장음표시 사용
21쪽
hodiernae causa festivitatis ; haec praesentium materia gaudiorum. Debet illis Roma, quod, detersa veteris impietatis caligine , Euangelicae veritatis lumen agnoverit, & quae omnium gentium serviebat erroribus, facta sit omnibus gentibus verae Fidei magistra. Debet illis'Ecclesia, tanta divinitus soliditate munita, ut portae Inseri adversias eam praevalere non possint; quod Pontificia alterius potestate, Coelestis alterius doctrinae praedicatione, pii demum utriusque sanguinis effusione fiundata sit. Exultemus igitur in Domino, Dilectissimi,& spiritali iucunditate laetemur, immolantes Deo acrificium laudis, quia Magistros, Patresque nostros, qui per Euangelium nos genuerunt, in tantum apicem inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eos in Corpore, cui caput est
Christus, quasi geminum constituerit lumen oculorum. φὶ Isti sunt coniuncti Viri, habentes splendidas vestes, sUJ Viri misericordiae, quorum iustitiae oblivionem non acceperunt. Isti sint duae olivae ad dexteram Candelabri, & ad sinistram eius .s ' Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universe Terrae. Quis Petro gloriosior i s J qui in carne positus, mensiuram carnis egressiis, divino illustratus lumine, altis simum Maiestatis aeternae cognovit, & patefecit arcanum; s 7 dum percunctanti Domino, quis esse ab hominibus puta retur , respondit, ut in Evangelica lectione nuper audistis: sy'J Tu es Christus Filius Dei vivi. Qua sublimi confessione 'J Dominum divinitatem sitam siub specie assumpti hominis
occultantem, primus omnium Omnibus revelavit, & pandidit, quod nemo ante noverat, utriusque naturae admirabile Sacramentum. Quis Paulo beatiori cui adhuc mortali carne circumdato speciali divinae bonitatis gratia, Paradisus pene-
22쪽
trabilis, & Coelum pervium fuit, ut Ecclesiarum futurus Magister inter Angelos disceret, quod inter homines praedicaret. Bene haec agnoverat Sanctissimus Antistes Joannes Chry- stomus, dum amborum Apostolorum laudes disertissime celebrans, tam devote, tam anxie gloriosum illorum Sepulchrum videre gestiebat. Ego Romam suspicio, & diligo, aiebat ille, non propter copiam auri, non propter Columnas nec propter alia suae magnitudinis monumenta; sed propter columnas illas Ecclesiae. Vellem videre Sepulchrum, quo recondita simis arma illa justitiae, arma lucis, membra nunc
viventia, tum uero, cum in hac Vita essent, emortua, in
quibus omnibus vivebat Christus. Quis mihi nunc dabit circumvolvi corpori Pauli, assigi Sepulchro, videre pulverem corporis illius, quae adhuc in Christo deerant, adimplentis, stigmata illius gestantis r Quod Beatus Joannes Chrysiostomus
tam ferventibus, piisque votis optaverat, divino nobis munere conceditur, dum ad utriusque Apostoli Sepulchrum humiliter consistimus, ac summa nostra, omnique nationi, cui taliter non secit, invidenda felicitate, sacros illorum cineres veneramur, & colimus. Colamus tamen, & veneremur,
Dilectissimi, non tantum Apostolorum gesta sermonibus praedicando, sed eorum etiam virtutes aemulando; ΓεJ licet enim omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe Terrarum, ut S. Leonis verbis utamur, cunctis Oporteat florere virtutibus; Vos tamen praecipuis inter caeteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa Apostolicae Petrae Arce fundatos, & Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, & Beatus Apostolus Petrus prae omnibus erudivit. Imploremus cum fiducia tantorum Patronorum praesidium in praesentibus Ecclesiae,& Reipublicae urgentissimis necessitatibus; ut eorum apud Deum precibus discussa imminentium malorum procella,
23쪽
divinae ultionis sententia flectatur; & qui iram promeremur, servemur ad veniam. Praestabilem super hominum malitia Divinam bonitatem invocemus, ut clementissimus Dominus cordium contritorum holocausta sit in odorem sua vitatis accipiens, Apostolicis intervenientibus meritis, fidelem populum ab iracundiae suae terroribus liberet, semperque protegat Urbem hanc propter David servum suum, & s J Aaron sanctum sium.
