De lapidibus podagra, et chiragra in humano corpore productis, opus dicatum eminentissimo ... principi Emanueli Theodosio Bullionio ... auctore Jo. Baptista Contulo ..

발행: 1699년

분량: 192페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tim cadet in globulos efformata, eodem prorsus opificio , quo ex liquato plumbo Venationi inseruientes globuli in suppositam incidunt aquam,hac solum differentia , quod compressione quadam aerem illi concipiunt , dὰ ampullarum more vacui sunt intus, ultorio speculo expositi vi caloris concrepant, dc saltillant di Drupti in frustula eundem sortiti exitum,qui phialis contingit vitreis, si igni applicentur , queis similes exhibet

microscopium, dictas arenulas intus concauas, dc leuigatas,extrinsecus vero diuersis prominentijs asperas, ex quibus ad inuiceiii colligatae in vestica , interueniente

amurca velut glutine , de spatiola implente coalescunt in lapidem , qui propterea statini ac extractus est non adeo durus existit, sed processu temporis , utpote magis exsiccatus, obdurescit. Ex dictis nunc concludere licet, ne longius euaser, quod si athalia sunt in natura; fixum nimirum . Athali saturatum accido,erit petra;si vero fusius ignem patiatur transibit in vitrum. Docetque hoc Tac. dur dissoluit lapidem,& rediscat eundem. Hinc discitur calculum , S: Iapidem , nec in vescica , neque in renibus congelari , nisi ab Athali toti j , vel urin. e, de acido impertinenter , aut per errorem e stomaco delabente, ac

ibidem degenerato;Athali iidque,5e acidum ad inuiceni

immIxta suWa dictas a renulas, vel filamenta constipando,in massam coire adigunt, bc quidquid capax coaguli, ac eorum naturae, haud absimile inuenerint, apprehendunt , hanc quotidie obseruamus in praxi calculos inta. oirmibus corporis cauitatibus concrescere, ubicumque acidum per errorem cum Athali concurrit, ut vidimus in

112쪽

in Pulmonibus Q iii Iecore, in Intestino Colo S c.

Quod confirmatum reperio in solertissimis obseruationibus Excell.D. Antonii a Magistris ex oppido urec rum Veterum , pro ut in Diario Parmae Eruditorum de Anno 169 a. sol. 278- his verbis. Secato Cadauerecuiusdam Rustici in illius vescisa corpuscula quaedam rotunda, ad quantitatem coclearis minutissima inueni . Haec corpuscula non inconcinne Margaritas microcosmicas aequabant , in eorum cauitate macua, etnde ad speculum et storium exposita erepitum , . subsaltum exbibebant , substantiam erusiaceam demonstrabant, intus optime levigatam, in lucidam ad instar auricalchi oec. M liaee quae de meo penu promere potui humiliter tuis mandatis obtemperans mitto . vale . Datum Romae die I 6. Octobris I 698.

Devotissimus, ae Addicti simus famulus.

Io. Baptista Contulus.

113쪽

scires

115쪽

C A P. XVII.

Constructionem lapidis constare arbitramur ex Acido ligante partes solidas , quod ex diuisi

ne eiusdem , & noua reunione deducimus ; nam vidimus quod Calculus, seu lapis extractus a vescica , aut sponte delapsus , non contritus, vitreae retortae inclusus, cuiusuis molis sit, dumodo tamen collo retortae non adhergat , imposita retorta in arenam moderato igne urgente prima extillauit in receptaculia mundum Vrinae succum similem nullius odoris,dein fixior pars sublimata fuit in collo retortae instar butyri, utraque huius spiritus in vase vitreo mundo,ne in auras abiret, inclusi,S cera obsignato seruauimus,& reperi uimus in fundo fit gefactet retortae Calculum,seu petrii adeo tamen friabilem, ac leuem, ut si digito tagebatur,abibat in puluerem ad instar Cadauerum in subterranea Roma ; ipsoque Calculo e tracto si denuo spiritus infundatur, de pro deperdito spiritu, addantur aliquae guttae spiritus vitri uti rectis alii limi, videbis praedictam puluerem in pristinum lapidem obduratum conuerti. Ex quo philosophari licet principia huius compositi esse partes illas soridas, de Acidum ligans, ac constipans at alia , namque natura vacua per appetitum quemdam, S proportionem innatam, ac propter repugnantia Vacui absorbent Acidum, ut in copulato cum cinere videre licet,qui abAcidis acrimoniam austri, nam inuaginatis particulis acuminatis occul

tatur .

