Varia de variis argumentis carmina a multis è Societate Jesu

발행: 1696년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

AD ILLUsTRIsSIMUM VIRUM

LUDO VICUM

MARC DE L A FERTE,

N EU STRIAE SENATU

PRAESIDEM

TAS nosti, atque adeo , IUSTISSIME PRAESES , amabas, Abstulit infidus nuper amicus Aves.

Ille mi plaudens , veluti bene callidus

172쪽

νγκε suo usuant quid commeruere Volucres 'Et qua non verno tempore cantat Avis.

Sua placida fuerant, audito nomine veris E nido Volucres exiliere suo. Turba levis , Dolorque tuis in corpore plumis , Dixi : quis, misera, vos malus ardor habet ZImminet Accipiter Dominum risere monent m, Seque putant tutas, quod placuere tibi.

Suid facerem mihi visa salus fugientibus una sist qui profugas jam tueatur Aves. Nas tibi commendo , Iudex aquissime : nullus Tam bene defendet , ra tumque dabit. Jam Eumscelerum ultorem Te mustria laudat Immeritas s quis isserit, ultor eris. Audin Z jam blanda , Praeses, te foee salutant2μa tibi sunt nostripignus amoris, Mea

173쪽

AE studia 3c mores Avibus,dus auceps Incautis paret insidias . qui cultus alendis conveniat, quas & sormemur ag

artes ,

signaque morborum, & quae sit medicina , docere Aggredior: vos o sylvestria numina Pindi Per nemorum ignotos audentem incedere saltus D ucite: tuque o venatrix inimica volucrum Adsis diva Favens: Avibus fatalia nostris Projice tela modo, & gravidam depone pharetram Et tu qui linguis Avium , atque loquentibus Venturos hominum casus, auro que labores Phaebe aperis, nostris augur bonus annue

174쪽

Vosque adeo vatum praesentia numina Muta Ferte pedem: vobis Avium sumpsisse figuram Prosuit: & doctas olim superasse canendo, . Iudicibus Nymphis . imitantes omnia Picas Pierides, vobis haud ultima gloria venit. Non ego carminibus cunctas temerarius ausita, Amplecti volueres: & me super aethera raptum Cum Iovis Alitibus sublimi ferre volatu. Rima quidem volucres animo dat gloria pennas, Hortaturque sequi: at juvenilibus Icarus ausis Tacidit: hinc humilex disco volitare per auras.. Sunt alii melior Phoebus queis annuit: illi

Rostra cruentarum cantent metuenda Volucrum,

Asteriam,& Circum, & viventem semper in armis Percidium t nec te repetentem , Nise , capillum Praetereant: aut te meditantem, Milve, Columbam. Pro variis etiam exuviis natura colores

Quos tribuat; quae sint Volucrum discrimina; pugno Quae sedeat melius ; quae promptior avolet; apta inae magis aurito lepori, aut Perdicibus; & quae Propter humum volitet, tranet quae nubila, dicaat Ergo securae, nunc jam licet, ite volucres:

175쪽

A. V E s. Non serus Accipiter, non armiger ipse Tonantis Saevior , hic vobis crudelia bella movebunt. Dumque Avium varias species , & nomina quae sint Expedio; levibus dicenti plaudite pennis. Jam Volucrum suspensi cohors Merulaeque, Parique, Graculus, & Chloris, Fringilla, & Spinus, & Anthos Me circumvolitant: & adhuc pullata doloris Vestimenta gerens Progne , & Curruca Cuculli. Ova fovens , Perdix, Turdusque , R Phasidis Ales

Imrperitam passus Terei pro crimine mortem. Et docilis Sturnus, Thraupisque , Rubelraque, & acer Regulus, atque rubro sumens a pectore nomen Grata Batis: Cinciusque alieno debilis ova Deponens nido: dc vario Torquilla colore , Torquilla in potu qua non praesentior ulla Restis , ut effraenum venis defigat amorem p

Necnon Agithalus, Passer , Linaria , Turtur Cetthius de sati Cornix praesaga suturi;

Et Picus , tenuique placens Miliaria cantu. Nonne vides 3 ut quaeque suo contenta decore 'Cunctas pandat opes; sociarumque aemula sortis Prae reliquis nostro celebrari carmine poscat-

176쪽

Insignes ostro , & pictas serrugine plumas Et gratae vocis discrimina jactat Achantis a Exponit solito melius philomela dolorem Ipse etiam caudae Pavo sabεlla superbae Explieat. Aurata spectabilis advolat ala; Galbulus. Amissum quid adhuc gemis Upupa natum FI Iic quem quaeris Ityn mutata agnosce figura In selix Pater 3 Ut peregrino missus ab orbe

Psittacus humanas facilis bene reddere voces, Σ- ρε suum ingeminat. Sed qui comprendere versu annumeras Volucrum species quas Indica tellusae ducat, externosque velit disnoscere mores alle, quot aegregias bello devicerit urbes PQuantaque diversio Lodoix ex hoste trophara

