Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

RERUM VENETARUM

E M a τ i clarissimae in Alet alienatione audita urgerrime tulerun iobili sistinam Coloniam, quam infinitis beneficiis obstrinxerant,a se tanta ingratitudine defecisse:decemuntq; omnia experiri, priusquaarmis rem gerant.eligunturque statim ex primoribus patrum quinque Legati viri eloquentissimi.

Gradonicus, dc Laur. DanduluS, qui Cretam cum lex triremibus proficiscantur. Horteturque, S: moneant Rcbelles publico nomine paternis verbis, ut redeant ad hdelitatem, Legati igitur emenso paucis diebus tanto maris spatio ad insulam applicuerunt. Dataque fide publica a rebellium Magistratu descendunt e triremibus, S intrant ciuitatem,nouitateque rei non parum commouentur. offendunt enim intereundum Rugam Magistram ut sic appellant qus ducit ad palatium, hominibus stipatam arinatis,ac inerme vulgus,& populum super tecta domorum altis, ac varijs clamoribus obstrepentem,ipsi vero placido,grauique gressu incedentchad tribunal proditorum peruenere; atque ex his legatorii unus qui suit.And. Contarentis vir eloquentia,Se iuris peritia insignis, in Magistratum conuersus talem habuit orationem: Nisi vestra omnium salus, de totius insulae incolumitas Veneto Senatui cordi suisset,non utique ad vos huc inerme'togatique accessissemus ad pristinam redintegrandam gratia missi .Quum Veneti Patres priusquam ad anna prorupant, ex Veteri Maiorum instituto benignitate,blanditiisque emoliri iratos animos consueuere,& licet prosecto haec vestra desectio infamis, detestabilisque habetur, fenetumque nomen grauisSime laeserit.hostem tamen humanae naturae potius accusare libet.qui mortale genus varijs tentare agitationibus,insanisque furijs nunquam desinit. proinde minus a vobis erratum, si naturae fragilitate hec sequuta est rebcilio.cxurgendum igitur a peccato, in quod prolabi, humanum est,nullaque suit sane iniuria in vos a Venetis prosecta. Quae irritare,& trhaepe animos vestros in hanc debuit inconsultam desed ionei . semper enim Reip.nostrs benignitatem experti estis.Huius vos omni tempore mite,iustumque Imperium sensistis, haec vos benigne semper aluit, haec inuictis protexit armis, immunitatibus, honoribusque ornauit. An nouum id vectigal ad reparationem portus vestrae ciuitatis i

152쪽

Senatu institutum rebellione cocire debuerat a meritissimoq; Imperio descisendo tantum excitare incendium uo profecto misere conagrabitis, si alienosa pacis, & fidei studio diu animos vestros habebitis. nec in extemoru Principum auxili spe reponite; aut nunquam pro vobis aduersius Venetam Rempubli. arma induent reuerti igitur, ad Pristinam Ducalis potentiae obedientiam in eius pijssimum gremium tanquam si ij ad parentes re

currite. ut caro siuae carni ossaque suis ossibus adhaereant: Ducalis enim benignitas si ad sanitatem redieritis Vos clemeter amplexabitur, remissisq; omnibus iniurijs in gratiam suam paterna sit scipiet allectione: His paucis

a Contareno dictis,irritati,non paccati sent rebellium animi. in perfidia que sea obstinate insistentes Legatos superbo responsio dimittunt. Dicen tes velle libcrtatem insulae defendere. Tuncque patuit, Legatos in ciuitate fuisse admissos a rebellibus, nulla alia ob causam,nisi ut subi jceretur oculis corii tot armatoru geliu fulgidus apparatus, ac fauor vulgi, ut credi posset, ad defendedum in suis statum. In omnibus una,eandeq; esse mete, mox statim a rebellibus instruuntur quattuor triremes,& octo gripparis, metu tri- remium legatorii, eligutur quoq; ex civitate, & suburbi,s duceti populares, iram quorum centum costituuntur in foro ad custodiam ciuitatis, quinquaginta '' ' ta ad portam maritimam,& reliqui circa turrim moli, Veneti vero patres, ut exploratu habuere in reditu legatori J,rebelles in sua pcrfidia obduratos.