116쪽

82Vnde pro specifico remedio ad praecauendum a Calculis, & lapidibus imponit Tac. praedictorum lapidunia Cadauerem deglutitum , nam absorbebit in stomaco illud Acidum specificum , quo fit lapis , dc impediet ne

Acidum triumphans per venas,d succosque decurrat,ac inducat in renibus , vel vestica , imo etiam in iuncturis, molestos dolores , Ut contingit in Podagra S chiragra . Certo certius,medio Glutine , ut notat Hipp. lib. de humoribus uniuntur;ergo Glutine opponendum est, ut videre est. des glutine .

De Calcuti Renum. C A P. XVIII.

Xenimanus narrat in sectione riderici III. post eius obitum ad inuenisse lapidem in renibus, sed vereor ne a ggregatu esset arenularum consimilium amygdalarumnam , Ut permixtum cum amygdalis ab iisdem interno- isti repentino aspectu vix posset, a quo ante morte adeo saeuis doloribus cruciabatur in dextro crure, ut ni gresceret,& de nigraretur pars onec lapide peperisset A. Calculus Federici IIL Sectoris Saxoniae . B. Foramen erosium , quo urina perfluebat . C. Calculus Amigdalinus. l

117쪽

Non incongruὸ diuidimus lapides per id quod ha

bent suum augeri, Vel per intus suseptionenia, vel per extra appositionςm , nam primi, Ut plantae augentur: testis est experientia, quae communi omnium sapientum dictato, est rerum etiam dubiarum interpres; Extant namque ommisas alijs relationibus, quae ob nimiam a nostris regionibus longinquitatem probabilem saltem suspicioni locum reliquunt & oculis transeuntium per illas Etruriae partes subijciuntur,inter c tera monstruosa, & raritatis causa maxima admiratione digna in nobillimo, de locupletissimo Mus,o Ducis Masae ,& Carrariae Carolo Cybo saxa quaedam in , dagata ab illis lapidum incisoribus in Montibus Carrariae Ciuitatem ex parte Aquilonari circumuallantibus, ac vivo lapide exercentibus, in quibus saxis tamquam. in ventre conspiciuntur oculariter , dc mallei, dc Scalpra ab illis antiquis Lapidiciis ibi fortuiter relicta ita . excavandis dd. saxisodinis , ut mihi retulerunt plures personae fide dignaa, & signanter de visu. D. Abbas, IO. Taptista Castigiionus I. V. D. in D. Ternardus Lucianus. I. V. D. Ambo fide digni, & omni exceptione maiores. Raciocinari potest vegetabiles esse marmoreos lapides,na cetrale punctium,quod obseruatur,parit strias,lea lineas, eo modo quo conspicimus in centro seminis vegetabilium , de yti etiam in parando gelu, ut docet Pa-s , ter

