Varia de variis argumentis carmina a multis è Societate Jesu

발행: 1696년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

rxpulsus David, capitisque injuria magna,

Quem tamen infelix manifesto Numine sentit e Promitti Regem lsacidis , ita pandere vates. His motus, juvenem insidiis ubi perdere caecis Non datur, ipse odio profugum intectatur aperto, Illum non Ionathae fletus, non mutuus olim Et toties iuratus amot, non dextera bello Clara movet ρ patriis haud secius exigit orisDemens i qui speret se fallere cuncta regentem Posse manum , scriptasque polo rescindere legeri

Praeterea variis animum terroribus implent Monstra Deum, Sc mutis insueta silcntia templis , Crebra licet sacro ante aras cadat hostia cultro.

Mos fuit antiqua quem Relligione sacratum

Hebraei coluere diu, R docuere nepotes. V t neque se campis auderent credere apertis ,

Neu pugnare manu ; pugna nisi certa dcdisset Signa Deus, iacita seu nocte insomnia mittens, Sen vatem inspirans propior, praesagaque veris Corda implens, coelo seu monstrans fausta sereno Ruguria. At clauso si territus ore sacerdos Fata negat, si nulla Deus dedit omnia coelo- Tum vero exitium magnum populoque , Ducique

portendi . & totis passim horrida funera castris.

72쪽

ad metuens aris trepide indicebat honorem Omnibus , S. superos repetita in vota rogabat Quem speret pugnae eventum, quibus audeat armis Tendere in adversos: sed nusquam audita Tonanti Impia vota : sacro nequicquam sanguine sumant , Atque suis cumulata gemunt altaria donis, Cuncta silent , nulla ex adytis response seruntur . Interea pugnae impatiens munimina circum Alta fremit, propiusq; hostis quatit agmine campo Ipse animi dubius partes se versat in omnes Multa putans, varioque abreptus fluctuat aestu Non secus ac tumidis deprensus Navita in undis ,

Cum venti rapidum volvunt mare, densaq; pontunae Nox operit, laceris nec lucent astra carinis :Anxius , exanimis, roranti lumine coelo Quaerit iter ; misera interea ratis undique fluctu Tunditur, & ventis nunc huc , nunc volvitur illuc,

Quid struat infelix 3 pudor hinc, inde aspera mentem Torquet relligio: trepido pede castra relinquat Se reserens, medioque traliat bella impia regno Nempe inquit trepidum videat me perfidus Achis Fidentemque fuga, & turpi formidine captum , Quem toties vici, & victum dare terga coegi :Crudeles igitur pugnas, atque ultima bellι

73쪽

Experiar, populumq; meo, Ionathainq; domumque Involvam fato 3 sed quae me insania versat Quid meru t populus, quid me meaque arma secuti , Quid Ionathas animo ante alio; mihi carior omnes rCur pereat, poenamque mei luat ille furoris dio tu qui fidum rebus milii nuper in archis Consilium, qui portus eras , quae te atra Sauli Mors rapuit, Samuel, quis habet locus 3 6 mihi tant sipas misero , vocemque iterum exaudire monentis , Conspectuque frui Nec me dira ulla vetarent Monstra, nec aeterna squalentes nocte tenebrae Ultro ego te per caeca- locorum, atque invia vivis

Regna sequar, liceat stygias te, ancte, per undaPREari semel, atque instantia poscere lata.

Sic ait, horrendumque nefas in pectore volvie Conscius, ut vatem iam longo in nocte sepultum

Eruat, eque imis oracula quaerat Avernis. Ergo conceptum scelerata mente furorem Quo peragat, numero ex omni , cui maxima rerunt γ'

Verborumque fides, peregrina e gente Doegum Clam vocat. Ille quidem scelerum haud rudis, im 'piu ex quo Inter sacra Deum , primoque in limine templi Pontificum effuso macularat sanguine dextram:

