Cornelii Tolli Ad Pierii Valeriani de literatorum infelicitate librum appendix

발행: 1647년

분량: 83페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

44 Cornelii Tollit

terea non accidit p Saepissime illineta intentata, prae aliis, etiam 1 servo domestico ;quam paucis solum horis praevenit. Successere hinc, praeter gravem, d diuturnam podagram, crebra vitae periacula, Sc inlidiae, cum parum c gnitar essent illi viae Romanae, at, αque inconditi mores. Imci minuta haec omnia, si attendamus , quot,

quant 1sque in liberis calamit tes pertulerit. Major enim filius, quod uxorem veneno sustulisse

diceretur,captus,atque in carcere

securi percustus est. Qua ignominia spretus erat omnibuS,ingratus devitabat amicos, quo se coferret non habebat, nescio, utrum infelicior, an odiosior. Subiere mox filii iunioris stultitia , flagitia, ve- Nationes ; adeo, ut carceri illum mancipare, in exilium agere, Paterna naereditateyrivare, necesse habuerit. Tota itaque filiorum

res pessimh se habuit; & filia, in

qua sola duntaxat spes aliqua b ni supererat , nupta Barthol meo Saccho, patricio Mediol nenii, sterilis evasit. Tandem vir summus, cum tribus diebus minus,

52쪽

ad Pierium Appendis.

nus, septuagesimu quintum annuimplevisset;eodem,quo praediXerat anno,& die, ne falleret,inorte suam inedia accelerasse creditus.

HActenus de Italis. Nunc de

illustrioribus aliquot Galliae viris agamus. Quos inter familiam non incommota duxerit Petrus Gillius, Albiensis,tum hu- Petrusmanoribus literis , tum philoso- Gillius phiae cognitione in signis. Hunc Franciscus primus , cum de eX- struenda bibliotheca cogitaret,in Graeciam, Asi1mque legavit ut

Graecoru scriptorum codiceS,m nu eXaratos, undique conquirerer, atque in Galliam asportaret. 'Verum non tam feliciter cessit illa peregrinatio, atque cogitarat vir eruditissimus. Longitiimh enim gentiu abductus,neque ullo regis adjutus auXilio, et aetate,qua Veterant emereri solet, Uro coactus est Persarum castra sequi. Vidimus ejus ad amicum epistolam; qua queritur , fortunam suam omni destitutam solatio, ac tenui vectigali aegre susten ratam anno ru quadraginta peregrinationem.

53쪽

46 Cornelii Tollit Interim nihil esse aequius, quam regem sibi dare aliquod perfugium senectutis suae, cum ipsius

praescripto tantum susceperit iter , tamque diu sustinuerit. Omnibus se voluptatibus privatum 3 senem tot aerumnas subiise se, ut jucundum quid Regi gratificari posset. Praeterea per i tos viginti annos non destitisse bene mereride Francisco,ac Valesia gente,ctim aliis orationibus, xum praesertim tribus ad regem Angliae , suadentibus, ut Franciae regium nomen non amplius usurpet, aut ejus partes repetat.

Mirari proinde, se penitus adeo destitui ab illo, a quo minimh deberet. Resert tiam,ut noX qua dam valde exercuerit tyrocinium

militiae suae : fuso scilicet ad Taurum montem eXercitu, equo se,

aliisque ornamentis spoliatum, a medita nocte ad diem usque, inter tot fugientium millia, fugisse peditem, atque, ad stuporem Omniuum , incolumem evasisse. Hujuia modi sunt, quae de itinerum , &paupertatis molestia, ipse in praedicta narrat epistola. A Gerbensibus

54쪽

ad Pierium Appendis. Mi fibus deinde pyratis captus, & in

Africo littore durissima carceris; miseria adfectus , vix tandem munificentissimi Cardinalis Armeniaci liberalitate redemtus, eae Tanti beneficii non imme-

mor , Romam ad Maecenatem, illum, tanquam tutissimum portum, confugit. Ubi, dum ordinandis , quae longo tempore sparsim congesserat, dies noctiabus continuat, ardentissiima fe-hri correptus , diem supremum clausit. Ad infelicitatem posset; accedere, quod,illo mortuo, scripta a Petro Belono, Caenomano, amanuensi , dc peregrinationis per annos aliquot comite , fu

. Tint surrepta, ac pro sitis edita. 1 - Faciles Principum iras, & le- clemens. visissima delicta serio plectentes, Marotus. , animadvertere etiam licet in Ct 'i mente Maroto. Hunc quippet Francisci, Galliarum Regis, a Ja tantisper in delitus habuit, donec, mutata in odium benevole etia, exilio, atque aliis adfligeret miseriis. Quem literatorum infelicium numero apponi, haut abi dum arbitror , quantumvis

55쪽

G Cornelii Gilii

Latinae defuerint literae. Hoc enim Galliae praestitit, qudd, cum, illius tempor1s scriptores sermone uterentur tam impuro, ut intelligi vix possent; primus meliorem , ac dilucidiorem loquendi viam sit ingressus. Arque ita,tanquam alter Atlantis nepo*, rigidiores hominum cultus politiori. Voce formavit. In poesi praeterea nemini secundus ; dc fortasse ni mius poeta, quod Fortunae, huic plerumque hominum generi peculiari quadam invidia infestae saevitiam quoque sit eXpertus. Nam

extorris, atque omnium egenuS,

Taurini apud Insubres, procul S.

suorum alpemi, E vita excessit. Trus Perturbatis ob religionem in I ancone- Gallia rebus, mala sors, quae multui tos alios diris calamitatum nexi-- hus irretivit, una quoque involvit iAEmarum Ranconetum. Fuit is humanioris literaturata omnisque antiquitatis, seu sacrae, seu prolabnae, scientissimus, quique primos juris Romani sontes aperuit. Patria urbe Burdegata posthabita, Parisios concessit; ubi Consiliarii prius,deinde aequissimi, dc consul l tissimi