26쪽
IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM
ANNO DOMINI MDCCLMpleta sunt vota gentium, oracula Pro phetarum: aeternus siquidem
nium Creator, Dominus servilem sedi obumbrata Divinitatis suae maiesta cepit, ut quos sub immani priscae contagionis iugo dura tenebat captivitas, optata diu libertate donaret. Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant,
27쪽
redimeret. Antiquus dierum factus est insens, ut Dei ad humana descensio esset hominis ad divina provectio. Infirma facta est sortitudo, ut fieret fortis infirmitas. Ad peccatores misericordia, ad aegros salus, ad errantes Veritas, ad caecos lux, ad mortuos vita descendit. Ac, ut non aliis demum, quam, quae nuper audivimus, Euangelii verbis utamur : Verbum caro tactum est, & habitavit in nobis . Grande profecto mysterium. Grande reconciliationis nostrae sacramentum. Ha igitur, L J Dilectissimi, quos nullis iam dignius, quam beatissimi Apostolorum Principis, alloqui possumus verbis, Genus electum, Regale Sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, celebremus in gaudio sacrum hunc diem, quo germinaverunt campi eremi germen odoris Issael: quo'Veritas de terra orta est, & iustitia de Coelo prospexit: quo Parvulus natus est nobis, quo Filius datus est nobis; Parvulus quem Coeli capere non poterant; Filius unigenitus Dei filius, qui fieri voluit filius hominis, ut nos faceret filios Dei. Exultemus in die salutis nostrae, & divinae effecti consortes naturae, in admirabili adoptantis nos Dei mis ratione laetemur. 'J Laudem Domini loquatur os nostrum, ac benedicat omnis caro nomen sanctum ejus, qui sy=J pro pter nos egenus sectus est, cum esset dives, ut illius inopia ditaremur. Inestabilem superni operis magnitudinem serio cogitemus; ac quid, quantumve in eo divina nobis dignatio contulerit, humiliter agnoscamus. Agnoscunt sane idipsum Angeli, qui, ut beatus Gregorius advertit, post Christi Domini adventum s qJ ab hominibus adorari refugiunt, ia
28쪽
quos prius infirmos , abjectosque des, xerant, socios iam ha
bere non dedignantur . Agnoscunt Daemones, redemptioni nostrae invidentes, qui humanum genus per salutiferam Di. vini Verbi incarnationem e potestate tenebrarum ereptum dolent, quod siua olim fraude deceptum, coelestibus caruisse muneribus gloriabantur. Agnoscamus itaque & nos, Dilectissimi, amplissima haec naturae nostrae decora, icquam novus homo, veteri labe purgata ad tantae sublimitatis apb Cem mirabiliter evexit, damnatis antiqui hominis sordibus, nequaquam amplius vilescere patiamur. Prosit moribus, quod mysteriis impendimus: ut humanae restaurationis Sacramentum in nostram traducatur disciplinam. Jacet in Praesepio Deus; nulla nos de caetero extollat ambitio. Vilibus, lacerisque pannis contegitur increatus Auctor naturae; nulla nos temporalium bonorum cupiditas teneat. A Virgine concipitur, o Virgine nascitur mediator Dei, & hominum Christus Jesus, Pater futuri saeculi, Princeps pacis ; nulla nos terrenae voluptatis corrumpat illecebra, nulla nos ira incendat, nulla mordeat invidia, nulla demum cujusvis tu pitudinis inquinamenta commaculent. Sic nobis'Natalis Domini, natalis erit pacis, verae scilicet illius, ac coelestis
pacis, sine qua nequit ea ipsa, quam nos, afflictis rebus opem laturi, tam anxie inquirimus, pax humana siubsistere. Ut haec etiam igitur terrena pax ab eo, qui facit pacem in si iblimibus, & Reges in Thronis collocat, nobis adiiciatur, S pacem primum habeamus ad Deum: syin pacem, quam Mundus dare non potest: pacem, quam hac ipsia nocte an- nunciarunt Angeli hominibus bonae voluntatis; hanc quaeramus, hanc postulemus, hanc custodiamus; Ipse enim est