장음표시 사용
161쪽
Vere novo , genere ex omni turbaque natantum Exiguam sobolem, nec idonea corpora mensis , Elige ad hos usus , & apertae immitte paludi. Ante tamen , lecti veniant quam ad stagna coloni ;Tu, quos quaeque serat pisces plaga , quosque recuset, Inspice. Benaco suus est , nec cognitus extra , Carpio. Miratur suaves regio altera Barbos rQuique bonae hic fuerit pars ' Lucius optima mensae, Ausoniis olida vilescit carne popinis. Ipsa nec in ripis omnem omnibus Amphitrite Esse gregem, aut unum dedit omnibus esse sapo
Nam non omnς mare est generosi sertile Thumi, Nec tibi ' Cantaleas dant omnia litora Conchas,
H1c Aurata venit; Canadensi ' Morhua ponto o. Nastitur; est alibi A Soleae. Quis Danica nescit μ' η Armenta Halecem λ aut quantum Cadomarus Hain: in orbem Excrescat ' Rhombus 3 quos vincat Salmo catinos
Nec minus & variis varium decet esse liquorem Piscibus : hic vivis mellils respondet in undis ;Hic pluvias optabit aquas : Anguilla lutosam Quaerit humum; gracili ' Truttae laetantur arena , τ' - - Truttae purpureis stellatae corpora guttis. A v
162쪽
Camosa, & luteas aeternum habitasse lacunas Horrebunt. Sed tu sapiens vivaria saepe , Ne tristem inde serant armenta humentia gustum . Purgarique iube , nociturum & subtrahe coenum. Nec te transerim, mensas visura potentum Trutta , dc pinnarum sorti fera cuspide Perca. Nam quanquam rapida mellils venietis in unda , Spumososque ambae colitis felicius amnes ;Non tamen & clauseri patientes nullius omnem Stagnorum temnetis aquam: nec ubi humor abundat
Plurimus , & juges imitantur flumina lymphae, Hic stare , hic serae proli indulgere pigebit. Quid tibi & ' Alburnos memorem , & sine no- Abis.
' Gobium , & exiles maculato tergore M Lotast Lote. Non mihi, si varias lubeat percurrere formas. Quotque natent species , & nomina dicere quae sint Centum sufficiant linguae. Tu , villice, turbam : , Ingentem, quot se obtulerint, quam multa dam
Accipies genera, & vacua in vivaria mittes. Nec stagni immeritos credas , me judice, cives. Est suus & cuivis usus: quosque ore superbo Tangere nolueris , lauta que apponere mensae: Hi gravibus suaves alimenta in dulcia cedent Piscibus, immanes videas hinc crescere Percas. Nec tamen interea posito sine semine nullos
163쪽
In Stagnis venisse tuis mirabere pisces. Talis erit, quem lympharum dixere tyrannum Lucius. Ille etenim Tinca seu matre creatus Seu fluvio forte advectis nascatur ab ovis Ne dubita, Stagno injussus tibi crescet in omni . Sed non & crevisse voles : bella , horrida bella Piscibus ille movet reliquis , ille ore cruentossit Carpam, & Carpae natos, & magna nigrantum Corpora Barborum, & frustra se in membra plican
Devorat Anguillam : nihil hunc nec purpura, Guttae, Vestra movet , nec pinna graves tegit horrida
Sed stragem serus horrendam discrimine nullo , Natorumque , patrumque ciet, juvenumque , se
Ille etiam, tenerum sensit si quando per undas Nare Anatem longe, & matrem stipare sequendor Ille nefas) pedibus visus traxisse revulsis Multa reluctantem , pennasque hinc inde moventem Cum sonitu: mediosque inter flentisque ululatus Et concursantum fremitus, sorpssse sub imo Gurgite , & imbelles laniata immaniter artus. Lucius & juvenum carnes amat. Ille tenellas Saepe etiam plantas, incautaque crura momordit Impius, illaesamque domum non passus herilem est.