statura decernunt cotra eos terra, mariq; in armis gerere: Scribuntq; Urbano Quinto silmmo Potifici in Galliam,vbi Romana tunc curia residebat, Misera

Carolo iij. Romanorit Imperatori, Philippo Dacoru Regi, Ludovico Re 'ς gi Hungari Gloane Regine Sicilis,Regi Cypri,c terisq; Ducibus, ac Principibus Italis, extemist,significates perfidia,ac rebellione insulsac Coloniesus Crete, qu.ae immemor beneficioru incredibili ingratitudine ab ipsis defecerat.rogaruntqsine perfidis Colonis ope, auxiliitq; prcstarent. quod Regali sua iustitia dignum erit, Se gratum Venetae Rei p. in perpetuum seret- Ab omnibus benigne resp6sium,auxiliaq; oblata, ut perfidi Insiulani ad Imperium retraherentur: Sed Veneti primo statim rebellium capita, de dese

donicum, Barth. Grimaldum, & Zanachium Riχum, statim proscribunt Consultante postea Senatu de delectu gentium,&ad quam, primum insulae partem classiis,exercitusq;admouendus esset.aliqui ex primoribus patrii e nis

consilebant. armari tantum decem triremeS.Quibus Cretenses arceretur, a maris commercio.ut Annonae pennuria laborantes ad deditionem faci- φ'

lius copellerentur: Non ulli Canea primo expugnanda cesebant.oppidum littorale,& immunitu: alij alia suadebat. Celsus Princeps totis viribus insula aggredi,& Cadid urbis primarie expugnatione telare horiabatur:qus sicut inclinauit ad rebelladum cstera infuls oppida.ita expugnata,& deuicta facilius cucta anusia i integru restitueret.Pricipis itaq;scletia magno sena-R tus

153쪽

Dolere grauiterSenatu Genue se salua publica fide ii5 poste nobilissima insula aliqua ope iuuare.Cupereq; Cretes is populi causa oia agere, ius illi salutaria sint.Sed sedera obstare: aut cum Venetis pauloante perculsa erant quo minus quicquam salua Senatus Genuensis dignitate immutari liceat. ira dimitsi rebellium oratores recedunt sua opinione frustrati, Veneti vero ad bellum Cretensibus inserendii accensi classem triginta triremiti de dum decim nauium onerariarum cu terrestribus copijs in ea ad lex millia equitupzdituq;, Duce Luchino Vermio ut a tea memorauimus)quam citiu, pomere,expcdiunt, trasmilioq; secudo cursiti paucis diebus Adriatico, eoq; maci,adpor si Fraschis i Cadida septe millibus passuu diffate Veneta classis applicuit. Iacet aute inter urbe,& hunc locum mos arduus,nomine Strobolus,cui alij duo montes ta proxime contigui adheret,ut no tres,sed uni fallacis similitudinis errore procul spectantibus appareat: Ab oriente in .atere huius motis est,quida trames augustus per que vix duo milites capaci tralitii habere possent. Locaq; hinc,inde pr rupta asturgunt. mir m undiqasiperitatis,quibus insessis,quecuq; infiniis multitudinis impetu quam palci Isimi facile remorari pollent. Ex subterranea vero specu queeli penes radicem motiS.Salsarum vis ingens aquarum precipiti lapsu erupit. accole lhunc locu a salsedine patria lingua,armiron appellat.ipstq; aque que a mamri proximo per occultissimos meatus eo fluunt. Ob Γorrentium inundationem e proximis decurretium motibus hyeme dulciores fieri creduntur.elabiturq; hine haud procul fluuius molis aliquot deseruies.accolis, viciniaeq, admodu comodus, qui per mille passas intra continete cnrsu velocissimo elapsus:ad Aquilone in mare euoluitur: Ab Ostio fluminis ad urbe propter arenarii cumulos,& latentes cautes,tota maris ora importuosa ei .Hic ψ7tur,terret res copis due nauibus ingeti annoru strepit dissonisq;turmari , nii litust; clamoribus, at6; equorum H innitibus exponuntur. Ad centum

