Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

tuor partes. Atque in prima parte , quae Protegomenis attribuitur,' quaeque edita ea . MDCXC. ita de variis templorum generibus , quae in usa suerunt cum apud Ethni- eos, tum apud Christianos , agit , ut nihil in praeteritis relinquere voluisse videatur . Exponit quid intersit inter fana , templa dc delubra, neque exponit modo , sed ante o eulos etiam ponit Varias Sc multisormes templorum spectes , quae Antes, Prostylos , Amphiprostylos, Peripteros, Pseudodipteros , Dipteros, Hypaethros Graecis nominibus a Vitruvio appellantur. Neque diligenter minus de iis Christi ahorum aedibus disserit, , quas Basilicas dicimus, earum sorma , omnibusque. iis rebus , quae, ad ipsas construe das , ornandasque adhibebantur , graphica deseriptis. De veterum templorum valvis multa etiam commemorat, & de iis praesertim , quao imaginibus sane orum hominum , horumque commemoratione, & γmarum cognitione delectant. Exi harum omnium rerum descriptione infinita pene nom eri S., quae sacram 8 profanam aliquitatem

mirifice illustrant. Nobis quidem praesertim

262쪽

arrident ea , quae Varium aedificandi in o. dum pro Variis temporibus exponunt, ut

non sine probabili conjectura judicare poseis sive ex materia, sive ex forma , sive exornata , qua aetare quodlibet sacrum aedificium extructum fuerit . Tam disputationem cap. VIII. & IX. conclusam excipit tractatio domusivis , quorum originem a Persarum convsuetudine atque inventis repetit, ab iisque Assyrios . Graecos atque Romanos rtem eo sum dem elaborandorum aecepisse contendit.

Quoniam non uno sed diverso nomine pro diversa lapillorum , ex quibus constant, ma suitudine , musiva oper appellantur c sunt enim alia majora , alia media , alia minima , vel Vermiculata. quae post tessellatum aetsectile opus adinventa . suisse putamur 9 -- gulorum exempla oculis lectorum subjicit, de materia, qua singula exprimi & estici

consuevere, erudite disserit . Lapidum sane erustis antiquiora musiva composita suere ἔsed Augusti aetate vitrea frustula enea ustica pictura colorata adhiberi coepta sunt. Igno rari ait inventorem artis colorandi vitra quod de ea veteret scriptores plane salu

263쪽

. C I M M P d-N I U s. assrint. Miror equidem illum fugisse assirmatum a Seneca cs Democritum inter cetera iiD

venisso quemadmodum decoctus catadu insmaragdum converteretur , qua hodieque coctam inventi lapides coctiles colorantur . Ut vero Propius attingat res musi vis expressas da ma-nogrammate L , & de aliis litteris seu signis in vestium fimbriis antiquitus pingi s

litis , de coronis , aliisque capitis orn mentis, de antiquo baculorum. usu , M symbolo , Sc de Evangeliorum VoIumine, multata, curiosa. profert. Dicturus de sacris aedi-slatis, in quibus musiva opera conspiciuntur, ab iis orditur , quae. Romae. tribus. priori-.bus Ecclesiae saeculis constructa fuisse putat,

N. cum ad octoginta. usive . commemoret . neminem , qui ad veritatem , minime vero ad leves conjecturas. omuia revocare cupiat .sore arbitror, qui eorum . numerum . minui Bolit. Inde ad martyrum sepulcra transit, Mpaullo nimium redundans videtur , Cum m rem multarum gentium in. construendis ornandisque sepulturis describit, quanquam an liquissimum illud genus. sepulturae praeteris .