164쪽
Talia multa suis si degere Naiades un is Monstra sinant, equidem longo non tempore I gnum Permaneat, serventque suos stagna humida cives. Sed pater omnipotens primo haec ut vidit ab aevo, Non tulit: atque ausus jam tum indignatus iniquos, In sobolem duris jussit saevire parentes Morsibus, & gentis numerum minuisse nefandae. sic idem ille Deus , ne tota armenta perirent, Raptores , genus acre , lupos civilia bella Exercere , ferosque inter se stringere dentes
In stivis voluit, teneris nec parcere natIs. Sed repetamus aquas. Quanquam acrior ergo minores
Lucius in pisces deserviat. Attamen illud , Crede , mali lenimen erit, si forte loquaces
Inveniet ranas: illo namque improbus omnem Detorsit rabiem, & fugientes litore toto, Horrendumque coaxantes diram egit in alvum.
At semel in tuta postquam tibi sede locata est Turba natans, solidusque suis stat molibus agger,
Vix ullum in reliquo cultu experiare laborem.
Nam neq; quaerendus suerit, qui ad pabula pisces Aut agat impastos; pastosve ad ovilia cogat. Sed proprium sibi quisque cibum reperisse per undas Pisciculosque leves, stagnique in partibus Im. SMucosum humorem, tau ctusq; herbasq; palustres
165쪽
Temporibus novere suis : hi sole recenti, Ast alii tacitae per amica silentia noctis. Nec tamen ille, suas dederit qui piscibus escas ;Quaeque placent, ponat plenis alimenta canistris, Stagna parum , & caros pisces juvet: est sua namq; Viventum ut reliquo generi , sic civibus udis Nausea , difficilisque venit penuria victus. Praesertim in steriles si plurimus humor arenas Incidet, ac limi impediet jucunda recentis
Munera , nec fluvio nova paupere dona reponet.
Ne mihi jejunis tum prandia parca maligna Pone manu, o quisquis validos vis crescere pisces: Neve laboranti renuas succurrere genti sordidus. Emissis parco dum Stagna magistro Siccantur lymphis , messisque ad tempora ventum est; Saepe ubi cum magno speratur scenor fructus . Pro Perca ingenti, & bipedalis corpore Truttae Infelix soboles macilenta ostenderit ossa, Et longa arguerint graciles jejunia Tincae. Talia si melior fugere , & quae danda doceri,
Caeruleique voles pecoris servire palato: Victum arridentem baccas , disiectaque frusta Exertae nucis , & discissam apponere ficum Praecipio. Tum, si & totam numerasse juvabit Gurgitis aequorei venientem ad pabula turbam rTu panem , & carnes varias nam fercula pisces
166쪽
sΤAGNA. Is Nostra petunt simul exta , simul crassumque
Projicito ad ripas : dapibus mora nulla paratis, Concurrere una Truttaeque , & dente voraci Lucius ante alios , Carpaeque , & vivida Perca, Tincaque , & Anguillae; quales cum ad litora Pro
Compulit, & longo percensuit ordine Phocas. . Saepe vel ad dominos vis accessisse vocantes Carnibus oblatis, & herilem lambere dextram. Sarpὶ etiam longos pasti per caerula cursus Argutis iniere modis , totidemque recursus Implicuere suis ambagibus. O , ubi lymphae, Bellaquei lymphae, Stagna & regalia fontis lo, mihi quis tales dederit tunc cernere ripas, Sepositis huc cum curis , procul urbe domoque Gallica nobilitas linquens Versalia tendit. Non ibi Tritones glauci, non ore Chimaera, Quae vomit horrifico lymphas , terretque tuentes, Perque gradus alta latices e rupe voluti Deficiunt. Sed si ad vivaria piscibus escasQuis tulit, ali quanto trepidi accurrere tumultur
Hic sursum exiliens avido coenam ore morantem
Praecipit, hic rostro venientem expectat hianti. Pars inhibent socios , simul & quacunq; cadentes Conspexere cibos intenti , huc agmine denso Irrumpunt, turbamque agiles frustrantur inanem.