milites prcdu auidi temere ad molas progressi ab hoste, qui ibi in insidi s lo

cati erant,ad unum omnes trucidanturi, forum genitalio, & linguae a Giqcis abscis; illa dentibus, hae natibus contumeliosissime inserta sunti. Cuits rei Aditas plurimum Venetorum animos exasserauit, expositis itaque in continentem copijs Luehinus Imperator terra:mari aute Michael cu clas. se ad urbem obsidendam ire pergunt: rebelles quoque ex altera parte Franciscum Mutamina virum acrem, & bello assuetum cum exercitu non contenendo ex urbe contra Venetos emittunt.Sed Luchinus antequam castranioueret concione aduocata ut militum suoru animos excitaret, ita eos dicitur allocutu Virtus vestra abunde mihi cognita viri fortissimi,ne vos logiori oratione teneam me suadet,nec illii. .prefari,admonere'; VOS Operqpretium videtur.cur per tam longa maris spatia relictis patriis sedibus vecti, in hanc inlitiam a Venetis nussi simus; quum clare pateat, huc ex Italia cursum nos dirextile, ut nobilissimam Coloniam rebellem,S: in fidem

154쪽

LIBER

armis.quando alia ratione non potuit. Veneto Imperio receptam simi ceremus.Desecerunt impiissimi coloni absque ulla iusta causa a clementi: simo Imperio,armisque rem gerere ausi tot fideles nobiles, cocivesque suos obtruncarunt Has tatas vituri iniurias huc commilitones venimus,de quo rebellium causa est iniustior, eo sortius nos niti decet, ut meritam, celere Ude perfidissimis hostibus victoriam conscquc mur, quae profecto certa, dc indubitata erit.cum propter militarem peritiam,dc virtutem vestrata dum propter imbelles hostiu vires, quippe qui neque natura Bellicosi sunt, neque armis experti, degenerauere enim Gnrci, de qui hac stirpe, de genere sunt orti,de sub hoc coelo nati, a Graeca illa prisca Indole, ut nihil penitus praeter nomen in posteris suis relictum iniceri liceat. Adde quod sortissime pugnandi neccisariam causam habemuS. In loco quo coitituti sumus, vadiq; enim mari cinctis effugi j nulla nubis spes relicta. amica cla Cis alio cursum suum direxit, ad urbemque oppugnandam admota longe a nobis abest. Itaque aut intra hostile littus,& hos montes cadendum, aut cum vi ctoria ad urbem perueniendum,ut classi denuo pulsis hostibus iungamur. adhortari quoque nos iure debet ad rem benegerendam opuletissima in sula.Ex oua victa praeda ingens, Sc diuitiarum affluetia parabituricum m xima veltra laude,& emolumento. Est praeterea, fuitque. semper Senatus Venetus in strennuos,li benemeritos de Rep. viros gratissimus, dabit bvobis amplissima praemia virtutis vestri mem0r,largoque,ta cumulato stipendio,si vestris armis victos hostes domabitiλ nuoc, dc in perpetuum vos,vestrosque liberos ditabit: quod ad me attinς paratus sum,in hoc militari Imperio quo me amplissimus Senatus decorandum censuit, aut mori,aut vincere. Idem exemplo nostro. sortissimi commilitones pro ante

actis,dc praesentis militiae gloria agedum est vobis, ut vel insigni victoria,

vel quando aliter fieri non potest)gloriosa morte nostmm nomen,& Italicum decus ubique terrarum perpetuo celebretur: tali hortatione ad Mirlites usus vermius eorum corporibus curatis signa cancre iubet. Quadraditoque agmine praelio intentus in hostem vadit.Graeci interim locoru pereritia freti intra montium angustias se continebat.Mox longioris ina patiertes mori commeatusque penuria adacti, in aequum descendunt, explicaditaque acie in aduersas Venetorum copias ferociter inuehiitur: cxcepit Lurchinus irruentem Graecum pari audacia: ordinesque circunuectus in prae Iium suos accedit primo autem congressu ferox Italus in mediam illatu aciem hostem turbat,& eodem sere momento magna edita caede profligat,multi praecipiti fuga ad montes proximos delati seruantur. Sed maior pars in pretesio pugnando occubui ec mora victor Venetus hoste deleto ad urbem infestis signis properans omnia tumultu replet. Suburbiaqua praedε exponit.magno oppidanorum terrore,ac agrestium fliga:qua clade

territi candacesta quum spem nullam aliam domestici, externique auxili j p 1 haberent,