118쪽

8 ter Bartolus, Sc ut oculari inspectione unusquisq; se satisfieri potest: in expositione aquae in vase rigori iberno obseruatur in centro aquae paruam suscitari bombama instar oliuat ; inde ictu oculi ab ea extendi lineas . percutientes circumferentiam vasis , & repercutientes dict bombe centrum,ex tali textura redditur fluui dum, solidum, nempe Glacies , seu gelu. Vide meam Epistolam vulgari sermone responsuam, se apporti utile, odanno il betiere in Glacio schi patiscedi mali renati, et . podagrosi di retia at Sig. Doti. Masteo BonZi.Ac magis, I achenio arridet, qnod ex Acido oculto procedat, Lapidi ficum augeri nam, ut probat Acidum a s e fluens si infunditur in materiam , c. g. mineralem statim recipit determinationem na turae , S virtutis mineralis, sic de ceteris animalibus , & de vegetabilibus, hocque vocat Lillius mercuriu:Exempli loco sit mineraSalis petrae Patauis, iam euacuata, quae quinque, Vel septemta annorum decui sit, rursus repletur, est enim terra eius nutrix , Hermete teste , unde hic spiritus in illa corpus assumit , atque fit insta inmabile nitrum. Grandius est quod in anima voluitur . Est insula vulgo Elba parua in Tusco mari circuitu suo zo.milliaria Italica complectens serro diues,ex qua per plurima sarcula serrum fuit . erutum , dc hodie quoque eruitur ita ut non solum montes ibidem, sed ambae duae insulae effossae debuis sent esse, nihilominus ferrum semel eductum a viginti annis denuo renascitur ,& nunc melius quam olim , eo quod Athali, vel mater mineralis ibidem rursus exsatiatur a fonte vitali, accipit metalli determinatione , fitque ferrum. Vitrioli quoque minera evacuata in Carinthia pru

119쪽

mo libero aeri exposta, pes ea cooperta ab aliquot annis rursus repletur , HleCque radice S relum in aere contineri admodum perite dixit Calid. Hinc inserimus , quod vegetabilia omnia non minus, quam animalia hahcnt ii si iumeni a Vitalia , quibus v untur ad licrum incrementum , 6c propagationc ala, quod agnouit Happ. in me canica Vcgetabilium lib. i. dedieta , dtias dari facultates. In semine igitur tamquam in ovo,vel stomacho dormit praeualens Acidu , cum pusillo a thali pro sui sustentatione, cum specifcO rectci , prout diximus de Acido sermentativo ventriculi. Cum vero in terram proi citur, humido soluitur, Si calido excitatur Acidum, uti igneum , incipit agere liti athali, cui humidum accedit rector, caloris beneficio illud in Dimat ; Vnde inuisibiliter Acidum asumit athali, S: alhali incisi ni sorbet Acidum, in τtramque partem tendunt , scimentorum more, imo non cc sat donec cursum praefixum absoluerint ad suos fnes .'Spiritus alter trabit, alter protrudit, ut ait Hipp. in supra memorato loco . Qua propter aequiparantur minerae saxorum, plantis , nam si ab eis remoueantur partes, denuo reue uiscunt alii rami, quod cucnit in plantis licet

rami incisi ne reant.

120쪽

De Iudicio , seu illatione euius natura 'Lapis sit de sumpta ab mrmis ex

cretis in Patientibus. C A P. Nix Sicuti Vulgus infert aquas limpidissimas, ac christallinas a sontibus saxosis utpote sitratas corriuari; Ita nostru erit inferre in supposito morbo ab urinis ii ius ordinis marmoreo saxo Patientem laborare. Sin autem tantisper pellucidae , crasi aeque fuerint urinae per thuphaceum lapidem permeasse inferemus . Si vero muccosae,ac oleosae fuerint urinalicumque persa ponaceam arZilosam substantiam pertransierint Artiloso lapide laborare diudicabimus. Cum vero filosa, seu capillaria excreta intuemur inurinis, ratiocinabimur esse ea ramenta relicta in con structione lapidis crustacei, unde crustaceo lapide laborare illatio erit. Tandem si in urinis sabulosa , siue granulosa excreta 'insundo matulae inerit , laborare lapide ex aggregato arcnularum vitrearum dicemus. Hinc colligimus lapideas naturas quinque specierum esse, unde etiam quinque disiunctiva menstrua esse taadaptanda, non vero pro ut aliqui unicum se habere . pro lapide frangendo decantant arcanum. De

SEARCH

MENU NAVIGATION