167쪽
Ac puer hos motus nuperidum regius ora Spectat ab extrema , & jusso dat cernere marte Lucium, & ardentem projecta ad pabula Cycnum ;s Mira loquar , sed vera ) novo perculsa sub undis Lumine Bellaquei dominatrix Naias horti Molliter assurgens caput exerit: atque ubi duram Iam tum militiam , bellique placere labores Miratur puero, dextram petit; inde sereno, Attonita procerum turba , haec superaddidit ore : Disce puer patriam virtutem, & vincere bello :Hac iter ad caelum est. Tum gurgite concita ab imo Laeta cohors comitum laudesque , & fortia facta Ingeminant L o D si ci: ut votis mille petitus Non jam speratos caelo auspice traxerit ortus: Ut Francum indocilem primi sub tempora regni Agmen agens fidum Parisina ad moenia victor, Fregerit exueritque; ut centum acerrimus urbes Trajectumq; Ariamq; & inaccessum Cameracum Diruerit. Τu tergeminos , LODOICE , sub armis Hollandum, Hispanumque domas, & Teutona sor
Τe Reges tremuere alii: te infida tonantem Genua , praedatorque Libys nova fulmina' saevae Balistae horrescens, & terrificas bombardas , Oravit veniam supplex , pacemque poposcit.
Nec te ullae movere minae: non terruit ore
Haeresis infrendens : Non gurgite Rhenus euntem
168쪽
Tardavit, positaeque adverso in litore turmae. Talia cantabant Nymphae , procerumque teneban Attonitas simul & visis & carmine mentes.
At tibi fluctivagis suaves dum porrigis escas
Armentis , & pingue doces distendere o malam , Villice, sese offert ultro gravis altera cura. Est prope Metenses campos, Lotharingaque culta, Plurima propter aquas habitans, amnemque Mosel
' Lutra, infanda lues: qua non impune sub undis Eoutre Pinnigero licet esse gregi: sed strage cruenta Flumina per, clausasque irrumpens aggere lympha
Carpamque , Anguillamque vorat , Percamque trilibrem. Vidi ego , cum tuto luqentem in flumine turbam Intentamque socis placitis , notaeque palaestrae, Illa oculo speculata truci, & su per usque voluta Prenderet ore trahens , pedibusque elideret uncis. Vidi & cum medium tria corpora fusa per antruUngue avido premeret, fixoque sub ilia rostro Sugeret absorbens saniem; semesaque toto Frusta loco , truncique jacerent turpiter artus.
Hanc tua comperies si quando Stagna secundum Bacchari pestem , gentique indicere bellum Coeruleae, validis antrum cinxisse molossis Cura sit, ejectumque cruentis sedibus hostem
169쪽
s TAGNA. Dedignata cibos instruxit retia cervis; Phoenices primi sua lymphis ponere claustra , Stagnaq; construere , & varios huc mittere pisces
Instituere. Novas usus mox extudit artes
Gentibus in reliquis. Hinc lina humentia Percas Decipiunt, tectique dolosis carnibus hami, Nassaque non pisces unquam emissura receptos. At tu , dum suberit piscandi, villice , tempus, Haec quoque cuncta memor multo prius arma parabis. . Nec vana in tectis fuerint. Saepe hospes amicus Occupat incautum: saepe dc cum conjuge blanda Fallere dum tristes animi post nubila curas Ipsa dies monet, & dulci indulgere Lyaeo , Interea suavem hinc pueri fallacibus hamis obtendunt escam , & turbae insiliantur edaci. Hinc pater ipse manu rete explicat , hucque ju
Stipitibus pisces longis armata coegit :Festaque curantur dapibus convivia inemptis. Ast ubi dicta dies aderit , quae stagna liquorR.
Iam vacuare voles misso, atque reposcere foetus.
Ah l mihi ne rupto male providus aggere lymphas Miseris , & prisci pereant in mole labores. Sed medio tales operi quae subdita in usus Stat cataracta undas collibens , hanc praecipe sursum Attolli: at subito verso objice profluas humor,
170쪽
Qua via facta, ruet , stagnoque humentia sicco Armenta in nuda fugiens exponet arena. Hos, tibi Borbonio , lymphas dum fonte salubres Ducis, HUETIADE , munuscula tenuia pisces Mittimus: at facili dum carmine stringimus oram Humentis Stagni, & ripas impune tenemus :Tu rerum causas penitus tentare latentes Doctus, & audacem scripto exagitare recenti Cartesium solers , poterismajora docere; Et quas indiderit natura recondita dotes P. scibus, aut undis, meliori promere vena. Eliguum interea munus ne temne, tibique Hos poni maiora inter sine sercula pisces. .