Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

s 8 LIBER

Faustum fore ob cause iniustitiam ominamuri. Atque ita dimissis est Legatus. Conuocato igitur Seiratu, Dandulus Princeps bellum aperte cum Scassanis gerere minime e Repu. esse censebat. Quare rogatus sententiam

in hunc modum e Tribunali locutus suisse dicitur: Dum praesentem Rei pub. statum Patres conscripti considero: vestraque egregia pace, belloque gesta,non pollum non summam Dei benignitatem erga nos recognoscere,diuinaeque maiestati immortales habere gratias, Quum in tantiu totius orbis bellorum incendi js, foedisque Italiae turbationibus, Veneti nunc soli sint,qui paccate, tranquilleque agant. Nec pacis solum fruuntur Ocio sed in maxima nominis existimatione apud omnes Principes habenturi Huius tantae felicitatis. Quis vestrum non optet perpetuu huic Rei p. arridere silccessum Quem si Scalligeri ilhi in praesentia turbare insolitis tentant

nouitatibus,aci eorum retundendum impetum nouis consilis uti debemur,

nam si ad anTa recurrimus, omnia bellorum incendiis breui in terra Italia ardebunt. Ac tranquillus is Reipubli. nostr. e status perturbabitur. Adde pecuniarum profusionem, Quas B li ci absorbent fluctus, ductorum incertam fidem, incrcenariorum militum ingluuiem, quibus nihil est auarius, leuiusdue. Praeterea Lygusticis bellis, ac ciuilibus seditionibus,a Perri Gradonici Principatu ciuitas exinanita nondum adprillinam redi jt opulentia ut ex dignitate Reip.bellum geri possit.Quid igitur agendumΘDicet quispianae inultos ne tot tyrannorum insultus in Venetum nomen patiemur nec aperto bello iniurias propulsabimusZminime equidem: Sed alia ratione Scallanorum improbitas castiganda, Quam maiores nostri sequendam nobiS relinquerunt. Ea aute cst, ut Transitus fluminum obiectis repagulis ad impedienda hinc. Inde commercia occludantur. Accessus quoque ad loca nostra subditis suis terra, marique negetur. Quod eis in tantum darinu ridet, vi vcli nolitq; Mastinus ab iniuria abstinebit.ad paceq;a belli studio animu auertcci. Nobis aute patres conscripti nihil usquam timendu est. qui liberis,apertuq; mare habemus,libera passi,liquetie, plavisq; ostia,unde omnis rcru copia,ubertatq; nobis afleuet. quid bella in cotincti tentamus annoruq; terrestreS furores Qui nullu Rei p. Venets fructum afferre possunt.na coleti maris potetia,& prssentiu reru fortuna,terrestre Imperi u minime affectatis, maritimis vos viribus gloriamini, his Veneta fama,hi, Imperij fines mari propagadi .Quare patres coscripti ceseo a bello abstinedia, nec armis cu Scallanis ad 8raesens re gereta. sed interdictione comerciorulio ites aggrediamur, qui facile ab iniuria deinceps insere da reuocati mitius nobiscu aget.Illud tame Patres amplissimi habetote.In quacunq; parte hodie Senatus cosultum factu erit, vigilatissime nos omnia curaturoS, quς ad Veneti nominis gloriam amplificadam profutura cognouerimus,postquam Princeps peroravit . Senatoru unus ab eo loge dissenties. tale habuit

Oratione: Scio in libera ciuitate Princeps optime libera unuqueq, in publi

122쪽

cis cosultationibus disicredi habere potestate. Benigneq;: ac attente ex patrio more omnes audiri Qtet. Qui ea quae sentiunt, in pacis, Belliq; aetionibus constati,fidelique animo explicant. Hac ego spe adductus in medium hodie processi, ut publicam causam salutari sententia dicta in conspectu Vestro agerem. In dubium enimvenit, an Leuissimi tyranni Scalligeri bello sint a vobis petendi, a quibus tot acerbissim.e iniuriae profectae Venetum nomen indigne dehonestarunt. Milai autem si ingenue fari licet) ea mens est.ut aperto bello iniurias illatas ulciscamur,Tyrannorumque superbiam

