장음표시 사용
91쪽
Ire viam, campisque ausi se credere apertis
Proh pudor l At , credo , Divi vincemur inulti Ipsi etiam , nostrasque dabunt sua sub juga ripas tNon ita : sunt animi, Bavarae sunt robora pubis Principe laeta suo , variis exercita bellis Agmina. Praeterea totas in praelia gentes Ru Ri Acus trahit: hunc stimulis perstringere amaris Nunc meditor; ruat auxilio, magno agmine Gallum opprimat, undantes armabo in praelia suctus
Qua licet. & foedis late imbribus omnia perdam. Haec simul, obscuro sese Deus aere sepsit Agmina fida petens. Bruxellis forte sub altis Tendebant positi in turmas , animisque parati,
Millia quot Danai numquam eduxere Mycoenis Hectoream ad Trojam : Retinet NAss A vius heros Cuncta timens ; animo necdum sententia firma est. Qua tentet regione aditus , qua Gallica primum Regna intret; quocumque acies & lumina tendit', 'Horrendae occurrunt species; hsc moenia coelo AEquata , & vastis defensa paludibus arcent, Hξc validae exterrent acies , hic clade recenti
L Ziacis nuper tota agmina condita campis.
Atque olli , tales agitat dum pectore curas , Coeruleos volvens oculos , & tempora quassans, Turbidus his ultro se vocibus obtulit Amnis. Cessas, NAssisi, cessas λ dum fulminat arces, Namurcas arces Louoicus , α horridus igne
92쪽
Cuncta quatit; pavidi cives pro moenibus urbis Vix haerent, sessisque vibrant tela irrita dextris.
Auxilione carere tuos, miseraque perire Obsidione sines r Quin incauta arripe castra, Fer Gallis inopinum ignem , sterne omnia victor et Ipse adero : totis pugnabo turgidus undis. Respice ad haec. Ego sum vasto quem gurgite cernis Innumeras obeuntem arces, & culta secaptem Belgica , per totum late Mosa cognitus orbem. Sic fatus repetit patrias Deus humidus undas . Infremuit monitu Batavus : pudor, ira superbum Extimulant animum: bello stat quidquid acerbum est, Malle pati, quam de se iterum ludibria mundo Foeda dare, & cladem procul aspectate suorum. Ergo sgna movet. Latis exercitus arvis Funditur; ipse animos in Francica suscitat arma: Namurcum cinxisse acies : ruere omnia flammis, Nudari Batavos, patrio se limine pelli Ni caveant , celerentque ipsis occurrere Gallis. Haec ille : Interea muris circum omnibus instant Franci genae. Primis sese urbs adaperta ruinis Dediderat: superant impostae rupibus arces; Huc versus labor. Ipse manu vultuque laborem Adjuvat, & partes vigilat Lo Do Icus in omnes. Ille operum custos', illo duce vulnera Gallis Ipsa placent, tendantque ultro ad fastigia rupis
Tela per & flammas, & saevae grandinis ictus,
93쪽
Ni retrahat bonus, atque avidos revorare laboret Immemor ipse sui. Geminis stat cornibus ingens Praetentus portis agger , defendere certant Contracti, validisque adnixi viribus hostes. Purpurei contra juvenes, regalia tendunt Agmina,crudescunt pugnae, furit undique plumbum Magnanimosque duces temere, & sine nomine vulgus Abripit; ipse altus per mille volantia circum
Tela ibat. Nec te indictum , genero a THoxos A s.
Praeteream : tenerum grando cui plumbea corpus Delibax Regem propter : neque vulnera certe ob tua te tantos animo cepisse timores Crediderim, quam letiferas ne tela per auras Augustum impeterent coeco in certamine pectus
Nox ruit: intendunt vigiles , stet arduus aether, Castra flent, fusi cava per tentoria Galli Carpebant somnos : medio cum tempore noctis, Dum placidus cunctos mulcet sopor : altus ab amne Terque quaterque omni fragor intonat. Ilicet imbres Prorupti glomerant tempestatem ; humida coelo Flumina praecipitant. Nequicquam tegmina turmae Inter se opponunt: pervadit ad intima lapsu , i Inda ruens : extincti ignes , diluta viarum
Strata, redundantes immundo humore lacunae. Arrectus thalamo Lo Do Ix vaga murmura coeli Aure legit, tacitoque volutat pectore secum :Unde fragor tantus, quid vastos concitet imbres r
94쪽
Cunctanti, celerem que animii in diversa serenti Ecce levis denso vibratus ab aethere fulgor Pallentes scindit tenebras: tum lucida virgo Nube vehens , rutila ante oculos in nocte refulsit: Tempora cui circum victricia laurus inumbrat,
Aurataeque crepant alae, crepat aurea vestis.