264쪽

sso I O AN N E 'IU ST Ibra' s fit, quo apud Xenophontem Cyrus utituri

Redditur enim terrae eorpus , & ita locatumae situm, quasi operimento matris obduciatur . Iam de Lecissis ipsis tum Romanis tum Navennatibus, quae antiquis musicis orna tur/ες antiquiora ea esse putat, quae e eunte ferme saeculo V. in S. Agatae toris Aede Ravennae elaborata fuere P ea Proseri , ut non solum earum ortum , sed multa etiam alia ad earumdem historiam Ditu digna cognoscas. Verebatur Clampinius, nisi opus suum omni serme eruditionis e ria exagerasset , ne operam perderet qu

re saeila mihi ignosti velim, si ejusdem operillis insignia quaedam persecutus , reliqua prae termisero . Iam in altera parte, quae an. MDCXCIX. in vulgus edita est, postquam scilicet Auctor mortem obi erat , ea musiva xplieantur , quae confidia suisse existimabata VI. ad IX. usque aerae Christianae faec

lum . Dissicite dictu est , quam fuerit Eliciis

tus, quam laboraverit, quantum impendit secerit, ut musivorum , quae dissitis in i cis erant, icones a peritissimis graphices a

tis hominibus delinearentur , M in tabest

265쪽

e t A M O N I U s. veneis inciderentur, ut si quam de hoc opere expe nationem excitaVerat , hanc , per speeta, plurimum vicerit. Iam vero quantae eruditionis fuit non solum ea explanare , quaa historiam illuminant, Verum etiam omnia ea, quae mores consuetudinesque , habitus atque vestitus, religionemque Veterum Christianorum ante oculos ponunt , quae dum contemplaris, cum iisdem tibi versati videris , M ad ea traductiis esse tempora quibus etiamsi natura a majorum similitudine abii peret, consuetudo tamen ac disciplis na majoribus similem esse quodammodo cogeret. Non me praeterit. praeferri Ciam pi- nio Bonarrotium, qui easdem . serme res do vitreis vasibus a Christianis in convivio ad, hiberi solitis scribens, pertractaverit. Verum' si aequi esse voluerimus , statuemus prosecto

Clampinium, quamvis Bonarro Ilo non pa-

rum concedat Sc ipse fortasse id minim ignorabat, quod pusilli animi, ipsa male volentia jejuni atquc inanis esse semper j εdicaverit , debitas virtuti laudes minime tri hiae reis multis tamen superiorem fuisse , oin mnibusqua praeiviae in explicandis hujusia

266쪽

IOANNEs IusTI NUs di veterum Christianorum monumentis, ax quibus initia sane utilissima ad Haereticoruni errores convincendos , nostraque instituta confirmanda derivari possunt. obstitit mors, ne quatuor , in quas totum opus tribuisse upra commemoravimus , partes ad umbilicum perduceret . Praeter quam quod non semper otio abundabat; cum hoc sibi mul- ais muneribus decorato videndum esse arbitraratur , ne quid privatis studiis de opera publica detraheret , Sc quoties abundabat, mon poterat in uno studio atque in uno civere conquiescere , sed ad plura suscipienda Lacile impellebatur. Quapropter eodem , quo de veteribus monumentis scribebat , tempo- . plures edidit dissertationes, quae eum multarum rerum Sc exemplorum 8c votust

tis peritissimium fuisse ostendunt . Has vero plerumque Cardinalibus dedicabat, vel ad memoriam beneficiorum declarandam , vel ad aucupandam gratiam eorum , qui ampliss- mi ordinis facile principes iudicabantur. E.

tenim non nunus honoras, quam famam appetebat. Cum vero aliquo officii munere de et

coraretur , non solum in eo exequendo , sed

267쪽

1 λ M P 1 N I U s. etiam in historiae monumentis, quae ad illud pertinebaut, colligendis operae plurimum ntuli que consumebat . Hine dissertatio his.H-ca de Abbre νiatorum δε Pareo ma)ori, sue As-s entium S. Romanae scelesiae noecancellario in litterarum Apostolicarum expegitionibus , antiquo satu , illarumque in collegium erechone, munere . dignitate , praerogatiνis ac privilegi is , cui disertationi addita postea est Enarratis Synoptica qualitatum, gestorumque Illustrissimorum OResserendissimorum DD. Abbreviatorum de Pareo strajori S. R. E. Ricerancellaris as pestium in expeditionibus litteratum Apostolicarum , quae incuncellaria Apostolica peraguntur. In hujusmodi librorum numerum referri etiam debent