armiS contudamus: Quis enim non corum proterviam stomacheturὸ siquidem non contenti hi tot Italiae praeclaras, praepotentesque urbes suo adiecisse Imperio. In nostros etiam fines irrumpere violenter audent: Omitto ctenim quanto armorum strepitu munitissima oppida Mottam,Caminu, Bustoicitum circumsedentes se nostra ditione avellere tentarunt, reliquo p temo veteres,nouasque iniurim, quas vobis, socijsque vestris fisderum ruptores intulere: recens autem hoc factum quam graue quam tyrannica

ausi enim sunt regijs opibus, fortunisque amplissimis inflati Castellum iuxta Clodiam in stagnis,ac prope in visceribus nostris construere idque valido firmatum praesidio,nescio quid tremendum, atroxque in libertaicinnostram minatur:admoniti sent legationibus,titerisque,vi resipiscant.His spretis Boni viri,in tyrannica prauitate obstinatiori animo pcrseuerant,siuisque insistentes violent ijs, vestra occupare stagna cogitant, dc vos tantas iniurias perferre potestis3extinguendum est Princeps optime ta vicinisi incendi non commercioru interdictione, non fluminu obijcibus, sed bello,

Vliarinis, noui tua omnia facta, dictaque Princeps illustris spectare ad publicum huius Imperi j commodum,ad decorem,ad gloria, verum alia praesens temporum conditio exposcit cosilia,bellum autem ex voto,ac ex Rcipv. dignitate facile conficietur,quum Dei benignitate,licet prieteritis bellorum turbinibus non parum exhaustum fuerit Aerarium, maximae tameadhuc OpeSμ publicae,& priuatae supersinit:Quibus quaelibet grauiora belli onera sustinere praepotens ciuitas facile posset: Nec cum nobis Solis Scallani bellum gerent, habebimus soci armis coniunctos non modo totiuS fere Italis Principes Horentinos,Vicecomitem, Estensem,Gonragam,scd Ioannem quoque Boemiae Regem,qui omnes in tyranos exacerbati iniurias sitias ulcisci miro flagrant desiderio: has vires sustinere illi poterunt3 nodubito quin tanto armorum impetu tyranni opibus suis euersis,aut funditus opprimetur, aut iniquissimas pacis leges cum flamma Veneti nominis gloria a nobis accipiet: Bellum igitur patres coscripti in tyranos decernite Bellu inqua necessariu,quo res vestre spero ampliores, melioresq; reddetur,& ferox hostis edomitus desinet, tanto strepitu omnia turbare, quid enim eo violetiusΘRubrioru eiulatus ac cstu us tollit, quibus eiectis Parma impii tyrani occupauere: Illi aute cu fratribus,filijs,&vxoribus patrie extorreS

N ij tota

123쪽

. LIBER

tota Italia vagantur.Simili carrarium affecere iniuria. Nos quoque in stagnis, suburbanisque aquis infestanti. quousq; tot instultus patiemurian expectamus, ut totius Italie parto Imperio,frenoq; cunctis getibus iniecto,Venetaeuertant libertatem3Dis precor vestro numine caliginem ex mentibus nostris discutite,ut quod Veneto,ac socio nomini, beneuertati hodierna die decernatur, estote que nobis pace, Belloque propitii ad peruertenda

hostium consilia,qui rerum humanarum immemores aliena tam ambitiose appetunt: velle mens huius oratoris actio adeo Senatum omne accedit,

ad id per se antea sp. Iante ut Bellum in scalligeros miro omnium consensu decretum sit. In societatemque recipiuntur Ioanes Boemis Rex, Florentini,Vicecomes,Estensis, Gon1aga,quibus omnibus Scallanae opes suspectae erant: sed Veneti,Florentini uc primas belli partes exceperunt, comuni itaque utriusque populi impensa ad viginti,& amplius hominu millia alij numerum augent a vicesimo ad sexagesimum etatis annum conscripta dicuntur sub Petri Rubris parmensis rei militaris peritissimi ductu. quem Veneti absentem tanti exercitus Imperatorem legere: is tum Pontremuli grauissima a Mastino obsidione premebatur. audiensque. quod a Venetis copiarum sibi Imperium demandatum fui flet, ne moram ullam traheret,per hostium stationes ignoto habitu silentio noctis elapsus Florentiam primum,inde Venetias ad accipienda militaris Imperi j signa aduenit.quem mox magna nobilitatis frequentia in curiam comitatum tuta fronte Princeps,patresque excepere, multaque Rubrius de Scallanorum iniuria qu.estus operam suam in hoc Bello patribus promptissimam pollicitus eth spemque ingentem fecit, militari Imperio recte administrato