Rettulerit, dicat potius , tantique triumphos Principis enumeret, magnosque recenseat actus Non tamen ille meis indictus versibus ibit, iE sortunatis Passer qui mittitur oris , Passer amor Dryadum , cui non certaverit ulla

Dulci ius aut c inere, aut totidem gestare colores

Sunt aliar έ obscuro quas nomine fama recondit 11 patria nunquam visae discedere terra :

177쪽

AVES. seu faveat natura loci, seu prompta malorum Hic adsit medicina : aliove affuescere caelo Externoque famem nequeant depellere victu. Talis quae Rheni Volucris prope littora vivit, Cui tres erectae sic tanquam spicula plumae Consiugunt capiti. An te nec sera praelia Martis , Infelix 6 semper Avis, nec funera terrent. Rut hic augurium volitas belli, aut ego certet Crediderim , Samius cecinit si vera magister, His fortes heroum animas inolescete membris. Quidquid id est , mox ardentes mirabere pugnas, Et tibi Gallorum Germano ex hoste triumphus AEternam spondet ventura in saecuIa pacem. Nunc mihi Pan nemorum custos,Dtyadόsque puelIFParcite, nidorum si conscia numina fallo; Et Arma captos A vium , aut dulcedine cantus ' i Rucupit prpprium doceam, si tempus Sc artes. Res tenuis : sed si nostras placuisse volucres Contigerit: vatum donati munere, fama, Cur ego desperem; & quanquam non fortibus alis

Hae tamen immensum poterunt me ferre per orbem Vere novo florum varios formosa colores

178쪽

Cum summittit humus: sylvasque & rura peragrat Blandus amor , sociae volucres adverte laboris Contemplator, ubi secreta cubilia ponant: Ut cium vestiri, exacto jam tempore , plumis Incipient tenerae volucres , disquirere nullus Sit labor. Haud tamen incertis cognoscere signis Nidorum poteris sedes : si quam aethera longo Mulcentem cantu ; & fastidia cara levantem Coniugis: aut pleno si saepius ore videbis Dulcem serre cibum: aut Avium tibi murmur ad aures Nec bene formato veniet de gutture cantus. Mollibus implumes durus jam detrahe nidis , Nec miseri matrum questus, aut ira retardent, Nam teneras quamcumque voles formabis ad artem. At tum praecipuas edico imperdere curas Exit Esque cibos in hiantia crebrius ora Inserere ; inclusas caveis ni sedula mater Invitat victumque serat: nam saepe parentum

Suadet amor vel captivos educere laetus.

Disiectum cor ovis nullo tibi tempore desit. Has poscit Philomela dapes, has Regulus optat; Nec reliquae Voluc ea e Ocis communibus uti

179쪽

Abnuerint, donec gustum mox firmior artas Attulerit: norintque suos discernere victus. Nil altoris egent aliquae , ut grati ssima Perdix, Atque Coturnices cura leviore tuendae. At teneros artus laedat ne frigidus aer, Lethalesque serat morbos, turpesque podagras :Indue sollicitus viridi cunabula panno, Nec foenum aut mollem pigeat substernere muscum. Quas vero cantus & sibila grata docebis, Et que is est cicur ingenium, tractare juvabit Saepe manu , ipsis blandiri, serre oscula plumis , i Balbiqne nonnunquam pueriliter edere verba. Sic tibi sylvestres animi mansuescere discent. Tot volucres inter qui sit delectus habendus Cur ego praecipiam 3 cantu formaque decoras Elige , vel variam modulantes gutture vocena. Nec mihi displiceat tenui Passerculus ore, Qui sedeat digitis , humeris vel amabile pondus Haereat, & Dominum festiva voce salutet . Olli non miaio rostrum , non murice crura Τincta micent: simplex non sulgeat iride collum, Parcaque nec variis natura coloribus alas

180쪽

Pinxerit: at multas docilis Armatur ad arteet 'Nissus abire procul, pariterque redire vocatus, Carpere mox gyros , & aperto currere rostro Vermis ad aspectum : tenuem defendere caudam

Morsibus & saltu : brevibusque insurgere pennis Et cita mobilibus vestigia ponere discit Scandendo digitis. Prima sub origine mundi

Non equidem mores alios habuisse volucres Crediderim i faciles nullis cogentibus ipsae Sponte sita dominis aderant, tutaeque sedebandIn gremio, laetosque dabant sine munere cantu . At mihi formosas placeat se per illa Volucres Quae plumis possit virides hebetate Smaragdos Psttacus : illum adeo quanquam si parca recusae Pauperies, Gracus, duplici aut distincta colore Pica tibi doctum reseret bene garrula carmen. Tu mihi Calliope memora quo munere dius

His Avibus nostras imitando essingere voces Concessum. Mentes nusquamne aperire Deorum Inventae aut ipsis facundia prisca remansit, Ut mellils volucres aliae sua damna dolerent Num potius vestro mater contenta triumpho

SEARCH

MENU NAVIGATION