155쪽

haberen cernerenti ue se undique terra, marique hostium armis circun- seshs,continuo in Veneta conlisi clementia ad deditionem spectare coeperunt. mittitur,itaque ex consensii publico Andreas Coinarius ad classis Imperatorem,& Legatos,qui Venetis urbem cu clavibus reddat, deploransque is miserabili oratione ciuitatis statum, culpamque defectionis in paucorum lcmeritatem referenS supplex orabat,ut miseris ciuibus parceretur,incolumemque urbem seruarent victores,quae iam multum fatisque penarum dederat.tot interemptis ciuibus,agris devastatis, incensis domibus exinanitis opibus,nec negare poste,rebellem urbem grauissimi delicti Team esse,quae iniuste, immeritoque defecerat a sanctissimo Imperio, sed in Veneta lenitate,& clementia Cretenses omnem spcm suam coniecisse, aduolutosque genibus orare, ut post tantas erumnas Ducalis benignitas Vrbem,coniuges,liberos,fortunaSque suas,quae pauci omnino iam supererant,seruet incolumes, Imperator,legatique in Comarium conuersi Rebellium perfidiam grauissime detcstati sun dignosque omni supplicio Candacensi 'insulanosque esse dixerunt.Qui defectione sua Venetos tam gra ii implicaucrant bello.caeterum quando veniam implorantes voluntaria deditione urbem reddidissent. paucorum ipsi supplicio contenti reliquis xx Veneta Benignitate veniam dabant: inde cum tota classe Michael pK-fectu'Sc Luchinus Imperator ex altera parte cum exercitu sub signis codem tempore urbem ingrediuntur. Praedς autem milites, nautaeque auidi ciuitatem ingenti tumultu diripere ausi fiunt, conabanturque post habito utriusque Ducis Imperib id omnino exequi parumque abiit, quin in castris seditionis ingens flamma accenderetur. nec factiosorum deerant stimuli. Vermium,de Micliaelem praefectos criminantium. Inter quos erat Ioarines vicecomes nobili Mediolani ortus genere,& Martinus Ariminens'ambo Bellicis artibus insignes.Sed seditionum turbinibus furentes, &inquieti,caeterum Luchinus viso motu cum fidis militibus in medium tumultuantis turbae aduolans increpat seditiosos, periuri jque eos arguit.Qui tantum motum in Remp.concirent.iubensque propere eleuari vexillum Sancti Marci .conuocat sub illud, tui fidem,iusiurandum,dc honorem militarem saluum cssevctnt,de cupiant promereri. Gratiam, de Beneuolentiam Venetorum. Hoc facto seditiosi in momcnto deseruntur, tumultuq; compresso,Marmius Ariri inensis seditionis author multis vulneribus co- fossus cadit. Ioannes vero vicecomes captus I ucum, & Legatorum mandato securi medio foro percutituri inde ad placandam multitudinem duplex exercitui stipendium datum, motusque is omnis militaris huiuscemodi largitione compressis ci atque ut rebellionis quoque authores merito supplicio punirentur. nquisiti hi omnes,& in potestatem redacti capitali penna affecti sunt primusque ex his.M.Gradonicus gubernator fuit.virturbulentus, sensioue in Remp. amini,de M.Fradellus, & Gabriel Labu-

