Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER

quentiae suae fulgore lumen rebus nostris infudit. Historiam enimVenetam mira firmonis puritate duobin, dc triginta clausit voluminibus. eo autem defuncto res deinceps. quae pace, & bello Vcidetis contigere, nemo fine in tanta eruditorum hominum luce inuentus est . qui mandare literis vellet. Petriis iacuitque tandiu sepulta rerum memoria. donec Petrus Bembus Cardina' lis amplissimus ad scribendum se contulit. Qui a Roethico bello exorsus. quo. M. Ant . Sasellici Decades hnem habent. quadraginta quattuor annorum usque ad Leonis Decimi Pontificassi res gestas complexus est: Perlectis autem tot illus rium scriptoru monumentis ingens cupiditas continuo animuincessit . condendae Venetae Historiae. cuius seriem quod anullo authore unquam factum est ab urbis primordio usque ad haec tempora ordine enarrarem. idque maximopere cordi mihi semper suit. Sed rem tantam aggredi per id tempus nequaquam ausus sum. noueram enim ingeni j mei imbecillitatem, ad aliosque praestatiores eruditi Me viros.qui in nostra Ciuitate plurimum excellunt, tacito iudicio delegabum: Caeterum a multis diu silentium actum est. iacebantque interim res caligine obrutae ad quas e

tenebris cruendas praeuia clarissimorum authorum me monumenta excitarunt. sine quibus nil ipse in hoc scribendi genere tentare ausiis fuissem: ex

his enim ea collegi, quae remotissimassent ab hominum memoria, caetera vel seniores nobis tradidere.vel nos ipsi vidimus.omnia itaque Historia cotinebit. Quae et a vetustissimis scriptoribus excerpta, et a maioribus tradita, et a nobis etipsis visa, pertractataque fuere .praecipue autem ea me cura te net. Vt in tanta rerum amplitudine, et varietate deposito patriae affectuὶ recta,sinceraque fide omnia explicem.quae profecto magna sim et memor da,et cognitione dignissima.nam belli,pacisque,ac sortunaevarios casuS,Vrbisque medio mari iundatae Imperium describimus: ubi seminarium quoddam Illustrium virorum semper fuit. Qui mira sapientia praediti rem Uenetam ex parua.magnam fecere. Et quod admirabilius est. perpetua diu imperitans stlicissima urbs libertate fruitur. quam nulla humana vis labes

' Not, Im ctare unquam potuit. multasque orbis gentes Veneta Resp.Imperi j diutur-ῖ 'μ' ' nitate exuperans.iam mille,centum,quinquaginta, et amplius annOS stabili inconcussaque floret libertate.Idque ex legum admirabili temperamento.

aequabili iure, ac optimis institutis stlicissime euenit. Quidquid autem ammis,ac bello Parium,quidquid pace, Sc deditione quaesitum miris mortales

laudibus celebrant. Venetumque hodie Imperium unum habetur.in quod uniuersi totius orbis Principes absit verbo inuidia veluti in molem quamdam oculos conijciunt. Adde Religionis studium, patriae innatam cnaritatem,ciuium concordiam, opum magnitudinem, maritimae rei disciplina quae omnia fatalem Veneti Imperii stlicitatem haud obscure spondere videntur. Variam itaq; , ac memorabilem exordimur Historiam. In qua Veritatem ipsam sequi,& astentationem omnem effugere maxime stu-

32쪽

dui .nam egregia Ciuitatis nostrae terra.marique gesta, bellaque cu regibus, ac populis,m Italia, longinquisque, ac transmarinis regionibus comemorabuntur. Lxtera quoque si qua Ilustria erunt pcurram: in quibus enarrandis cuncta sigillatim referre in animo est.ac in primis ubi res ipsa exposcet

locorum situm describam, urbium expugnationes, nauales, terrestresque pugnas, conciones urbanas, & militares, legatorum postulata, responsa principum, Onusque erit graue quis non videt) in tot rebus explicandis. Sed fructiiosam posteritati fortasse lectionem afferet. dum Vetera, ac noua ex historiae luce in apertum facta prodeunt. atque ut omnia ordine relata suat. Describamus primum urbis originem. Deinde nouum, ac admirabilem situm, postremo eius terra, marique clatissima gesta: Venetam vinctori igitur gentem e Paphlagonia Asiae Regione trahere originem multi scri- ' ι''ptores tradunt. Bello enim Pylemcne Rege ad Troiam extincto. Heneti Duce Anthenore post euersum Ityum in Italiam sent transigressi. pulsisque Euganeis eam primum oram tenuerunt. Quae est inter Alpes. & Adriati cum mare. Patauiumque condidere: omnis postea illa ora. Quae Abdua, Pado, Tymavo, lacu Benaco, Adriatico mari, atquealpibus continetur Venetia dicta est: Alii a Gallis Oceani Accolis Venetos oriundoS aiunt. venetia. Cuius etiam nominis Caesar meminit. pariter. et in Curtius.et T. Liuius

in historijs. recentiumque authorum Blondi, Sabellici, & Iustiniani, circa hanc de Venetis origincm variae sunt opiniones: Sed ab omnibus prior sententia magis approbatur.Paphlagonum stirpem Henetos esse. Qui mutata litera postea Veneti appellati sunt. Satis vero constat. Nobilem,&perantiquam Venetam esse gentem. Quae clarissimae urbis populo nomen dedit. Idque eo tempore euenit. dum post Gothicam tempestatem Athi la Hunorum Rex italiam ferro , igneque popularetur, ac urbes nobilis