Et prior. Heroum mihi maxime , cui mea dudum Pacta fides, quem-sum terraque marique secuta
Omnes hir casus ' nocturn emne fragores :Hos tibi pro vinctis gravit sa percitus undis Suscitat: insanum ponet tini hi ipse furore 'Mitior , & prona dominum venerabitur urna. Nunc socias Batavorum acies per devia ducit Au MACus, meditans furtum : tu splendida post quam Luxerit, instructos venienti opponere Gallos Arma jube; validis porro mihi praefice turmis Terrorem Batavi Luca Mnu Rciu M. Hoc duce sanus Dediscet , fugietque acri concurrere Gallo Prudens. Tu laceram nihilo quate segnius arcem. Unum oro, parceo mediis te immittere telis
Parce tuos terrere, & tantis angere curis,
O Regum decus, hoc omnis te Gallia poscit Hoc passini accensis pro te anxia postulat aris.
Quid Namurcae arces , quid Flandria tota , quid Orbis, Te semel amisso , tanti solatia luctus,
95쪽
Iamque vale, notas repeto Victoria turmas. Dixit, & in verbo fulgentes expbcat alas, Et volat: herbosam qualis cum candida vallem Deserit, atque altos supra fugit Ardea nimbos. Agnovit sonitum alarum : tum laetus ad auras Se tollit, tendensque manus ita supplicat beros. Dii patrii, quorum aeterno sub numine regnum est,
Si colui assiduus vestros ego semper ii res :Si quae bella volet 'tabeo, quae incommoda belli Persem, pro vestri jubeoque & persero templis , Omina firmate , & vestris date vincere Gallis. Sic memorans, monstrata facit. Vix splendida lu
Aurora extulerat , delectos ordine ab omni Ire jubet. Vadunt alacres peditumque equitumque Haud dubiam turmae ad palmam, si cominus ausit Adversis contra Batavus se ostendere in armis. Ipse inter primos animis ingentibus exitFulmineo sublimis equo MOMORANcius heros Illum incedentem volitantes un)ique Galli Circumstant fremitu denso , campo arduus ipse Ingreditur , quantus nuper, cum sterneret arvis Fleuriacis Belgarum aciem , aut ad flumina Leuetae Protereret , largoque undarent sanguine rivi. Iamque in conspectu Batavos habet , amplaque castra
96쪽
Despectat : multa AuRI Acus quem callidus arte Jertentat prior , incautum si adducere iniquas In fauces queat . & puro deducere campo : Nunc alios texit cursus , aliosque recursus Vestigans aditum ad muros , modo subdola fingit Praelia: nequicquam , cunctatur . & excubat ardens Omnes in partes MoM ORAN cIus, Euncque morando
Distinet; ipse dolis, ipse artibus omnibus unus Occurrit praesens ; simulat seu vellere signa Fallax , impositis seu pontibus ire per amnes. Non secus ac plenum saevus Leo propter ovile Cum fremit, atque illos aditus, nunc servidus illos Circuit: interea vigilans obit omnia pastor Arma tenens , pavidumque suis ab ovilibus arcet. Quae dum sejunctis praestas pulcherrima castris
Luc EMBuRGE , altis tandem arcibus ultima Divi Fata parant: nequeunt muri tot tela , tot ignes ,
Tot validos perserre ictus: piget irrita dudum Foedera Nassavi , & finem sperasse laborum. Ipse adeo tantum indignans licuisse ι suisque Unam arcem potuisse diu se opponere Gallis, Sublustri in nimbo delabitur aethere Mavors, Militis os cultumque gerens , & militis arma Francigenae, in castris quales custodia vulgo Insomnes habet , obscura dum nocte siletur. Et procul, o comites , non jam indulgere sopori Tempus, ait, rupta invitant cum moenia turmas;
97쪽
Attonitas quis mecum arces, quis scandere vallum Apparat λ Haec dicens summi ad fastigia muri Evolat. Audaces tentantem extrema sequuntur. Et pudet in mediis comitem liquisse periclis. Dum properant, ducente Deo saxa aspera passim Subsidunt, sternuntque viam : qui forte per umbras Arma parare ausi, coecoque resistere Marte, Funduntur. Pergunt alacres, jamque intima Galli Claustra tenent. Extemplo arcis de culmine summo ub noctem audiri voces , longique ululatus. Responsat moesto de gurgite flebilis Amnis. Responsant vicinae arces , pulsataque toto Litora circuitu. Tum vero exterritus hostis, Torva tuens , totasque putans ad summa catervas Irrupisse , viamque adeo nullam esse salutis Praeterea : expertam toties, totiesque petitam Haud dubitans dextram implorat. Nec , MAGNE ,
Sprevisti & justo poteras quos perdere bello ,
Vivere amas. Laceris ergo agmina languida muris Ordine descendunt longo, celebrantque frequente SVictorem Lo Doicu Μ, altam qui viribus arcem , Au Rr Aco indignante , novosque minante furores Proruerit, veniamque bonus concesserit hosti.
100쪽
G, vo Mus quae passim edat. spectacula pulvis, Quas poscat conflandi artes, quibus armis Unde fragor tantus, quae vis innata , quis auctor, Expediam. Vos, o supertim quicumque, furentem Fulminibus Martem instruitis , populosque per
semina bellorum , ὀc satalia spargitis arma, 'ra Munera vestra cano, date per tenebrosa locorum Ferre pedem, penitusque alme intra viscera terrae Ardentes venas rimari, unde ignibus antra 'Inarimes, Liparaeque tonant, unde excita motu