Auth sedi

belliti supplicium

156쪽

Triremia

Venetia mita

Nota Ita

, 34 - . LIBER

dus.In quos ultimo supplicio medio Candacis soro caesa ceruice animaduersum esti receptoque per deditionem Rethimo Paulus Quirinus ibi pro rebellibus rector in potestatem redactus securi & ipse subiicitur,& Leo-

nardus Gradonicus vocatus Cato ero,& alter eiusdem nominiis vocatus

Baiardo nequissimi omnium qui e lygustica ora ex legatione remearant, ex insula Gaidaronissa.Quo profugerant, abstracti, perductique Candida capite ibi detruncato necantur,& Ioannes,& Petrus Gradonico viri S ipsi factiosii errantes per loca Si uritorum apud quedam sontem a rusticis intersciuntur: At.T. Venerius primarius rebellionis author, & qui Venetos magno prosequebatur odio,cum Theodorello fratre suo fuga elapsus instimboli Castrum ad Ioannem Calcrgum se contulit. Franciscus quoque Mutatius vocatus commari, Barth.Grimaldus,cum duobus filiis. T. Gra- donicus, M. Sagredu'And. Mollinus,& Thomas Fradello, omnes pro cripti,&Reip.hostes iudicati,primo Rhodum, Ind phium profugere. ne in

manus Venetorum inciderent: habita hac tanta intra breue temporis sipacium de rebelli Colonia Uictori Duces,& Legati protinus trirememvna expedi ut, per quam litteris exaratis sesices classis, exercitusque successus, victos,fugatosque hostes,& receptam mira celeritate urbem Candidam cum tota Insula patribuS nunciarui.Triremisque Veneto littori appulsa. Lctum spectaculum ciuitati praebuit nam tota frondibus ornata vi retibus

triremis era tubaeque,& litui bellicum quid resonabant.nauis quoque coronati festum clamorem,plausumque reddebant, nec non signa de puppi in contumeliam deuictae gentis per mare trahebantur. Intonantibusque horrisono boatu crebris Bombardarum ictibus portum triumphalis triremis stibi j magnoque populi concursu litterae in curiam ad Principem, de patres allatae sunt: quibus victoria de receptione clarissimae insulat nunciata ingentem patribus,totaeque ciuitati laetitiam attulit: statimque supplicationibus triduo habitis gratiae Deo optimo Maximo circa diuoru templa actae,qudd incolumi Re p. stlix transmarino bello finis esset impositus, multisque deinde in causas pias ex erario erogatis largitionibus udi publici magnificentissimo apparatu celebrati sunt: pro aurea enim Diui Marci aede nobiles adolescentes in adeptae victoriae memoriam aurigationes, Schinarum certamina per aliquot dies aedidereaeoncursusque ex vicinis P pulis ingens ad hoc spectaculum in Ucnetam Civitatem factus eli. spectauitque Priticeps cum toto Senatu ex eminetiori suggestia.Afluit & Cypri Rex,& ex Italia illustres aliquot viri,decertauitque hasta cum Luchmi Verm ij nato adolescente impigro Cyprius Rex equo,& armis insignis: parique concertatione utrique conspecti,collaudatique sunt: serunt aute penes Pasqualinum Minotum Veiactum omne certaminis decus fuisse: aureamque coronam trecentorum, sexaginta aureorum nummum unanimi

Dectantium fauore praemium tulisse .post tuae Senatus decreui ut cuncti

157쪽

de prole Gradonica,& Veneria proscriberentur, & ad imminuendam colonorum potestatem sancitum cst,quod consilia in insula,2 camerarii laudatorum cum quibusdam alijs Magistratibus abolerentur,atque his mature peractis,paccataque iam insula,N ad Imperium,obsequiumque viribus,

ac armis retracta,classiis cum victore exercitu.Venetias est reducta, postmodu stdere cum Cypri Rege icto noua classis instruitur: eaque in Aegyptum prosecta Alexandriam in Regis gratiam expugnauit.Interim Celsius princeps Anno sui Ducatus circiter quarto vita excessit: in coelestinaque

aede honorifico conditur sepulchro: cui. M. Cornelius vir authoritate, ingenio claruς,ac aetatis annorum Oetuaginta surrogatuS est,unusque illi in E .i ιι,

