장음표시 사용
21쪽
4 S. Rose Vitaerum nostrum florem excoluere , ut
gratissimum Sponso in ipsa infantia odorem exhiberet suavissimarcharitatis. Forth puer virgunculae frater inter ludendum luto illius comam imbuerat , quod cum Rosce,
non contemptum , at sordes aversatae, accidisset ingratum: Scito, inquit frater concio natoris in morem, cultos puellarum cincinnos infernos rudentes esse , quibus trulaqueantur incautae animae , ut in , aeterna supplicia detrahantur. Haec verba Rosae animum altius penetrarunt , & ad altissimam Dei notitiam vastissimae illius menti aditum aperuerunt . Pulchritudine virtutis mirifice capta statim est . Statim exarsit in illa mira sitis orandi , adeo ut nec dormiens cessa-rct a frequentibus precibus , quibus perpetim invigilabat: Et jani tum rapi se apertissime animadvertit ad premenda heroica vestigiata,
22쪽
Caput primum SSancta Catharinae Senensis , qu duce quinquennis Rosa lilium Virginitatis Deo consecravit sponsio, ne solenni: & mox capillos inscia matre sibi abscidit ad vivam usque cutem . Divinus hic ardor puellam invasit sub ipsum usus rationis
diluculum , ut a firmant illius animae moderatores, qui omnes testati deinde sunt, nunquam illam a recto tramite gravioris admissione criminis aberrasse. Ex eo jam tem pore caelestem , quam exequemur,
vitam aggressa est: nec illi quidquam se unquam objecit, quod eam a concepta religions , ossicioque deduceret.
23쪽
Rogae erga parentes mira obe dientia , pietas , folici
periis ne latum quidem unguem deflexerit Rosa , sit ordinariae virtutis , erit tamen prodigiosae, quod fuerit divini, humanique obsequii retinentissima, cum pu-onantia inter se Deus, ac genitrix inperarent. Haec filiam vexabat in dies, ut nativam oris pulchritudinem fuco magis intenderet; ad illam alto muliebris mundi contemptu insultare seculi genio docebat Deus. Capiti aliquando circundare compulsa sertum variosorum genere contextum, illi ab ima parte suffxit oblongam acum, adeoque corollam capiti valide
24쪽
impressit, ut aliena manu contentis viribus fuerit extrahenda. Chirothecas , quae delicati candoris elegantiam augerent, induit jubente matre; sed primo diriguit, amburi dein manus experta, flammas etiam ex odoratis pellibus promicare vidit, totum nocte intempesta' cubiculum illuminantes. Ne ad nobilium foeminatum domos deduceretur , clam Indico pipereia, quod mordacissimum est, supercilia, & palpebras sibi obliniebat,
ut arderent oculi, ruberent , stillarent , idcirco impares publicae luciferendae , potiorem ducens oculorum pupilla solitudinem , quari
tanto pretio emptam genitrix illi tandem indulsit , sicut & rudem ac decolorem saccum ex obvia , vilique materia, quam pro amictu induit mirum in modum eXultans. Vel ergo matrem infimis precibus exorabat, ut sibi liceret cruentis
25쪽
8 S. Rogae Vita Divini sponsi vestigijs insistere:vel
mitia imperia ingeniose eludebat: veluti cum jussa , non lignis , at lana farcire cervical , lanae vim tam tam operose stipavit, ut ligno caput videretur inniti. Quid quod non matri solum , sine cuius venia nec bibebat , nec muliebres labores aggrediebatur, sed & domestico mancipio alacris obtemperabat , praecipue viro cum ardua imperabantur. Cum mater non raro
subirata veniam libandae aquq Rosae denegaret , inscia , filiam nunquam bibere , nisi ipsa annuisset , in sex & plures dies Virgo fraudabat sitim . Hispidas aliquando pelliculas , quae vim frigoris propulsarent , Rosae manibus ex morbo contractis incauta mater admovit, addito imperio , ne illas abiiceret. Τoleravit obstinato silentio Rosa plurimos dies mordacem pellium νardorem , quo accensae manus tur-
