Cornelii Tolli Ad Pierii Valeriani de literatorum infelicitate librum appendix

발행: 1647년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

64 Cornelii Tollit videlicet lento, & insanabili vulnere praecordiis ; idque pessimi

pharmacopolae culpa, qui catapotia eX male trita colochyntide aegrotanti sumenda obtulerat.

Periere simul cum auctore suo omnes in Plinium, & scriptores alios , castigationeS ; quaS majori qiudem perfectione confecerat , quod in ejusmodi usum bibliothecam haberet locupletissimam innumerisque Veterum manu scriptis, de codicibus praestantissimis, ornatissimam. . Accedo nunc ad celeberrimam, sed infelicem Uurisconsultorum trigam,ac clarissima Iuris prudentiae lumina, Hotomannum, Cu-jacium, de B arnabam Brissionium. Certh ex his, uti innumeris aliis, videre est, Galliam illustrium virorum Ioecundam magis, quam amantem. Plerumque enim sic usu venit, ut, postquam magna eruditionis, atque industriae luce dederunt commoda , indignam tandem meritis gratiam referant. Pranciscus Arguit haec Franciscus Hoto

Hotoman- mannus, vir eruditione varia , ac

' EL potissimum eximia in illustrando

72쪽

ad Pierium Appendis. 6ς

Romanorum jure facundia conspicuus. Ρatre Senatore Parisien-8 Lutetiae natus, simul ac juri ci vili operam Aureliani dedisfiet, ob religionis caussam pulsus patria,& profugus , Lausianae primum

docuit. Inde a Ioanne Monlucio Valentiam, ac postea a Margarita, Biturigum duce, Avaricum revocatus, assiduam jure dicendo operam longo tempore navavit. Cumque jam certum sibi larem constituere tandem in animo ha- bereis eXorta repentd procella turbatus, & graviter affictus, patriam ingratam omnino deseruir,& ad montem Pelicardi in Sequanis, ac postremo Basileae, amissa prids conjuge, sedem fixit Variis istic editis de jure, aliisque ad antiquitatis, de politioris lite

raturae, illustrationem operibus, aetatis anno sexagesimo sexto, contracta ex dolore hydrope,decessit. Sequitur Iacobus Cujacius,ra- Iacobus rum non Galliae modo , sed uni- Cui aciuC.

versi orbis, in quo literae, & Iurisia

prudentia vigent, ornamentum;

cui quidquid purae, nativaeque lucis

73쪽

cis illi scientiae undecumqne accessit aetas omnis debitura est. Docuit pluribus locis, ac praesertim apua Bituriga .ubi incredibili nationum concursu, intima juris, & antiquitatis penetralia juventuti diligenti silmd resolvebat Magno quidem Tolosae opprobrio ; quae ad exorientem alumni lucem caligans,eum postulato cathedrae honore rurpiter repulerat. Neque felicitatem suam aestimare novit Biturigum Urb S.

Sed illa tam nobile depositum

cum omni cura asservare, ac tueri

deberet; indignissim fere pro- Iecit, ac perdidit. Oborto icilicet seditiosorum tumultu; qui virum praestantissimum de certa in Principem fide suspectum habentes, non semel interimere sunt conati. Cum itaque Cujacius , ut professione, sic moribus, juris, Scae qui observantissimus , per factiones omnia perverti,ingenuam libertatem coctumpi, candorem per fucos, & detestandas in religione simulationes amitti, seque non tantam 1 sceleratis ob servati , sed oculis ad caedem designari,

vide

74쪽

ad Pierium Appendis. 6

videret: longiorem vitam melio- - ris desiderio abrupit, moeroreq; Conisetiis obiit. Unum hoc in eo

rarae felicitatis fuit, & quod aliis

viae post mortem datur ut nem-Pe vivens, vidύnsque,laude,quam meruerat, frueretur ' cumque in

foro, ac subselliis, Iurisconsul torum quisque peculiari suo nomine citetur; ipse per eminentiam Iurisconsultus appellaretur. Sed grandi malo contaminata ejus modi felicitas. Filia quippe,quam solam habebat, quaestui dedere se foedissimo - jactarύque, nomen, quod pater Iuris 1cientia tota . Gallia, orbinue, consecutus fuerat celeberrimum, meretriciis se

artibus paraturam.

Immane vero scelus, & multis Barnabas Inauditum seculis, pertulit Barn Briss bas Brissonius, vir sive literarum nisI. studia, sive negotia tractaret forensia, ingenio felicissimo. Imo

tantam nominis sui famam excitarat , ut a summo virtutum admiratore, Henrico Tertio , pri

75쪽

68 Cornelii Tolbi

. Belleureum , amplissimi ordinis Praeses crearetur. Atq; in ejusmodi quidem deliciis eum habebat Rex, ut saepis 1 me diceret, nullum in orbe Christiano principem esse, qui eruditorum aliquem Bri nio suo opponeret. Sed, aestuante novis iterum tumultibus Gallia, in litium tricas incidit , quibuSevolvere se nunquam citra capitis periculum posset; auditusque est saepius amicis non sine gemitu, dc ductis imo ex pectore suspiriis, dicere , se ad macellum servari. Neque tristi hoc augurio eventuS defuit. Nam ab effrenatioribus aliquot, dc Cromaeo praesertim,ac Cruceo, hominibus cruce dignioribus, missi, qui Brimonium, in senatum venientem, ad minus castellum sisterent. Illi simulac miserum hominem, dc nihil tale metuentem,ad S. Michaelis pontem nacti, pervicum, quasi in aedibus publicis exspectaretur, avertunt;& cum sub fornice castelli esset,

in horrendum carcerem detrudunt . MOX Cromaeus paludatus

praesto adfuit, infestissimus viro; qui illum , galero demto, in ge

76쪽

ad Pierium Appendis. 69nua procumbere jussit. Tum lata adversus tanquam divinae, humanaeque, majestatis reum, d proditionis convictum , sententia recitatur. Qua audita attonitus , quaesivit primum , quibus a judicibus condemnatus , quibus indiciis , ac testibus , convictus esset. Alreris defensionem hanc ridentibus, .