hostis ferociam in perpetuum domandi: postridie solent pompa publica

signa quod felix,faustumque Veneto,ac socio nomini csset a Principe accepit: in Bellumque statim profectus cum duobus legatis. M. Comclio, ScAndreatio Mauroceno viris praestantissimis. Moriam cum omnibuS cΟ-pih contendit.Atque hic recognito lustratoque exercitu,ac in Acies dispolito ad Anaxum Fluuiu peruenit.Taruistinoque agro ferro, ignique Vastato rem impigre Veneti gessere,intema quum hostes nullibi apparerent,ad

Medoacum Amne castris promotis Rubrius Imperator in ulteriorem flu- vij ripam copias traduxi quod ubi Patauium nunciatu est: trepidare Omnes,Bellum horrere,iyrannos detestari, qui metu perculsi egredi moenibus non auderent. Venetumque sinerent totam impune regionem populari. His vocibus Albertus,qui Patauium valido tenebat praesidio. excitus cum delecta,militum manu hosti occursurus urbe statim egreditur. non ausi tamen cum Veneto congredi ab co procul consedit.At Rubrius pugnandi studio accensus in hostem alacri animo mouit.nihil aliud die, noctu a dijs immortalibus praecatus,quam possiet veteres Scallanoru in se iniurias vel egregie ulcisci,vel si aliter statutum in fatiis esset,sortiter pugnado Occumbere:

124쪽

cumbere: Albertus interi m hostium viribus, atque animo impar praelium recusabat. Sublatisque signis tuto, idoneoque ad Montium radices castra posuit loco. Venetus aute aperto capo ad portas Pataui j adequitauit inde ad praeda miles conuersus longe, lateque omnia foedis rapinis depopulatus est. Saccenses juc armis petiti continuo deditionem fecerunt. i quibus commeatus victoris iussu exercitui abunde prsbiti. ad singulareque hoc in loco certamen Rubrius Mastinum prouocasse dicitur.Sed Scallanus pugnam, Duellumque renuit. imox ad Boulentam vicum Rubrius castra admouit. Atque hic auxiliares Florentini populi, aliorumque Sociorum c piae Uenetis. se per ocium iunxere. ex Boulenta autem motis repente signis Patauium, est itum .atque pro portis, maenibusque Venetus obequitans hostes ad pugnam prouocabat: Inque eorum ignauiam inuectiis probra addebat: ut in certan ien eos attraheret. Sed quum illi intra nasilia sic tenerent, conuersis alio signis caputaggere oppidum peti, t. Inde Castellum.Quod tyrannorum iussu ad stagna cons ruchum fuerat. Bellicis operibus aggreditum missusque eo. M. Lauredantis vir impiger cum instructa complurium nauigiorum classe.ad maturandam loci oppugnationem venerat: communi itaque consilio res geri in hostem caepta est. tentataque voluntaria deditio, nec ea secuta,vi agendum Rubrius, & Lauredanus rati,atroci oppugnatione Castellum terra,marique aggrediuntur. telaque,&

Missilia hinc inde iactata coedem hinc, inde non paruam aedunt. Spiritellus que inter alios, Qui Scallanorum nomine munitioni praeerat. Subito vulnere.a sagitta ijs Venetis transfixus, concidit: cuius cede consternati reliqui qui in praesidio erant. Inducias octo dierum paci scuntur, ad tradendum locum, nisi Masmni auxilia aduenerint: ipso autem admonente, Ut saluti suae milites consulerent. facta est Caslclli Deditio.Quod receptum continuo Senatus iussu a fundamentis diruitur.Conagienses & ipsi per eos

dies Scallanorum nomen exosi, in Venetorum fidem venerunt: Horum exemplo ingens a tyranis secuta est desectio.Qui tamen ut suas partes fi

marent,magnam mercenariorum militum manum contraxerant. In quibus tria Germanorum millia stipendio inauctorata censebantur: hi multa militari licetia in Patauinos hostilia secisse dicuntur. Ac rapinis tu pris,