auserenda Principatus dignitate Ioannes Darpinus apud clectores plurimum aduersatus suerat.senectistem,paupertatcm, uxorisque ignobilitate quae ex populari ordine esset, homini obilciens.At Cornelius aduocata cocione ita de aetate sua,de censius tenuitate, de Matrimoni j iure magno, elatoque animo disseruit,ut omnibus pene suffragijs Dux declaratus sit, pati cis autem mens bus interiectis noua Cretensium desectio repentino ciuiu furore emersit.Nam Ioannes, Alexius,& Georgius Calergi fratres Veneto nomini infesti tantisper quieuere,donec terrestres,maritimaeque copiae ex Creta abductae essenti. ijs autem ex insula in Italiam translatis,tum illi maiorum suorum vestigia minimc secuti, qui Venetae Rei p. fidissimi fuere. Res nouas moliri coeperunt,nec prius statum insulae recenti bello vix respirantem turbare destitere.quam aperta vi eoru impulsu in Venetos arma sempta sint: defessionisque huius socij extemplo multi alij prodeutes

Calergis sese adiunxere. In quibus fuerunt.Titus,de Theodorellus Veneri, fratres, Franciscus,& Antonius Gradonici,Ioannes Mollinus, & M. Auo natus,qui captata occasione ubi Venetorum praesidia haud satis valida in insula videre. asportatis in Italiam ut dictum est firmioribus copijs, nonnulla casalia militibus, armisque muniunt. Ad quae tutos scelerum suoru haberent accelsus,& coniugia: his secutis Ioannes Calergi Graecanici Imperii signis arreptis cum ingenti turba praedicans se pro libertate grccorum l. i. arma sumpsisse.invadit Casale vocatum Argiomiri,ibique Andream Panthaleonem praesedium Castri cum tribus aliis seudatis in vincula coni j cit, eodemque die aggreditur Castrum Malui cini; interfectoque Nicolao Dadulo arcis custode,de praeda ingenti acta in suburbis multas aedes incendit. Castro autem strennue defenso. Nic. Iustinianus Legatus, de Dominicus Mollinus consiliarius ad Calergi conatus inhibendos celeriter cum valida equitum,peditumque manu ex urbe profecti aliquot loca Insulanis Rebellibus adempta ferro,ignique deuastat. Rebellesque par pari referentes in vicos castri noui hostiliter irruerunt, comburuntque domos seudatorum,& interficiunt Iudaeos,atque in agrum Rethymnensem profecti ingente vastitatem qdidere:interim Dux,ic Legati ex Lycia,Charia,ac ex tota Io-

158쪽

LIBER

situs.

nia,equitum ingentem manum stipendio accersunt: peditatum quoque sub signis cogunt: variique utriusque partis in insula hyeme illa motus fuere,ac nunquam ab Armi S cessatum,reparatibus insita ferocitate vires suas

nouo gentium delictu hostibus, alii postea Legati Iacobus Bragadenus,

Paulus Lauredanus, Petrus Mocenicus,Lainctius Dadulus,& Andreas Zenus in insulam venerunt.Qui nouo supplemento militum ex Thracia co-