74쪽

Ad quem tum Princeps paucis ita vocibus inst i,

Curarum fide interpres, testisque mearum , Nade, age, vicinas circum mihi quaere per urbes, Nosturnis qui carminibus, virgaque potenti Exangues imis animas excire sepulchris E valeat, mihi quando aliud nil deinde relictum est Ccrtum est immiti responsa accersere ab Orco. Forte quod astra negant, Orcus dabit: aurea tantum Astra per, & terras , & conscia Tartara testor, si scelus est, me saeva secit fortuna nocentem ,. In vitrumque adigit vetitas descendere ad artes. Ille sub haec. Vanas animo, Rex, abjice curas, Neu tantos tibi finge metus, ubi publica poscunt, 'Commoda , nil Regi vetitum : scelera, ipsa nefa uo Saepe iuvant, faciemq; suam, sua nomina ponunt: Et votis sertuna tuis favet; En tibi tellus 'mod petis , ista dabit. Virides prope Thaboris

arces,

Qua praecelsa jugo longe venientibus Endor Rpparet, circumque humiles despectat in agros, Est mulier, perhibent Balaam i ὸ gente vetusta Progenitam, qua nusquam alias solertior ulla, sollicitis aegras animis depellere curas Ruas velit, & duras virga lenire dolores:

75쪽

Illa glebum dicto reserat, dicti, illa flentes

Umbrarumque domos, nigrique palatia Ditis Emovet: ad vocem commotas sedibus imis

ire, redire leves animas , totumque videbis Misceri ante oculos, vel primo murmure Avernum . Ergo jubo, & primas ubi nox induxerit umbras, Expuleritque diem , tua si mihi certa voluntas , Huc ego te impavidus per castra inimica, per ignes Tramite deducam certo: mihi namque viarum Explorata diu latis divortia campis. iUnum oro, medius ne quis se opponere possr P . Regalem trabeam capitisque insigne decorum Depone in noctem , & vulgares indue cultus. Sic fatur. t Sceptri quid non amor improbe cogis Dicta Saul propere exequitur, capiti ipse coronam, Infaustum augurium t male detrahit, inde per artu Perque humeros, pro purpureo circumdat amictu Squalentem tunicam, clypeoque ex aere sinistram .implicat, & lateri plebeium accommodat ensem. Foelix si cultu semper latuisset in isto, Nec miseras unquam regni tractasset habenas. Atque ea dum castris diversa in parte geruntur , Obscurusque domo residet, tectus que tenet opperiens tenebras , & amica silentiae noctis e.

76쪽

Ecce Philistaeo subitus volat agmine rumo Fanda infanda serens, monstris cauestibus actos Isacidas trepidare metu, pavidosque fovere Nequicquam castra , & certae praetendere morti: Namque Deum, magno cujus sub Numine pugnae Hebraeum genus, & ferro tot perculit hostes, Davide expulso pariter nova castra secutum, Excessise aὀytis , gentemque horrere nefandam. His dictis incensi animi : sublatus ad astra It clamor, trepide coeunt, arma , arma feroceFIngeminant : pronoque dies ni vergat Olympo', Irrumpant, mediisque serant incendia castris'. Ergo purpurea cum postera luce rubebit Aurora, in totas latὰ cava buccina turmas Indicit sperent pugnam, expectentque paratio

Parte alia David rumore acccnsus amaro ,

arati nil ille minas, nil barbara Regis Iussa timens , nulli visus per opaca lGcorum, Monstrat enim generosus amor ) fossamque morasque Clam superans ruit ad Ionatham: cura omnis in unoi Stat Ionatha, huic animis, hic toto pectore in hqret Inde ubi complexi inter se, lachrymasque dedere. Obstupuit Ionathas, dulcique allatus amore est

77쪽

quis te, David, juvenum audacissime, nostris, Rrdor agit castris, mediosque immisit in .ostes: Sic tibi cura tui 3 non quae te hinc .inde pericla, Non quae circumstant tot tela hostilia cernis 3 Non venit in mentem, quae te pater aspera contra Multa parat Z rigidus nimium pater i excipit ille Flens fientem, heu i animae, Ionatha, pars; optima nostrae , Adventus causas tu desine velle doceri: Nox mihi nunc testis , testis tua deatra, tuumque Dulce caput, coelum hoc testor, quod, amice, nequivi Longius absentis durum perferre dolorem. Undique convenere hostes. Stat cerneri ferro,

fortὸ extremum , Ionatha , quod te alloquor .

hoc est.