dibus totam urbem sedarunt: atque hinc vulgo creditum est. praecipuam Patauinae defectionis causam derivatam, multique tumultus i Barbaroruiniuria exorti. multi compressi,parumque ab fuit, quin media urbe ciues,& Barbari inter se dimicarint.Rubrius interim ad Alestum aduersus hostes prospere pugnauit: trecentosque ex Gena ianis captos ademptis armiS

ad conciliandam mansuetudinis tamam missos fecit, tum tyranni res suas in apertum adduci discrimen prima Belli alea cernentes, a Cisalpinae Gallis populi'Sc extra Italiam a Ludovico Ba uarie Duce auxilia per legatos

implorare coeperunt. Viribusive reparatis Venetorum conatibus obuiam ire

spiriteli

interitus.

125쪽

De pacis coditioni-husa

Oppida a

Rubrio eam Taruisnotu fuga.

LIBER

ire quoquo modo studebant.Sexagintaque Principum, ac populorum legationes ad agendum de pace, ac de Italiae rebus, uno tempore Venetias accesisse dicuntur: venit Sc Marsilius Carrarius Scallanoru nomine, quem lapidibus in hostium inuidiam contra ius gentium a populo Veneto violatum pene ferunt.Arteque id factum suille aliqui interpretantur, ne tyrani illum suspectum haberent.Qui ea mente ad Venetos sub oratoris nomine accessierat,vi occulte cum eis de tradenda Padua agerct, addunt lucin huius e rei comprobationem, Massilium in curia Principi demi isto sermone dixisse. duin alij adessent oratores, et quid si tibi Princeps Paduam daremusΘtum illum vultu hilari statim respondille. Eam tibi habedam tradet emus: quod non multo post secutum eis: idem 4 Carrari j ipsius legato iampridem dictum quidam memorant. Dum ille fella viti Martyris luce iuxta Principem lauto conuiuio publice discuberet.Sed prior opinio magis tenet: Conflat enim. Massilio Pataui j dominatione ab initio promis sana. Legati autem de pace secreta colloquia cum Venetis diu habuere: variaeque,dc multae altercationes inter eos sepe subortae: nam Veneti Patauium,Taruisium, Parmam,qui in posi essione victoriae prope crant, postulabant,ut Scallani in pri s linam libertatem restituerent,Lucaque in Hetruria Florentinis traderetur caetera ipsi prout tenent. Legitimo titulo pos,iderent: eas autem conditiones velut ignominiae plenas Mastino repudiante.Infecta re dimisit sent legati: At dum haec domi circa pacem aguntur: interim aliquot Patauini,d amisinique agri oppida Triuille, campus fancti Petri,Cittadella, Asilum, Nisi colum,Uidorum, sanctus Zeno a Rubrio hostibus adempta in Venetorum potestatem rediguntur. Quibus gestis munitissimum quoque oppidum Mestram deditione facta Venetus occupauit. Admotis inde Taruisium castris urbem Rubrius repente aggreditur.ac duas ciuitatis portas illato ingeti terrore noctis silentio ferro, igniq; demolitas,combustasque disiecit.quas eodem temporis mometo Ribal donus Praetor,Gilbertus de Foiano,Palmetius deSaxo. qui pro Scallanis

urbi praesidio erant,cum valida militum manu accurrentes caemetitio muro obturarunt: tantus tame nocturna illa trepidatione metus ciuibus, Oppidanisque omnibus iniectus est,ut multi umbra noctis tecti per auersa ab hoste loca ex urbe migrarinti ex hiis nonnulli media fuga capti, in quibus caminensis foemina illustris Clara nomine seruili habitu oppressa dicitum. interim Serrauallum Tarui lino hoc tumultu ad Venetos a Scallanis defcci aliaque oppida in fide titubabant: qui cognito remui suarum discrimine in summis animi angusti js constituti erant,ad haec accedebant noui Lu-chini Vicecomitis, Philippi Gon1age,& regis Boemie motus. Quoru iam armis hostiliter premsbantur: atque ita accidit,ut uno tempore tribuS lOcis in tyrannos impetus fieret.Illi autem ad vim,& arma respicienteS. prae-lij Fortuna tentare statuerunt. Venetae autem, &sociales copiae hostium