ac jubentibus , quod instaret ageret ; ad miseras ille preces

conversus , mortem deprecari,

. & muris includi se petere, ad 3 absolvendum opus , quod magno alias Reipublicae detrimento periret. Tandem vero post cassas preces , spatio vix ad

peccata confitendum conces.so , ad lignum, urgente Cr maeo, suspenditur , dc, Compressis laqueo faucibus , crudeliter necatur. Comprehensitum quoQue alii duo viri egregii, Claudius Arcerius , Curiae Claud Senator , dc Ioannes Tardivius, Aroerius. in subselliis inferioribus consiliarius. Arcerius,cum pendentem ex tigno Brimonium videret, Cromaeum sententiam legentem in-

77쪽

ro Cornelii Gilii

terrupit, & post tantum virum, xam foeda morte affectum , vitam sibi molestam inclamavit; nihilque cunctatus , habito prius cum sacerdote colloquio, ad mortem se constantissimh composuit. Atque eandem fortunam paritiaimes animo subiit Ioannes Tardi- Tardi- vius, vit1mque, ut alii, laqueo fi- min. nivit. Corpora postridie ante aedes urbanas patibulis ignominiose adfixa, ad spectaculum furenti plebi per biduum prostiterunt. Nicolaus Faciat quoque partem operis . Sudorius. Nicolaus budorius, in Curia Parisiensi,cum viveret, Inquisitio-

rum PraeseS , utque reliquarum

disciplinarum, sic Poesios, amantissimus. Et mirandum , vel in mediis civilium negotiorum fluctibus adeo illum sisae spontis fuisse, ut ad suavitates poeticas animum saepissime deIecteret. Imo majore admiratione dignius , fecisse Sudorium in maximis tumultibus, quod ipse optimus axtis poeticae magister Flaccus in summa quiete fieri posse negave- . rat. Arduum scilicet illud opus, nullique alii hactenus tentatum, de

78쪽

ad Pierium Appendis. II

de vertendo carmine Pindaro,

Sudorius dc confidentissimh ag- pressus est, & felicissimh peregit. eriit vir longiori vita dignissimus anno solum aetatis quinqua-simo quinto , ab impia latronis manu, dum h Sequanorum finibus Lutetiam se reciperet,in ipso itinere saevisiimb necatuS. Non sine seculi opprobrio in Iacob. Lo- maxima durissimae sortis maligni- dolo. Stretate vitam egit, finiitque, Iaco- baeus. bus Lodoicus Strebaeus. Ortus is ex humili familia Remensis agri, & parentibus pauperrimis ;1ed excelso, & divinum spirante ingenio praeditus, Philosophiae se, atque Eloquentiae studiis, totum dedit. Et Latina quidem facundia tantum valuit, ut ornatiorem loquendi morem non induxerit modo, sed edito etiam de oratoria

verborum collocatione opere eXimio, caeteris, quo facilius ad eam pervenirent, Viam aperuerit. ouscepto deinde Aristotelis transferendi labore , cum jam Ethicam,oeconomicam,& Poliaticam, summo fidei, dc Latinit iis candore vertisset, ab incepto desist

79쪽

a Cornelii Gibi desistere coactus , & totum illum Philosophiae patrem Latina veste

induere, vetitus est. Urgens videlicet rei familiaris egestas a jucundo Musarum otio abducebat, atque alio trahebat invitum. Cum igitur ad tuendum eruditionis decus necessaria deessent fortunae subsidia ; apud typographos Parisienses mendis operarum corrigendis inops, ac debile senium, sustentare compulsus, in rerum tandem omnium penuria desecit. Apparuit nuculenter in Ioanne Stephano Durantio, plerosque tum Tolosanae factionis homines, dum Catholicae religionis causiassem libidini suae praetenderent, non alio intendisse, quam ut optimorum civium internecione te- terrimam imperio pestem molirentur. Nullum enim in effera

ista animorum dissensione vidit Gallia, qui religionem illam aut

coleret constantius, aut majore studio, laborύque promoveret.

Vir quippe antiqua morum gravitate, &doctrina conspicuus, de sacris Ecclesiae ritibus librum

80쪽

ad Pierium appendis conscripsit adeti quidem Proba- tum, ut post mortem ejus Romae, ipsius Sixti V Pontificis Maximi. jussu, &eXpensis, ederetur. Pa-

' tre is Senatore natus, omnibuS- . que artibus, deximio Iurisconsulto dignis, institutus, postquam Regiae advocatiouis in patrio Se-

natu munus per annos aliquot ad

ministrasset, ad ipsum senatus principatum, admirabili cum rotius urbis, dc provinciae laetitia, provectus est. Caesis postea Gui- sianis fratribus , Tolosae, ut d aliis in locis, oborta ingςns sedi-' tio ; cui dum pro muneris sui auctoritate resistere, nomenque, Regium tueri, ac defendere niti- tur, acerrimam rabidae jam ple- bis iram in se derivavit. Monitus proinde ab amicis, ur secessu sibi .i consuleret, respondit vir patriae i amantissimus;se quidem tanquam

il ex alta specula prospicere tempestatem, urbisque eversionem; caeterum ruina eius malle obrui, i ' . quam committere,ut aut deseruis .

se eam, aut seditioni caussam de disse videretur. Neque multo. postDurantius,cum curru vectus

SEARCH

MENU NAVIGATION