-

423쪽

s88 T i T. I U. Coess. I. tio declarativa, quod auctoritas a Papa in

personam nominatam derivetur: & certificativa pro securitate, tam personae nominatae, quam illorum, cum quibuS in venditionibus , & expensis ad Fratrum necessitates tractare debet, quod nomine,& auctoritate ripae procedat, & eo modo, quo Pontifeκ voluit. Et quia a Papa a ctoritatem recipit, & ex ejus facultato eum Fratres nominant, a Papa cum prinprietate dicitur institui, juxta Regulam , a. Dr. in s. Rui facit per alium, est perinde,

ad faciat per se imum.

Respondent, quod hoc verificaretur, si Syndico competeret sola actio enunciata, sed alia plura exequitur , quae adversantur Declarationi Nicolai. . R. Nicolaus non restrinxit, ut Syndico illa tantum facultas concederetur: ergo ubi aliae dictaeDeclarationi non repugnant, non est contra puritatem Regulae uti Sy dico habente alias facultates. . Hinc sequitur hujusmodi Syndicos necesse, neque dici posse personas interpositas Fratrum, nam parificantur cunia, Syndico, seu persona a Fratribus juxta Declarationem Nicolai nominatam s quae ideo persona interposita Fratrum non est,

424쪽

SYNDicus FR. MIN. 38squia pecuniam recipit, ac expendit,& quidquid agit, nomine Donantium, operatur . At Syndici pariter secundum provisionem Martini, & Pauli, quidquid faciunt, agunt auctoritate, &nomine Papae, a quo auctoritatem recipiunt : cujus auctoritate nominantur,& subrogantur : & cujus , tamquam principalis Domini, eo in munere vices

tenent.

s. Facultates Syndicis Apostolicis ad

quinque actus , seu ossicia extenduntur, ut eX d. constit. Pauli. Primo . Potest Syndicus recipere nomine Sedis Apostolicae res omnes mobiles,&4mmobiles modo congruo oblatas, donatas', dc in Τestamento pro Fratribus relictaS. Secundo. Potest Vendere, commutare , & alienare mobilia s item & immobilia, hac lege relicta, ut vendantur, dc pretium in necessitates Fratrum converte

Tertio. Potest in judicio repetere res , etiam pecuniarias modo licito, AOrdini congruo Fratribus in Testamento legatas, juxta dicenda n. 12.

425쪽

3so T i T. IV. C o N s. I. omnibus privilegiis, juribus, & immunitatibus Fratrum. Quinto. Potest nomine Sedis Apostolicae recipere omnes eleemos nas pecuniarias undecumque, & quomodocumque provenientes, easque in Fratrum necessitates , monente Superiore , expendere,

prout ibi in textu. Quantum ad primum, & secundum

actum concedunt, etiam Corduba in cap. q. Regula q. I 6. ..tertium Sanctoro eomment. in flat. cap. . flat. . .. Certum est

fecundo licere Fratribus, quo ad utrumque Syndico uti, quin rigor Regulae intelligatur relaxatus, utpote conformes allegatis Declarationibus. 6 Illudque satis est notum , quoad primam facultatem . Nam ipsi Fratres valent per se ipsos ad suum usum recipere res tam mobiles, quam immobiles, quarum usus facti iij is non prohibetur sdc quae eis dantur, vel in ultima voluntate modo ipsis congruo legantur: ita , licite

recipiunt mobilia eis relicta necessaria tum ad vitae sustentationem, tum ad Om-ciorum sui status executionem e & immObilia, ut domum ad 'habitationem Con- Ventualem reduceudam, & aream Con

426쪽

SYNDIcus FR. MIN. 391 ventui unitam pro incremento horti, ex alibi dictis secundum doctrinam Divi Bonaventurae: ergo nihil obstar, quin possit Syndicus ea civiliter accipere n mine Romanae Ecclesiae, ad cujus dominium spectant . Siquidem in dominio Apostolicae Sedis sunt res omnes dummodo aliud Donantes non exprimant quarum facti usus est Fratribus concessus, & modo ipsis licito legantur, ut eκ-

presse eap. Exiit s. Ad hae cum, & Clementis. Proinde. 7. Pari modo, non relaxato Regulae rigore, eo utuntur quoad fecundam Des tatem componendi, vendendi, & commutandi etiam , tam res mobiles Fratrihus datas, prout ex s. Si vero supra num. 3.

quam immobiles . Ita potest vendere domum, vel agrum pro Fratribus rei cta, ut per eum vendantur , dc pecunia in necessaria Fratrum convertatur, per text. ind. c. Si verδ modum. Ubi Nicolaus decrevit , quod domus, vel ager ad eum effectum relicta vendi possunt, per personas idoneas: quis nam autem magis idoneus Syndico p Quin etiam, si Testator personam non nominasset neque haeredes vellent nominare , subintraret ex ossicio

427쪽

,ya T i τ. I V. CON S. I. . :Syndicus, a Fratribus nominatus in ipsata

concessione litterarum patentalium, uis pote ex tunc a Papa constitutus adsimilium distractionem.