126쪽

fines ingres .omnia serro, igneque vastabant.Rubriusque satius esse existimans, Bellum in longum trahere,cuius onus apparebat,Scallanum haud diutius laturum, a prilio pertinacissime abstinuici cedensque hostilem congressum declinabat: Mastinus vero quasi acie vicisset, quod Venetum

cardentem videret,cum tribus equitum,& peditum millibus,ad confirmandos ciuium animos Patauium continuo venit. Inde ad Boulentam castra mouit.ubi subito accessu viginti Uenetorum nauigia quae circa munitiones in aquis stationem habebant, oppressio Hic ad summouendum loco hostem.Rubrius magnam vim contus, litabar Gualde appellatae gustui amarissimae in fluuium proiecisse dicitur, ut Aquationem Scallanis inse-stam redderet. Dum itaque Mastinus cum copijs circa Bouietam sedet. ad Rubrij conatus euertendos intentus ecce trepide affertur, Brixiam Luchinu vice comitem grauissima obsidione fatigare: quo ille nuncio turbatus, relicto cum valido praesidio ad Pataui j custodiam fratre, citato agmine Veronam se contulit,ut inde Brixi e subito opem ferret. Interea Massilius Carrarius ad patriae liberatione Mastini opportuno recessu erectus quod

iam antea animo conceperat,exequi parat: confestim igitur per occultos nuncios Rubrium cum suis copijs accerssit Qui nulla mora cum lecta militum manu accurens patefacta repente porta,quae ad pontem curuum est, inina moenia admittituta. in forumque armatus cum peditum Robore pro Patauium

gressus Scassanos,eorumque fautores perterruit. At Carraria factio quae in i' ' 'armis praesto adera cum magno gaudio Rubrium exceptum Patrem,liberatoremque appellat atque in ea trepidatione quinque ex civibus Scallani

nominis studiosi interficiuntur. In quibus suit Dominicus de Agrapatis

causidicus orator ea tempestate clarus. At Albertus, de Riccius soranea Not rapti sis,ac plerique ex Tyranorum necessarijs capti sunt, resque eorum direptae, Venetiasque Albertus captiuus misius est,quingentique Germani equites, qui in victorum potestatem venerunt.equis, armisque benigne restitutis, a Rubrio dimittunturta statimque Venetorum nomine ciuitatis regimen miro omnium fauore Marsilio Carrario dcfertur: Haec Mastino in Ceno- .

manis agenti nunciata maximum attulere merorem: Boemi quoque per Marsilio

hosce dies Felirum,llat lunumque ad Montana profecti occuparunt. Secu 'M' ' 'ta est postea Brixiae,Bergomique desectio.Quibus cladibus concussus Mastini animus vehementer angebatur.in Bello tamen ferox ille perseuerauit propositasque easdem pacis conditiones quae antea Oblatae fuerant. prorsus reiecit, opeque a Bauariae Duce petita partes suas firmare curabat, ut quae aduerso marte amisserat, prosperiori Fortunae aura ut stat Belli exitus varij)reciperet.Hac spe Scalliger ductus copias reparare studebat: Paduam interim tres Venetorum Legati viri insignes.M. Lauredanu'Iu- 1 v. stinianus Iustiniano,& Andreatius Maurocenus a Senatu missi fuerunt,Vt ncmrum patrum nomine Patauinae urbis principatum Marsilio antea attributum

confirmarent.

127쪽

verba.

spontum

cofirmarent: His aut summo honore a tota ciuitate exceptis, ac in ru adductis, vocato ad concione populo. M. Lauredanus vir facundia clarus publico nomine Patauinis gratulatus est, se a Leuissima tyrannide liberati V hit e procellosa tempestate in portum salutis euasistent: diemque hanc lε-tissimam OnancS celebrarent. Qua decreto patrum Marsiilio ciuitatis Regimen se tradere ex collegarum quoque aliense pronunciauit: cuius innocetia Veneti optime Patauinis consultum fore sperabat.irent igitur quod ipsis, Vcnetoque nomini bene,ac prospere verteret in Marsilium populare suum in rectorem, Principe tuque acciperent. Illius dicto pace, Belloque Obediens qui Sque estet. equitatique,ac Iustitiae acquiescerent, qui sub tyrani de tandiu vixissent: Inde ad illum couerbus, e quoque Manili. Inquit.