56쪽

ad Pierium Appendix 49tissimi Praesidis ossicium exercuit. Majori quidem nominis fama , quod certatim in eo elucerent hinc Senatoria purpura, illinc humaniorum, & politiorum literarum splendor. Sed crescentem viri gloriam subvertit fati malignitas. Quippe sceleratorum conjuratione criminis accusatus, in extremum capitis , fortunarsimque discrimen adductus est; nec purgandi se occasionem praebuit festina mors. Ea res non insignem modo calamitatem intulit domui,atque opibus universis ι sed eorum etiam iacturam, quae neque parari pretio, neque restitui possunt. Quaecumque enim aut collegerat, aut in dissiciliores Graecorum auctorum iocos eruditissimh adnotarat, magno nominis detrimento fuere

dissipata. Ipse in Bastiliani arcem

conjectius, quod ex astrorum indicio j ampridem eventurum praesagierat, senex exquisito mortis

genere obiit.

Quantum poesi detrimenti in- Petrus fixit immatura mors Petri Fulvii Fulvius. Pictonis, suavissimi, atque arS

57쪽

so Cornelii Tollit

tissimi poetae t Cujus viri poc-mata, nisi periissent , ejusmodi

censerentur, ut nulla temporum

injuria possent aboleri. Laudatae imprimis illius tragoediae; in quibus, magno adhibito judicio, Senecam prudentissimh expresserar. Carissimus fuit doctis omnibus , qui Pictaviensem Academiam frequentabant; dc prae reliquis acceptus Antonio Mureto, dum in Samarthano doceret Gymnasio studiorum comiti, atque aemulo. Imo natum quandoque inter Fulvium, Muretum, ScPachimum Bellatum poeticum certamen , Salmonio Macrino judice ; qui ex tribus Epigrammatis Fulviano palmam attribuit. Sed praesecta cito nimium tantae ubertatis vena. Nam in prima

dissidii Gallici procella, eXorto Augustoriti bacchantis vulgi insanissimo tumultu, subitus pavor molliorem hominis animam facilli oppressit. Saevientis Fortunae procellas sortissimo tulit animo Iuris antiqui, & Gallici, consultissimus, carolus Molinaeus. Quamvis

enim

58쪽

ad Pierium Appendis. s Ienim ingruerent graveS, magnae que 3 non potuerunt tamen de

solido constantiae gracta dejicere, aut inhibere a legum municipalium: interpretatione, Galliae, Germaniaeque, Iurisconsultum. Hic est,qui,initio Parmensis belli adversus Iulium Pontificem, publicato in edietiles Henrici Secundi contra depravatam Curiae Romanae dispensandis sacerdotiis disciplinam commentario, gravis simam in offensionem incidit. Cum enim ea scripsisset, quae ad tuendam Ecclesiae Gallicae liberi tatem pertinerent, a plerisque ita

sunt acceptat, quasi auctoritatem Pontificiam videretur convelle- l re. EXosus igitur omnibus , hanc: indignam meritis suis gratiam a

, patria retulit, ut urbem, forum- que relinquere, dc solum verte- re, cogeretur. Exul deinde vo-t luntarius Germaniam petiit ; ubii tanto principum omnium, civit tumque applausu,eXceptuS est,uti propositis certatim praemiis, ad Iuris professionem ab illis invii taretur. Maximo quidem levit tis documento, cum post annos

a C a alia

59쪽

sa Cornelii Τollii aliquot,mutatis ob religionis disiasdium fautorum animi indignissimh in vintulis haberetur; nec,ni- si elusis custodibus, famuli indutus persona evaderet. Regis postea jussu in Galliam revocatus, lfortunam apud suos nihilo aequi- :orem persensit. Iterum quippe

recruciescere malevolorum invidia; quorum circumventus insidiis, carceris molestiam ipsa in senectute subiit vir bonus, & sim-PleS, quique patriae caritate supra quam dici potest inflammaretur. Sexagenario major dolore extinctiis est, cum emendationem in religione, quam tantoperedesiderabat, in licentiam, dc facti

nes versam, animadverteret.

Addam huic Senatorii ordinis, excellentis ingenii, de in Philosophia, ac Mathematicis artibus,

virum versatissimum , , Petrum Monraureum. Magnus etiam is Musaru alumnus versibus quandoque illa ludere, quibus neque suavius aliquid, neque persectius, excogitari poterat. Civilium negotiorum,munerisque Senatorii, intervalla quibuslibet studiis ele

60쪽

ad Pierium Appendis. cantissimh dispuli gere, atque ita semper aut forensibus aetionibus, aut animum disciplinis eXercere. Mathesi vero addictiorem fuisse, scripta ejus in Euclidem , & librum quidem decimum, a paucis

antea tentatum, manifesth declarant. Non tamen tot egregiae aseres potuere possessorem, & cultorem sui, a calamitatum telis defendere. Sed ob religionis causesam bellis intestinis graviter jactatus, cum Sancerras ad Lis rim confugisset, Contracto similiter ex moerore morbo , animam

Deo reddidit. Bibliotheca etiam ejus, omnium librorum copia instructa, Mathematicis praesertim,& Graecis, illisque majorem partem manuscriptis , atque ipsius studio emendatis,barbara ista immanitate direpta est. Quot acerba Galliae funera, &diros casus, objecit nuptiarum ille Parisiensium dies t Grassatum eo tempore pari furore in inno-πioS,atque immerentes: ipstasque in matresfamilias, ac virgineS nobiles , & generosas, plus quam barbaro more saevitum, est. Tot

SEARCH

MENU NAVIGATION