pijs veteribus auctis in hostes seruntur.In quos sepe prospere pugnatu est. Sub Andree Zeni Legati Auspici js,alio postea prelio dum is increpita commilitonum ignauia ante alios comminus obuios serit,lapso in angustis, ac tortuosis locis equo ab hoste interficitur,eo cadete sui statim suga arrepta cessere. Alij superuenerui postea ex Italia quam plurimi pedites tribus onerarijs aduecti, ut maiori vi hostes adorti omnino delerentur.Multa itaque diuersis Insulae locis a Legatis in Rebelles gesta. Sed omnino parum memoria digna. uado cum fugacissimo hoste rem Venetus gereret, populationibusque,& incendi js duntaxat utrinque diu bellatum, quo factum est, ut devastatis,direptisque fiugibus,ingens frumenti, rerumque omni u pennuria sequuta fuerit.Sed in tanta Annonae cai itate longe magis ab intulanis,quam a Venetis fame laboratui . nam aperto mari non deerant Veneto commeatu ,ac rei fiumentariae asiluens copia.Fame itaque adacti Lasythani Ioanne Siutino authore.deditione faciunt.alij quoque Rebelles in fidem redeuntes oppida antea occupata restituunt,&ad aucupandam Uenetorum Gratiam tradunt in Ducis, & legatorum potestate .n colonoruOmnium pesiimos Franciscum,de Antonium Gradonico fratres, Theodorellum Venerium,M.Au Onatum,nonnullosque alid hebetes. Qui implacabili odio Venetum semper nomen insectati fuerant: de his continuo publice sumptum est supplicium.Lasythanorum autem haec desectio ita rebellium stegit animo ut quicquid insulae a Strobolo monte ad orientem spectat,breui in Uenetorum fidem redierit, caeteraque omnia tunc facile ad pristinum obsequium retracta essent. nisi Calergi fiatres,& T.Venerius viri turbulentissimi qui adhuc in rebellium partibus erant,& eorum furori fauebant impedimento fuissent,caeterum Iustinianus cursum victoriae sequens cum quadringetis equitibus,peditibusque, viris strennuis prosectus in Siuritos expugnauit eorum munitiones, de propugnacula, Castellaquς disieci quae illii in Arcis speciem alta macerie sepserant,nec minuS stliciter ad Milopolamum sub Croesi Mollini Auspici qui And. Zcno cadente in illius locum surrogatus in Insulam nuper venerat, bellatum est. nam is Lepternium in deditionem recepit.Captiuosque Alexium Calergi,& Zanachium Mollinum viros perfidos,& scelestos Candacem misit ad supplicium. postremo stactis rebellium opibus.Iustinianus,& Triui sanus Legati ut finem bello tandem imponerent, coniunctis copijs ad Mopolim Oppi dum castra metati sunt: erat autem locus & militum praesidio, de natura, situque

159쪽

stuque munitissimuri arduaque asperitate pene inaccessibilis. Unaque tantum via facilem expugnationem ostendebat. Si collem oppido imminentem Venetus occupasset;Quod quum non muliopoli impigre factum esset, paucis diebus Veneti oppido potiti sunt : Nec procul inde Ioannes, G. & Georgius Calergi, de T. Venerius latitantes in spelunca quo delapsi fil- iri bini

ga peruenerant) a rusticis Veneto produntur, & in potestatem Legatorum ' .veniunt: Ferunt Georgio e speluncae rimula in hostem proximum sagittam dirigente Ioannem fratrem, qui cum eo erat. Arcum illius abreptum fregisse. Ad eumque ille conuersius, stultum ell, inquit, frater eum irritare . In cuius potestate paulopoli ambo futuri sumus, & illud non in v banum, Quod in T. Venerium unum ex Principibus defectionis captum a Gre rario milite responsitio fertur. Tradunt illum quum Candacem ad supplicium miles traheret: Pet ijsse sibi vulnus, quod secundum aurem acceperat, obligari, dc medellam adhiberi . Tum non infacete militem ι

qui illi haerebat: Dixisse : ipsius vulnus neque medico indigere , neque medicina, apparuitque manifeste ab eo Allusum ad sontis hominis stipplicium: id quod paulopost euenit: Nam ambo ipsi T. Venerius, & Ioannes Calergi Cadidam perducti securi statim siubisiuntur.Et in Georgium quoque fratrem Caneae capitali supplicio i Nicolao Triuisano Legato

animaduersum est. Sublatisque undique rebellionis authoribus. Pax Cretensii bus redditur. Patres vero paccata in sela quinque alios Legatos ad recognoscendum eius statum, resque componendas in Cretam subito cum duabus triremibus expediunt. Ioannem Dandulum, Paulum Lauredam Alii leti num, Petrum Moccnicum, Ioannem Foscarenum ,& Thadeum Iustinianum. Hi aliis legibus antiquatis, aliis noua constitutione sancitis,locorum etiam munitorum quibusdam euersis,nonnullis instauratis, immutatisque Anopolim,quod oppidum receptaculum omni rebellionis tempore insti- lanis,ac Reip.hostibus suerat iusiis Colonis alio migrare .euersum, te solatumq;reddidere: Proposito edicto,ut capitale esset, lutcunq; eo incolendi causia rediisset. Cautum etiam,vt Lasythis nemo habitaret, ad extirpandas sedes,latebrasq; facinorosorum hominum, postremo rebellium multis qui sparsim insulam incolebat. partim capitali supplicio affecti , partim exilio

