장음표시 사용
51쪽
vavimus corda nostra cum manibus ad Deum, s J ia non sumus decepti: nunquam enim alias Dciosiorem misericordiam ejus, quam in tempore tribulationis, quasi nubem pluviae in tempore siccitatis, agnovimus: adeout cum Regio Propheta compulsi fuerimus dicere: illuxerunt Coruscationes tuae orbi Terrae, dum commota est, & contremuit Terra. Quemadmodum scilicet olim, cum Deus Moy si legem ediceret, Terra mota est; etenim Coeli distillaverunt a iacie Dei Sinai, 1 facie Dei Israel: sic iterum . Terram novissime concutere visus est Dominus, ut peccatores ad semitas legis, 1 quibus declinaverant, miserico diter revocaret. Reliquum nunc est, Dilectissimi, ut grandia , quae nobis contulit, dona Divina dignatio, iugiter custodire satagamus. Curemus itaque, ut quae nova facta sunt, non redeant ad vetustatem: non omittat opus suum, qui manum misit ad aratrum; ad hoc attendat, quod serit; non ad id respiciat, quod reliquit: Revolutus est lapis ab ostio monumenti, cum trepido tumultu dehiscens terra nutaret; ut mulieres ingressae Sepulchrum , quod prius clausum fuerat, vere Christum surrexisse probarent; ut nos E sepulchro egressi, quo pricis clausi fuimus, vere cum
Christo surrexisse probemur. Sit igitur perpetua resurrectio nostra, sicut perpetua fuit resurrectio Christit ostendit hic exemplo, quod nobis promisit in praemior nemo in id
recidat, unde surrexit: nemo ad supema vocatus ad ima deflectat; nemo ad antiqui hominis spolia, quae deposuit, revertatur: quaeramus coelestia, terrena despiciamus: ibi desiderium nostrum figamus, ubi quod affertur, aeternum
55쪽
Cclesiam'supra Petram a Domino aedificatam, hoc est, in Apostolorum Principis liditate firmatam, Euangelica nos admonente lectione, recolimus hodie, & gratulamur . Nec sane uberior unquam, aut iustior esse nobis potest causa laetandi, quam Religionis in amplissimum terrarum fastigium extulit, Coeloque finitimam fecit. Meruit hoc, Vene
m SACROSANCTA BASILICA VATICANA
56쪽
rabiles Fratres, Dilem Filii, meruit hoc Petri fides; meruit consessio, qua nimirum ille humana supergressus, caeteris silentibus Apostolis, non ea profecto, quae caro, & sanguis revelaverat, terrenis oculis respiciens; sed quae coelestis Pater Apostolico inspiraverat cordi, sublimiori mentis obtutu recogitans, absconditam Christi Divinitatem primus agnovit, primus promulgavit. Hinc merito Beatus 1 Domino vocatus , validum, ac sorte totius Christiani operis factus est fundamentum, quod nullo incumbentis sibi molis pondere nutaret. Hinc veteri mutato nomine, sacram inviolabilis s in Petrae firmitatem, quae nullis saevientium hostium impulsionibus quateretur, Divino munere accepit; tantoque donatus
est animi robore, ut qui in Christi expaverat passione, insito postea stapplicio minimὰ sermidaverit. Hinc tam intrepidae charitatis ignem concepit, ut sit trophaeum Crucis Christi Romanis arcibus impavida intulerit manu, nec Mundi dominam timuerit Romam, qui in Caiphae Domo metuerat Sacerdotis Ancillam. syJ Incurvavit habitantes in excelsb: Civitatem sublimem humiliavit: humiliavit eam usque ad te ram et detraxit eam usque ad pulverem, ut feliciorem imperio subiret servitutem, ubi L J eam conculcassent pedes pau peris , gressus egenorum. Pauper scilicet, ac rudis piscatoriae cymbae Navicularius, insanientis sapientiae Sacraria dejecit , teterrima errorum monstra fugavit, Ethnicae supersti
tionis oraculis silentium indixit; & parvus-lapis, qui sta
tuam percusserat, factus est mons magnus, ac universam te
ram implevit. Hunc propterea lapidem Divinus Jacob erexit in titulum, magnumque adeo, ac mirabile contulit ei
potentiae suae conssirtium s J angularis ipse lapis Christus Je
58쪽
neglexerimus i Quam severae animadversionis gladio feriemur, si prope Apostolorum Cineres sancto divini amoris igneis, quo illi, dum in humanis essent, tam feliciter aestuabant, sertasse adhuc calentes, frigescere inveniamur ὶ Quam gravi denique plecti merebimur poena, si Apostolici coetus Principum monitis eruditi, sanguine roborati, caeteris universi Orbis fidelibus salubrioris doctrinae verba, sanctioris vitae exempla minime praebuerimus t Quae igitur, & quanta unusquiGque nostrum a Domino acceperit, sedulo consideremus: quae,& quanta vicissim de acceptis lucra retulerit, trepidi cogitemus: s a qua enim hora non putamus, Filius hominis veniet; in cuius tremendo iudicio ab iis, quibus plus datum est, plus