Abbreviatoris de curia compendiaria notitia , &dissertatio ge s. gomanae Laesae Ricecancel Iario , ei que munere , auolatitate 5 potestate , deque Oscialibus Cancellariae Apostolicae aliisque ab eodem npensentibus. Haec omnia , ne multis te morer, diligentiam scriptoris declarant Ia pervestigandis antiquitatis monumentis, Verum si haee ad paucos, illa ad omnes pertinere arbitrabatur . quae de ritibus qui busdam , disciplina veterum christianorum

268쪽

pertractabant. Itaque facile concessit postuIationi Vineentii Mariae Ursinii Cardinalis ae Beneventani Archiepiscopi, quo homine nu-que sanctior , neque probior , neque in O mnibus officiis nostendis , retinendisque dili- 'gentior quisquam fuit , ut dissertasionem de Baculo Pastorali contexeret. Duplex baculi genus clarissimum fuisse Episcopatus insigne ait; alterum in summo capite inflexum & incurvatum , cui pedum dixere nomen; alterum rectum & nodosum , quod plagae aut θω De nomine appellabatur . Non utrumquei Romanorum pontiscum suisse proprium , sed virga tantummodo ad XIII. usque saeculum eosdem semper usos fuisse , contendit; eadem deinceps inde raro utuntur . Quae vero potestas in utroque baculo significaretur, paucis declarat, quod ad majora ejus

animus sestinare videatur. Et sane non tam

erata filo contexta est Sacro stonea dis ut Ario de duobus emblematibus, quae in ametis Gaspatis Cardinalis Carpinei asservantur, de quibus , quoniam satis multa scripsit etiam Bo- narrotius co ad eum lectores delegamus.

269쪽

e IAM PINI Us a 63 In extremo libro quaerit Clampinius de duobus Philippis Imperatoribus , fuerint ne Christiani eo tempore, quo saeculares ludos s eerunt , Sc fuisse quidem multis argumen tis se probare putat . Minime sciscitaberis quam haec ad rem . Quamvis enim nihil sit pulchrius in omni seripto dispositione atque ordine , id tamen raro sequitur Clampis nius; & neglecta disserendi elegantia , ratione & via. ad eruditionis tantummodo laudem aspirare videtur. Post haec adduxit eum Thomasius C quod par amicorum fuit unquam his hominibus usu , consuetudine, stil- diis , ossiciis conjunctius 89 ut locum quem dam S. Leonis Μagni in sermone VII. de

Nativitate Domini ad examen revocaret, a.

verae lectioni , consultis codicibus, restitueret. Erit, at mihi persuadeo ajebat Thrumastus 9 materies digna facultate 5 copia tua,

io, rationibus tuis quodammodo conducere videtur , quod valeat plurimum ad confirmandum sententiam , quam proposuisti in libro de saetis aedificiis a Constantino Magno constructis, num scilicet veteres Christiani ad Vaticanam Basidieam Axii genibua Eer multo4 padur ascendere com

270쪽

E66 I o ΑMM E s Ius τI N Ussueverint. Ait enim Summus Pontifex: chriseriari ano se religiose facere putant , ut privssuam ad B. Petri Moseoli Basilicam , quae uni Deo vivo o vero est descata , perveniant .

superatis gradibus , quibus ad suggestum AREAc

superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solam reflecrant , 5 curνatis rervicibus , .n honoretii se splendidi orbis inclinent . Primus omnium Clampinius probavit transferendam in

locum vocis ARAE. quam omnes editiones. omnesque serme manu scripti codices exhibebant , illam alteram Areaa, ejusque argumenta

rami momenti habita sunt a Quesnelio , se a Balteriniis fratribus , ut integram ipsius dissertationem in suas S. Leonis editiones eonjecerint . Sic vero interpretatur illam Ipsam vocem . quasi locum , in quo longas ascen delites scalas, quales profecto erant Vaticanae, septimo quoque gradu conquiescere pos sint . Post id, cohortante ipso Thomasio , liis bellum edidit is crure stationali, quem ad Notitam instituit: optabat enim se gratum erga illum cognosci , a quo obtinuerat, ut doctis salie chartis ac laboriosis explicaretur cyclus quidam Paschalis, qui Ravennae ex

SEARCH

MENU NAVIGATION