danatis,nonnullis etiam,qui ad sanitatem redierant. premio,& honoribus cultis,antiquum ocium salubri, admodum consilio insulae restituere. Ita ut post hac nulla seditio, nulla nouitas, nullus tumultus, rem Cretensem Vnquam agitarit: selicissimeque insula ad hec usq; tempora nullo motu sequuto sub Ducali floreb potetia. Legati aute Venetias reuersi ut patribus in suis statu notu redderet.Vocato Senatu,Paulus Laure lanus legatorii unus, vir eloquetia insignis per ilictibus Collegis, tali oratione usus cstr Deo- m --rii benignitate Princeps optime,& patres amplissimi ta de faetu est,ut grauissimo bello fine imposito cu illustri vestra laude posessione nobilissim S Insulae

160쪽

LIBER

Insular i vobis retentam hodie omnes gentes audiant. In qua tuenda & superioribus annis, de ptaesenti tempore maximas opes effudimus, infinitos labores pcrtulimus,pericula, Aerumnas, clades terra, marique subluimin. haec tamen bellorum in comoda in tantae victoris fructum conuersa seminnobis iucunditati esse debent.nam rebellis insula vestris in perpetuum armis edomita in tranquillo nunc statu hanc Rempubli. collocabit,extemnorumque Principum,qui Veneto nomini infesti sunt; insultus furore';

comprimentur,optabant hi, summisque expetebant votis. ut res vestrae in Graecia deprcta, exterminataeque reuerent: auulsamque ab Imperio non

solum Cretam, sed quicquid terrarum in Aegeo,Ionio,Pamphilioq; mari

vobis paret,bello amitteretis.Sed aliter res euenit. Dijs enim bene iuuantibus hostem rebellantem, & fedifragum terra, marique deuicimus: Firmataque vallido insula praesidio,rebus vestris incrementum, gloriaq; adiecta est,tant que vestrae felicitati profecto gratulandum, quum bellum ingens,

atroxq; ex dignitate publica consecistis,hostis enim erat acerrimus, inimi. cissimoq; in nos animo, Qui non contentus proprijs viribus res Vestras oppugnare.exteros quoq; potentatus Genuensem,Cathelmum, Constantinopolitanu no detinebat in vos assiduis stimulis irritare: quom aperto Occultosque conatus non represistis solum, sed ut euentus docuit se istis e tia .neque id tamen sine maximis laboribus, periculis,& expensis fieri poNbi. libo tuit . Nam Patrum,& nostra memoria per centum, & amplius annos traia

missis in Insulam classibus, de exercitibus, sub diuersis Ducibus, de Lega, tis in domando Graecorum fastu plurimum elaboratum est.In initioq; re bellionum, plerique insignes pace, belloque viri in Cretam a vobis missi, Rem p. egregie aὀministrarunt: His deinde alijs stasseetis post utrinque ibilatas, acceptasque clades sub eorum auspici clarissima tandem victoria parta es .cuius non solum vos Patres amplissimi, sed etiam populi,qui Veisum parent Imperi fructum nunc suauissime sentiunt. Atq; ut omnia ex Rei p. dignitate fierent,paccata insula nouissime nos eo cum potestate magna,ic Imperio ad statum Insulae recognoscendum misistis,Iuimus,ac pro

nostia in patriam charitate,& fide, nihil pr te issimus, quod ad Insul norum quietem,& pacem opportunum fore iudicauimus.ex Anopoli, Laυ tis tri Colonis abductis,utraq; oppida iussit nostro desolata sui: ne factiosis,& reru nouaru cupidis amplius receptacula,latebramimi; preberent confugia. Infidi, rebellesq; aliquot iuxta eoru crimina partim capite poenas luerunt, partim exilio danati, bene de Rep. meriti pro ijs, & honoribus decorati sunt,omniaq; a nobis diligetissimo prouisa studio insula in pacifico

statu collocarunt,reliquum est, ut meo,collegaruq; nomine Princeps optime,& patres amplissimi vos ore,&obtester, ut siquid in hoc publico Legationis munere aberratum sit. In bona parte pro vestra benignitate accipiatis. Nos prosecto omni studio conati sumus, ea prouido consilio agere, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION