장음표시 사용
41쪽
an ab ipsa inedia tormentum esset . Duplici se torquebat jejuniorum , genere , & quo semel tantum in , die tenue panis , & aquae solatium delibabat , & quo per totum diem , noctemque penitus gustahat nihil. Primum fere quotidianum praesertim ultimis vitae annis religiosius ab illa servabatur septem continuos menses , a festo Exaltatae Sanctae Crucis usque ad Dominicam Resurrectionem. At ineunte cinerali jejunio , seu Quadrysesima, omnem sibi subtrahebat panem , solis malorum aureorum seminibus parcissime victitans, ijsque tantum quinque, dum sexta feria recurreret. Reliquo anni tempore , quod octo diebus absumebat , vix unica die tolerandae viistae sat esse credebatur. Unico pane, illoque sat exiguo, & aquae vasculo quinquaginta dies aliquando transeSit: aliaque vice identaspa-
42쪽
caput quintum . . * yspatitim decurrit ne guttula quidem aquae recreata. Supremis annis transmittebat complures dies sine omni prorsus alimento. Feria quinta se includens in domestico oratorio , nec inde ad Sabbatum usque digressa protrahebat triduum omnino insomnis , impransa , incae nata, & uni angulo affixa, omniano impos ab illo vel ad momentum surgere, & in contemplationem rerum divinarum toto pectore i
cumbens . Quid quod octo solidos dies nullum praeter divinam Eucharistiam alimentum admisit - Vulgare sit, aquae ipsius haustu gustum fraudasse , transactis hebdomadis quam pluribus sine p'tu, & caeterroqui hausta non aqua gelida, sed plerumque calenti . Prodigiosum est , plus virium a jejunijs accepisse, quam a cibo, eo quod cum 1ua Magistra Catharina vulnerati Christi lateris ambrosiam degu-
43쪽
26 S. Rose Vita stabat. Prodigio quoque sim ita est , superfuisse in arido corpor
locum , qui flagella exciperet, sanguinem, qui vἡrbera sequeretur. At nisi i per Confessarios modus illi fuisset impositus, mortem nimium properasset ardor corporis castigandi . Postquam Sanctae Catharinae habitum' induit, non contenta vulgaribus funiculis, duassbi catenas ferreas aptavit in fagrum , quibus per noctes fingulas ita se cruentabat', ut sanguinis rivi parietes, & pavimentum asper gerent: priecipue ut scelesti meliorem ad frugem revocarentur quot sagellorum sulcis, quot vibicurris
livoribus se in dies ectarabat i ita vulnera dispensans ' per diversas
corporis parteu, ud 'dum una co Iesceret, altera feriretur, iterum inque saeviret in primam vix dii coalitam s. ab hac alterna , cri
delique vicissitudine dirisilini cru
44쪽
Caput quintum . , 7 ciata . Horrebant domestici ex aedium parte secreta plagarum strepitum audientes late sonorum, quique Rosae animum moderabatur, temperari nimium rigorem , jussit ; sed illa infimis ab co precibus extorsit, ut liceret sibi intra aliquot paucos dies quinque millo actus infligere. Serijs ab infantia praeludijs ostenderat, quam avide
in haec poenitentiae exercitamenta ferretur, nam & quadriennis subcrudorum laterum, & gravis trunci pondere saepe laborabat, & Marianam ancillam precibus adigebat , ut se in horti angulo orat tem gravissimis ponderibus oneraret, sub quibus aestuabat, gem bat , & interdum victa premebatur ad solum. At nondum quartum- decimum annum egressa saepe nocte concubia perambulabat hortum nudipes, oblongam crucem
dividis humeris gestans , nec illi
45쪽
tunc aurae malignae intemperies , nec frigora, nec ventorum turbines insuaves erant. Iussa flagellis ,
- non ferrea catena se caedere, ipsam catenam lumbis triplicato circumductu validissime adstrinxit, di sera commissurae angulis immissa , clavem eo projecit , unde redire non posset. Cum vero per extritam pellem in carnis, & ne vorum profunda ferrum penetrasset , jamque consepultum propemodum esset, nocte quadam acu-
tissimus coxendicum dolor Ro-fam invasit, a quo, vires identidem accipiente , mox Virgo interempta fuisset , namque catenam vi nulla aperire poterat, diu multumque frustra luctata ; sed illa confugit ad preces , quae Caelum ipsum aperiunt: & ecce serata sponte dissilit , laxatur catenata, diducitur; avulsione tamen opus fuit, quam cutis, & cruor seque-