Nec discrimen allegabitur , quod, a domus ab aliqua persona a Fratribus do consensu Domini nominata vendantur, non offendatur puritas Regulae, & debeat tedi, si a Syndico alienetur. Sicut enim in primo casu esset persona illa substitutus Donantis, sic in casu Syndicus esset non Fratrum procurator, sed Papae, cujus illa

bona sunt o8. Neque in dicta elienatione est ii cessarium beneplacitum Apostolicum ,& juris solemnitas , quae minime petitur in alienatione, quae fit ex necessitate juris , vel, quia ab jure fieri praecipitur ι secus dicendum de alienatione , quae voluntarie fit, licet ex causa necessitatis, Mutilitatis Ecclesiae. Quae praxis servatur in Curia, teste Fagna n. in a. ad cap. Nulli de reb. Eccles. non alienas. Ideo Sac. Cong. Concilii respondit: Valere Legatum immobilium Fratribus Minoribus Iob modo licito ,

nempe , ut vendast, s pretium convertant iuufum Fabricae, vel Sacristias N idemst factum fuit Iimpliciter, quia sub modo licito factum

. . a

428쪽

SYNDicus FR. MIN. 39sιntelligitur ex e. Exiit s. Ad haec quis , nee in hujusmodi alienatione Opus est solem nitate , quia fit ex praescripto Regulae ibi

s. Solemnitas tamen , dictumque beneplacitum necessarium est in aliena tione rerum mobilium pretiosarum spe- etantium ad Ecclesias, sive fiat lampades, picturae, candelabra, & paramenta, etiam per Fratres Reformatos S. Francisci facienda , prout expresse de mandato Urbani VIII. 7. Septembris I 624. decrevit sac. Congr. Concilii, prohibens alienationes di-ZDrum fieri sine expresea S. Congri Iicentia in scriptis , adjectis paenis i o facto incurrendis a contrafacientibus , nullisque aliena tionibus declaratis.1 o. Neque amplius possunt Reformati uti concessione habita a Clemente VII.

qua g. s. indulsit posse Fratres Conventus sibi assignatos ex proprietatesversuis, Spretiosis, s ea in utilia , 9 necessaria commutare , mediunte ondico a Nicolao III. ordinato: quoniam Sac. Congreg. in dicto decreto auctoritate Pontificis derogavit omnibus indultis , privilegiis o c., ut dixi f. Curi Eccles. cap. s. num. I.

429쪽

394 Tir. IV. CONS. I. Sed hic advertas, quod sub prohibitione alienandi, etiam bona immobilia ind. decreto contenta, non veniunt bona

illa immobilia , de quibus dictum est. v.

Etenim quo ad illa d. S. Congreg. 22. Aug. 16 s. censuit, Minores Observanter non comprebendi sub prohibitione alienaia immobilia , census, ct annuos redditur ex Nicol. lucubra lib. a. tit. I. de alien. bon. Eceles sub n. ao. Nequeunt tamen vendere bona immobilia, quarum praestationes coepissent percipere , per dicta tis. prior. consit. I. g. . num. 26. ad . Haec per Coro

larium sint dicta ad Regulam pro praxi. Quinimo , si haec facultas Syndico

non conveniret, non possemus indigentiis vitae subvenire, nec Regulam secundurris puritatem observare. Saepe enim humili mendicatione aliqua aequiruntur , quae vendi debent, ut eorum pretio, alia s quae in propria specie quaestuatione non possunt haberi quibus Fratres egent, emantur. In casu vero, tam emptio, quam venditio a Syndico facienda est, juxta textum Nicolaifup. n. 3.11. Nec repugnat puritati Regulae a mittere Syndicum cum tertia facultate , prout

430쪽

SYNDicus FR. MIN. 39ς prout consentit Sanctoro, aliis cumulatis Ioc. cit. & in terminis de actione judiciaria traditur a Marchant. exposit. in lex. relict. Neοι di . a. qu. a. Ratio est, quia non agit nomine vel auctoritate Fratrum,

sed Sedis Apostolicae. Tum quia, possunt

Fratres in necessitatibus recurrere adAmicos spirituales , atque ita & ad Syndicum, qui relictas pecunias, vel res ad Fratrum necessitates sublevandas in judicio expetat , implorato Judici S ossicio, tamquam , Patris pauperum, nulla inductione, actione, vel auctoritate, & jurisdictione ex parte Fratrum concurrente s licet possint monere Syndicum, ut suum ossicium fideliter in .eat . Quae facultas supponitur a Nicolao

d. s. Si vero res: ponatur, quod res, de

quibus ibi textus, vendantur, &, quod emens postea renuat pretium solvere Syn- dico : hic quidem ex natura, & qualitate sui ossicii poterit in casu ad Judicem recurrere, ejusque ossicium implorare, ut de-hitorem ad solutionem compellat. Cum enim sit Sedis Apostolicae Procurator, quoad res pro Fratribus relictas, debet curare ne dilapidentur, aut distrabantur contra intentionem , tum Donantium,

SEARCH

MENU NAVIGATION