eniti decet, ut demandatum huius ciuitatis.a Veneta munificentia principatum recte administre S. populique tui incolumitati inseruies. comodorumque tuorum oblitus publicam ampleotaris utilitatem. Ac si urbis nostis instituta,moresque imitaberiis in moderandis populi'forsan non errabis. Reliquum est,ut quum tantum beneficium hec a nobis ciuitas acceperit.Quae uatra paucoS annoS nostris armis bis seruitutis iugu excussit. Assuescas cum ea ad Venetam amicitiam colendanae potuimus enim tam illustrem ciuitatem iure Belli nostris rebus adiungere. Sed a terrestris Imperi j cupidine alieni tibi eam habendam permisimus.Quod libenter a nobis factum est,ut omnes intelligant, aliena nos non appetere: vicinique , ac cognati populi salutem charam habere .ut verissima.ita omnibus, ac in primis Marsilio grata fuit Laure dant oratio.Tum ille venerabudus assurgcn Veneto nomini ingentes gratias egit seque studio curaturum aflirmauit, ut suae nunquam ad ninistrationis ne unum quidem ciuem poeniterct:.daturumque ad haec operam,ut gratissimum,ac tanti beneficii memorem scperpetuo Veneto nomini exhiberet. nee erga munificentissimum Senatu ullo unquam tempore consenescet vis grati animi, a quo summa Patavi', ni principatus dignitate ornatus ipse fuisset. nullis suis meritis, sed innata, peculiarique patrum optimorum benignitate: quos perpctua obseruanti' ipse,Carrariaque omnis domus coleret.velut unicos in terris moderato rch& dominos beneflacatus in . os, principatumque istum situm, reliquuq Fortunarum Veneto nomini post Deum, perpetuo acceptum esset relaturus: 'estraeque ait,urbis clarissimi oratores indolem secuti gratia,moderatione,benignitate, Iustit ia ita contendemus,ut omnes iudicaturi sint. Venetos suum in Marsilio officium praeclare collocasse: haec ille.quae circun- fusa multitudo ingenti plausu excepit.Gratulationesque inde mutuae secutae. Venetorum omnes laudare munificentiam, legatorum industria, Marsi

iij virtute totaque ciuitas ingenti gaudio exultare Sed praesentis letitiae festiuitas Rubriorum fratrum continuatis prope funeribus est deformata: Padua namque recepta ad Monsilicem Petrus oppugnatam sub signis prosectuS,

128쪽

profectus, inito certamine. Dum rem impigre circa m nia optimus Imperator gereret. Lethiserum vulnus lancel ictu accepit. Inde ad curanda plagam Patauium relatus,ingenti omnium luctu paucissimis diebus expirauit

Periitq, etate floretissima,quum annum vite ageret.Sextu,ac tricesimu: Et naulo post Maesilius eius frater natu maior febri conflictatus moritur:

bo antrorum peritia clari,ac a militibus unice dilecti: Eosq; pullatus exercitus ob recte militare gestum Imperium diu luxit: His autem defuit his, Rolando fratri, qui tum absens in Hetturia Lucca graui bello prsmebat:omnium copiarum Imperium delatum est.Qui statim ad Monsilice in castra