Saltem fi tecum, laterique affixus amico Pugnarem , tristes genitor si poneret iras, Si veniam culpae annueret... quanquam ulla nocentem Quae me culpa facit Ionatha, tu tectis, inermem Per iuga , per rupes odiis accensus iniquis Insequitur , vita mque larem cum sanguine poscit. Me, me, hostem Isacidum inclamat, patriaeque, tuiq. At non me talem quondam videre Philisti,

Vidit & ipse Saul, fulva cum vvstor aren

78쪽

procerum, immanemque horrenda mole gigante prostravi, nitensque stiper lato ense revelli Terribili impexum seta caput : inde periclis Proh i quibus objeci memet, quae sunera adivit Quae tamen heu : merces istis, quae gratia factis 3 Quam mihi desponsam thalamo, aeternisque iugaro

ominibus, natam eripuit, generumque recusat,

Quem toties laudum insigni dignatus bonore est. Ex illo qui me casus , quae me horrida jactent Fata vides: ignotus, egens, loca devia lustro Expulsus patria, atque ipsi miserabilis hosti. Ecquis erit tandem finis nec plura querentem Passus amor, mediis interfatusque querelis Moestum, indignantem, Ionathas mulcebat amicum a Speraret melius, coeptisque Deum affore justis ;Speraret faciles reditus; sese omnia namque Ausurum, lacrymis si patris flectere mentem Possit, & accensi restinguere pectoris iras.

Haec illi inter se vario sermone serebant. Interea medios tacito nox humida cursus Torquebat coelo, somnoque hinc inde jacebant Tela inter currusque viri, consederat ignis Ultimus, & tardum volvebat ad aethera sumum.

At procul hinc primis egressi castra. tepebris

79쪽

MORIENS.

soli per campos , qua devia semita ducit, Rex una , dirusque comes , sub nocte silenti Ibant praecipiti gressu, sagamque petebant. Iamque iter ementi dubiam agnovere per umbram Exosas superis sedes. Sub rupe cavata Est specus , horrendis circum nemus imminnumbris,

Vasta , prosunda, ingens, ὀc tristi condita nocte Hic fama est , prius optatis quam induceret arvis Ddecta fra gentem omnipotens, longo ordine Regis iCananidum Reges excisa in rupe sepultos. Stant sermae visu horribiles, immania quondam. Nomina , & antiquum retinent simulacra fur

Hic domus , hic stygiae sedes horrenda sibyllae,

Illa inter tumulos coelumque diemque perosa avum agitat, totoque animas appcllat Averno Hinc longae audiri voces . hinc nocte sub alta Questus, & variis volitantia monstra figuris. Huc ubi delati: nil Rex cunctatus, in atram Irrumpit prior ipse domum, notisque per umbras. Heus: inquit, Divum interpres, nigri ostia Ditis Quae servas, tacitisque adeo potes omnia regnis, Redde animum, trepidis ser prompta oracula rebus;

80쪽

Quamque peto, ad superos, mihi vox tua suseitet

umbram, pia truces volvens oculos, accersere ab umbris,

Defunctas animas, ac rursum sistere luci, Non dextrae mortalis opus: nec pallida semper . Regna patent. Sic fata .silet, paulumque morata: Tandem ait erumpens , nigranti quisquis ab Orco Fata petis , confide animis , tua vota secundat Tartarus. Haec postquam, spumanti immurmurat omyiorrendas secum ambagcs, dein effera, anhelans, Nuda caput, crinesque humeris effusa solutos Horrificam intendit depressa ad Tartara vocem , Elysii Manes, umbraeque , animaeque silentum, Q naeque chaos latε obscurum , quaeque arva beata Incolitis, placidas denso agminelinquite ripas , Huc ruite. Extemplo circum omnia coepta moveri, Intremuit concussum antrum, discedit hiatu Immenso tellus ; tum Ditis Jonga patescunt Atria, tum varias tenebrosa e sede videres Ire animas. Una ante alias conspectior omnes ibat, eam rutilo lux undique vcstit amictu Circum susa , ingens , qualis, cum clarus ab undis Emergit, reliquosque obscurat Lucifer ignes. - .

Aguoyit vatem Saul, & formidine captus

Confestim

SEARCH

MENU NAVIGATION