46쪽
Caput quintum. batur. Ubi primum vulnera colverant, suo se iterum tormento Rosa incinxit; sed catenam carni rursus
ad natam sibi transmitti Confessarius imperavit , & illius aliquot circuli post Rosae obitum conservati mirabilem spirarunt odorem , di omnibus peregrinum . Lacertis arctissima vincula circumdedit, quae perpetim torquebant musculos complicatos: pectus , axillas, latera morsu creberrimo vexarunt minuti sentes , & urticarum manipuli . At cilicium nacta ex acutis equorum setis dense contextum, infra genua productum, quod prae crassitudine complicari vix poterat, triumphauit sub illo rigoris paludamento , idemque infixis undique brevissimis acubus in
se violentius armavit . Hoc usa complures annos, & ob frequentem languinis vomitum alieno tandem imperio exuere coacta, saccum
47쪽
3o S. Eo Vita cum villis cra se stimis gravem sibi in formam indusij aptavit: quo sub
pondere aestuabat, rigebat, lassa batur extenuata viribus Virgo , de poena illi erat quicunque motus plumbeo pondere praegravatae . Plantis, in quibus tantum a vertice capitis erat sanitas, quoties domi clibanus accendebatur , calcabat immota fornacis orificium, undo vehementior incendi; vis erumpebat . Hisce delicijs demulcebat
corpus , cui sat poenarum afferebat crebra aegrotatio, exoptans etiamtc ntare majora, nisi vetuissent animae moderatores. Quid quod ad caeteram in se inhumanitatem illud etiam additum ab ipsa fuit , ut neque delicias spiritus in corpus
exundare sineret, cavens, ac totis viribus obstans, ne divinis epulis animum saginantibus reficeretur e quod ego divortium sublina ibus Rosae operibus adnume-
48쪽
Caput 'mum. 3 trandum reor. Hoc unum solita erat reponere culpantibus nimium in se rigorem : sinerent ipsan D, quando. nil boni operaretur, saltem ni ala tolcrare.
Ros capiti riculeatam coronam inis. Agit 3 eiusdem lectulus , cervical , nocturnae vi
SPinea sepe . Rosem decebat, quae dies , & noctes limens inplicatili senticeto , quod Christi verticem insedit, in egressu pu titiae ex ductili stando sibi cψr
nam implicuit , additis claviculis introrsus praeacutis , ct hoc diademate sibi caput inci0xit non sine Vulnere. Plures annos duravit sub hoc spineto, quod tamen praeludium solum fuit se Derioris tor
49쪽
3 2 S. Rogae Vitae menti, imminentis ex secunda corona aculeis nonaginta novem a Gmata . Hanc postremos decem annos ad finem usque vitae prodia, giosa constantia toleravit; neque enim sine spinea corona D. Catharinae Senensis habitum induisse sibi
videbatur. Argenteam Iaminam sexit in circulum , illique tres introrsiis infixit aculeorum ordines , tam firmiter suo quemque loco inhaerentes , ut Aurifex adhibitis forcipibus evellere nullum potu xit . Dentatum hoc sertum quam dire momordit velatum puellae caput i praesertim cum spine non Omnes simul, sed aliae post alias successione molestissima cutem invaderent, utpote ex varietate motuum in singulis vulnerum angu-fiijs obliquatae . Sermo ipse Virgini dolorificus erat : quid si tussi
concutiebatur pectus, si caput sternutamento exonerabaturὸ Sed haec
50쪽
caput textum. 3 3 illi ludicra videbantur , ideoque
ubi coronae extrema coibant, vittas innexuit, quas contentis viribus attrahens dolorem intenderet, aculeos altius capiti infigens: neque unquam eodem, quo pridi steterat , loco figebat diadema , suum , ut immitius pungeret , in que intacto poenam renovaret .
Sexta vero feria se profundius sauciabat, ad imum usque sinciput,& auricularum cartilagines coro nam demittens. Diu matrem , ac domesticos latuit efferum hoc tormenti genus , & artes , quibus illud in se Rosa atrocius irritabat. Sed cum aliquando se blande interposuisset Patri quaerenti ad virgas puerulum filium, fortuito errore in illius caput patris manus incurrit, ac tres illico sanguinis rivos explicuit , ex quo conjecit mater, qu lis herinaceus sub candido ejus lamine nidularetur .