venit.et ne circa minia incassii in tepus tereret. cu robore exercitus in Ueronesim agrum populabudus irrupit: Hostiumq; finibus ferro, & igni ad portas usque urbis vallati 'in castra cum ingenti preta reuersus est Maltinu clue ex altera parte monticulum obsidebat. In quem Rotandus cum parte copiarum inuectus ab oppido eum fusum,fugatuq; reiecit: Marillius Car- us interim Patavij medio ardore belli e vita migrauit.Decedensq; sine liberis Vbertinum .propinquum suum successore instituit: ac cetum aureorum numum millia ab eo relicta,ut des Veneths Diuae Mariet Seruoru dicata In ea parte urbis.quae Iudaica dicitur,construeretur: Que nunc magnifico apparatu erecta Carrari, Principis legato multa praedia in sacraru rerucultum possidet: post hec Vberiinus ad Monsilice recipiendum intentus. corrupto pecunia praesidio partem oppidi occupauit:. Arcem quoq; munitissima paucis interiectis diebus deditione a Floreno loci praesecto facta Venetus recepit:tetauit interim Mastinus Montagnanalditione occupare negociu*Spinete Marchioni,& Gui dona Foranesi quadringetoru equi tu dultoribus datu,ut hi qua cautius post ni ad locu prosccti. re traiigereta Idu: Venetos exploratoru studio no latuit: quare locata circa Atei tu quin etorii equitu Ala Duce Andreatio Mauruceno Veneto patratio,Viro ii pistro hostes inexplorato ducetes insidiis repete excepti sunt,qui ad prima clamore exterriti abiectis statim armis in fuga turp: ter vertutur,ex his auteno pauci cclised multo plures capti .in quibus Guido,d Gilbertus eius fraterniere, acti his equites seme duceti in Venetoru potestate venisse di tuti Ceteri male habiti ad Mastinu in castra rediere.At Andreatius Mauro cenus, ius egregia virtus in ea expeditione maxime enituit, equestri elipostea dignitate decoratus,nec Roladus in octo fini,qui cu tota mole excrcitus e Patauino agro prosectus vincetia cotedi factoq; in urbe impetu pporta que F liciana dicit.in suburbana tecta imipit.direpti dibus ex popinquo hostes fatigabat. Mastinusmundiq;tot malis circuuetus cia inire noposset ratione,qua vincetia obsidione leuaret, lade ad pace eius animus inclinavit,qua iis ille coditionibus gemes,tadest accepit: ut Feltru Bellunii,

Ceneta Boemo regi relinquereti. Bergomu,ac BrixiaVicecomiti,Tanai liu,

Castrubaldii de Bassanum cu suis finibus Veneti haberet: dc st nauigatio po Athesim

tu a

129쪽

Venetoruliberali in

Athesim Venetis negociatoribus libera, tutaq; esset: oretini,& ipsi quattuordbuccsis agri oppida retineret: Hiq; pnesete pace iniquo animo tulere: quippe qui Luca urbe finitima Imperio suo adiungi in primis volebat, cautum quoque sectis omnibus, ac Regulis,qui Venetos hoc bello sequuti erant: Albertus, & captiui omnes hinc, inde restituti: Atque ita Mastinus magis necessariam,quam honestam amplexatus pacem, grauissimo bello finem imposuit, quod si in Veneta amicitia perseuerasset, non utique tot

malis circumuentus,a pristina sortuna excidis let: Pace composita Vbertino Carrario Castrumbaldum, & Basianum Veneti dono dederunt. Ex quo manifeste patet.Continentis cura abiecta.ad rerum maritimarum stadium Venetos cogitatus suos omnes semper direxisse, ad bellumq; hoc cuScallanis gerendum nulla alia causa eos traxit, quam Italicae quietis ratio,.

atq; ut superbissimi hostis ferocia retuderetur, quod ita prorsus euenitarii igitur Dandulo Principe domi, forisque sceliciter gestis, anno ipse Duca tus sui circiter undecimo oblita Minoritan q; edis Cenobio situs iaceti.Qui hoc Scallano bello vigilantissimam opera pnstitit. Aneq;μ ingenio su nullo loco deerat,vi hosti quoquomodo obesset', militarisq; disciplini pς ritis in cubi tu quotidie fere ad se accitis de ratione belli cum eis assidue disserebat.Tabellasq; in Palati Aula quas ad id emngi curauit. diligentςrconteptabatur,ubi in membranis situs urbium, collium, sylvarum,fluminudessignati erant. Qua solertia ususplurimu in bello administrando Rei p. profui moriesq;magnu deside tu sui reliquit: Bartholameus Gradonicus illi surroga cuiusDucis tepore amplissimu illud colla ubi octauo quo que die omnis fere patritius ordo ad creados magistratus sedet. constructu fuisse dicitur. Id nos multo antea erectum iudicamus. Ac sub id lepus Popisia, Pelestrina,Methamaucti,Torcellum,in stagnis,littoribusq; oppida M'creto patrum pr tores ex urbe missi: Aquaruq; postea excrescetia ciuit icrine totam inundauit. Suborta enim noctu subita tepestate diuina ope supremum urbis excidium discussum est: Piscatore miraculum diuulgantς