26쪽
Caput fecundum. ygidis undique tuberculis ulceratae sunt. Quin & post mortem a religiosi Coenobij Praeside jussa Rosa
imago argentum diu multum qu frustra quaesitum mensae superimponere , imposuit illico , animante
studio. Quae vero caetera illius in Parentes obseruantia , pietas , amor Θ Exhausta viribus ad mediam usque noctem laborem protrahebat, ut illorum egestati consuleret: & licet duodecim quotidie horas divinis alloquijs consecraret, tot muliebria pensa quotidi conficiebat, quot alia quaevis celerrima vix quatriduo: eaque tanta
elegantia , & cura, ut humanamis artem superare viderentur 3 quan-
vis non raro dum flores acu pingeret, animo a sensibus avocato divina intueretur. Ad haec alebat in horto violas , ex quibus venum expositis aliquod lucrum parenti
27쪽
dis supplere solitum candide confessa est religioso viro . At si forte parentes aegroti decumberent , lecto assidebat insomnis , parabat
pharmaca , peragebat Omnia ope
rosissima Virgo, ut solatium illis afferret. Hic praeterire non debeo prodigiosam laetitiam, quam ipsa-
moriens dolenti matri , ac secum, exanimandar impetravit ,l tanta
enim caelestis dulcediois u er asmaternum pectus inundavit , ut jurejurando fassa sit , imparem si gaudio insolito perferendo pluriamos dies j dcundissime laborasse , . & hoc argumento manistae assequutam, quantopere fluminis impetus exhilarans: civitatem Dei
28쪽
Roma , ut sequatur Usigia Sanctae catharinae Senensis , Tertio' , SanctiDominici ordini adscribitur.
Catharinam Senensem cum Ros a nostra componat, incertus animi sit, Indicumne hunc florem, an ex Italia translatum in Peru- viam dicat; usque adeo Rosa susceptum a Catharina institutum vitae, mores integerrimos, bene volentissimi Numinis dona, & ipsa tandem lineamenta vultus expressit. Connubij, cui nobili, &honestissimo destinabatur, spem amputare visa est simul cum suis capillis . Sed egregia formae venustas, acre judicium, suavitas erectar indolis, elegantissimi mores sancto Virginis
29쪽
1 et S. Rufe Vita consilio adversabantur. Roseum illa candorem jejunijs deterere: nativam pulcherrimi vultus gratia tria
omni arte abolere: manus , quarum candor,& pulchritudo commendabatur, viva calce amburere: ne hominum placeret obtutibus, domi latere: adeo ut aliquando Cantam deducta,locum metalli fodinis nobilem , quadriennio nunquam pedem extra limen extulerit , ne semel quidem videre dignata vici-nnm deliciarum hortum , aut per- celebre spectaculum molium India Carum . Plures nihilominus invita accendit ambitu honestissimi thalami: ac praecipue matrona genere,
di opibus clara, illam unico filio suo sponsam optabat ti& gratissimum hoc erat Rosae parentibus, ac Batribus , qui urbanae munditiae,ac elegantiae apprime deditam illam volebant : & nuptiarum nommine exanimatam , probrIS, con
30쪽
Caput tertium. IIviciis, alapis , calcibus impet bant, veluti Lapa mater S. Catharinam, cuius ad instar Rosa injurijs omnibus aequissimo animo devoratis , in S. Dominici viridarium tandem insita fuit, adscripta Temtiae sanctissimi Patris familiae. Licet illam invitassent Coenobia nobilissima : optasset S. Archiepiscopus Turibius, ab illa praecipue sacrae domus, quae tunc surgebat, fundamenta poni, Rosa studiosa sequi Seraphicae magistrae suae Calliarinae Senensis exemplar, quam quinquennis elegerat, vitae instituto , moribus, habitu repraesentandam; ne tamen suo consilio nimium tribuere , & parum sapientum virorum arbitrio videretur, in viam se
aliquando dederat Sanctissimae Incarnationis Monasterium ingressura. At cum ultimum vale diceret Rosariano Sacello Dei parae, vis