Is enim quum tempestatem instare vidisset. Cymbam, quam sutilem, *ς semifractam ductabat. Ad Ripam Diui Marci in tutum appulerat; tum omnia fluctu, hymbre, ventoq; miscentibus, ad illum tres sub humana sorma Viri venisse dicuntur,qui eum rogare coeperunt, veluti urgentissimi nςgocij causa,vt ad Diui Nicolai Uem,qus est in littors,quam primu eos Vestet traiicere: quod piscator magnitudine tepestatis deterritus,seniliq; aetaxς

diffsus negauit,se facturin.Tum ij quasi per se ituri colastim in Cymba pi

scatore Musante c5scedunt,remi'; innixi inoffenso cursu per aspero turbatosq;maris fluctus ad littorale aedem peruenere. Unde ad portus Fauces conuersi naue Cacod monum plena seni ostenderunt, qui tanta tepestatς ciebant.Statimque eorum iussa nauis in profundum fluctuanti pelaeo ς mersa est: Ad quod subita maris tranquillitate orta insula procellassebor

130쪽

rendeque tempestatis protius comuit. tum rei novitate piscator attonitus

quidnam id esset cogitabundus diu haesita naulum tamen petere non dubitauitae ui ex his unus. ibis inquit ad Principem & Patres, a quibus mercede vel cumulatissimam habebis,nunciabisque. nostra opera Ciuitate hac nocte infe mali Diluuio liberatanes Haud mihi credent.ait senex,tu diuus ille. Annulum quem in digito habebat,ei tradidit, ut eo pignore fides praestare tuta de ne quid erres. subdidit, scias. Me Marcum Euangelistam esse, vestrae urbis parente,Diuus alter Nicolaus fuit,tertius Sanctus est Georgius, Qui N. . ia& ipse se in suum templum e ducari j regione recepit: Hisque dictis cx illius oculis euanuit. tum senex rei miraculo diu stetit elinguis: postmodum eo pignore confirmatus ubi primiam illuxit in curiam a cedit. In principisq;, ac patrum conjectum admissus, rem omnem summa audientium admiratione ordine narrauit Inde in eorum quae dixerat,sdem,annulum sibi ab Euangelista traditum e sinu protulit: quo viso omnes qui aderant in admirationem versi iraculi magnitudinem ubique celebrarunt. Caelitibusque ipsis circa templa gratiae acte. Quorum Numine ciuitas a tanto periculo liberata fuisse tuc Seni stipendium ex frario Decretum: tempestate cive hac euenisse memoriae proditum est.ob ludi magistri immane scelus. Qui dae- Ari. Κ,

monum se potestati permittens,dirisque furijs agitatus, se ipsum domi laqueo suspenderat.Atque hinc damnati hominis manes tantam Vcneta in urbe tempestatem excivisse creditum est: oratoremque per id tepus OdO- Lardus Britanniae Rex Epistopu Billiniensem nomine Ricardum Venetias dxi ad Senatum misit. i maritima auxili a peteret aduersus Philippum Galliae Regem.cui Genuenses Venetorum aemuli fauebant. multaque Regis

nomine patribus pollicitus est. In Gallorumque superbiam inuectus,qui magnam Anglici Regni partem in Aquitania, in Morinis, iniustis armis

occupassent. Venetos orabat, ut quadraginta longarum nauium classe ad repetenda amita regem nauali indigentem ope iuuarent:Quicquid auri in ea instruenda Venetus expendereti Anglus soluere paratus erat: Regio Le- fato ex Senatus decreto ita respondisse Princeps fertur Maximo patres af- mtici dolore ob summam in ambas Regias Maiestates obseruantia: de Virorumq; Principum discordia: Deumque optimum maximum summiSprecibus orare. ut sua clementia sedatis animis ad pacis studia Regias voluntates ab armis auertat:Quoad classem petitam. tolere patres in hac re maiestati suae fatisfacere non polle: quum a Turcorum incursibus Maris imperium assidue infestetur: ad quonam impetus coercendos valida classe opuSesse. et nisi maritimas vires Veneti his obi jcerent: Christianorum res in faedas cepe clades incidissent. Sua igitur Maiestas Uenetos his causis excusatos habeat: In reliquis sortunas publicas,& priuatas Senatum sincera obseruantia Anglico nomini offerre: atque ita dimissus Legatus Italia excessit. Cretenses postea quidam Reguli nouis rebus studentes a Venetiis de- ς ς -

Ο ij secerunt:

SEARCH

MENU NAVIGATION