simas expugnando armis euerteret. Cuius terribiliS in Italiam aduentu sit. a conden d e Venetae urbis precipua causa fuit: is enim ut veteres Anna --inlc, prodidere) Mandulco patre Idolatra natus Hunorum genti qui nunc Ο 'Hungari vocantur) sedesque ad Danubium habent, imperauit: Christianum sue nomen o)io prosequens,Italiae expeditionem suscepit. ad cuius cxcidium a primis fere annis barbara feritate anhelasse dicitur. contracta

igitur ingenti armatorum manu, ValidisSimum confecit exercitum: euo

catique ab Athila . Gepid , Daci, Turcilingi,Guadi, Heruli, gentes efferar. Insocialesque eius signa sequebantur. atque his viribus Dux fatalis, ac flagellum Dei ut vulgo appellabatur in Gallias prius descendit. Et apud

Tholossam cum Elio Duce a Ualentiniano Romanorum Imperatore cum maximis copi js misso, in Cathesaunicis campis cruento praelio conflixit:nam centum,et octuaginta armatorum millia ex utraque acie cecidere. Nora insε

superior tamen Elius fuit. vietiisque magna clade Athila in Pannonias 'rediit. irritatusque effero vir ingenio Castalaunicam ulcisci cladem, Ita-

33쪽

LIBER

temus.

Venete urbi, origo

liae excidio meditatus est. Sublatoque ab humanis Elio bellicosissimo Duce.nudatoque alijs praesidi js Romano Imperio lilices armorum succes.sus in hac noua expe)itione sibi animo spondebat.credo etiam quod immutabili fatorum serie ab aeterno statutum suerat . ut Athilano furore Italiae populi sedibus suis expulsi ad condendam Venetam urbem adducerentur. Quae rerum potita bellis, ac infortunijs mortales agitatos exciperet. de tutum, quietumque omnibus esset perfugiti. Ad destinatam igitur expeditionem Athila profecturus armatum pene totum secum Aquilonem trahens per Carsos Montes in Noricis ad Solacium Amnem peruenit. Inde quum nulla Valentiniani Soccordia obstaret manu' in Venetiae oram irrupit. ct ad Aquileiam primum castra metatus est.caque expugnata,& euersa Concordia, cincta, opitergium, Altinum, Patauium, proximae Urbes

Athitae armis excinduntur. bessique terror animos omnium adeo coepit. vi relicta continentis ora magna mortalium manus in litora,atque insulas

commigrarit nam ex Aquileiae excidio Gradus populo impletur, Caprulae ex Concordiae ruinis, Altinates profugi urbe excisa sex Insulas propiti-

quas tenuere. Torcellum, Maiorbium,Amianum, Boreanum,Constantiacum, Sc Muranum, quas tum rarus incolebat piscator. Patauini quoque tuum fumantes vicinas viderent urbes. In Methamaticum, Rivaliumqueunt transgressi. ab Euganeis item collibus populi palantes, trepidique ad paludes, tu stagna confugiunt. Pelestrinaque,& Clodia ab his insidentur. at Athila post subactam maiorem Italiae partem in Panoniam victor redi jt.ubi in nouis puellae nuptijs celebrandis dum vinum, cibumque intemperantius haurit.nimio sanguine e naribus profluente subito extinctus cst. ac de eo fama in vulgus pene fabulosa manavit. Canis concubitu. quem mater in Venerem prona in delitijs habebat. At hilam conceptum.isque in huiuste rei fidem truciferinoque ore fuisse dicitur. latratuiq; potius dum loqueretur quam humano sermoni vocem assimilem emittere videbatur. Athila autem defuncto. Ucnetiae populi. qui eius metu in haec stagna confugerant.campestribuS locis assueti,consilia agitarunt, remigrandi in continentem ad patriaS sedes. quas ingenita natalis soli dulcedine adamabant. Sed ex his plurimis ante oculos habentibus Barbarorum immanitatem, incendia, gas. scaedasque populationes , quibus antea Rhadagasus,& Alari- 'Gothorum RegeS, dc nouissime recentis memoriae Athila Italiam affecere. perpetuum his locis tutioris vitae studio figere domicilium placuit. atque a Diuinis orsi primi illi Veneti pietatis cultores nascentem urbem templo exomarunt. Quod Diuo Iacobo dicantes medio Riuesti soro piecrexere. Iacta autem felicibus auspiciis ciuitatis sundamenta, ac tanti Imperi j incunabula fuere. Pontificatu papae Innocentij primi. Et imperante Honorio cum Theodosio Archadij filio. Anno Salutis. C C C C. X X I.ad octauum Kalendas Aprilis circa meridici horam,in qua planetarum dispo

34쪽

sitiones, & coelestium corporum figurae sub Iouis aspectit selicia rerum Omnium incrementa denunciabant. ut signis quae hic ponuntur patet cin-lestibus.nam a Septentrione in Zodiaco Taurus, Aries, & Pisces dominabantur. ab Austro Virgo, Libra, & Scorpio, ab Oriente Aquarius Capri- Nora si cornus,de Sagittarius, ab occasu Leo, Cancer, S: Gemini, & Sol in xxxix. gradibus erat. Luna in xxiiij. Ucnus in xij. Mars in xiiij. Sc xxv. Iuppiter directus in xiiii.& xv. Mercurius in i x. Saturnus in xxvij. retrograd. Fuit autem Motus viij. Spherae. in Tropico Cancri. grad. ij. minut. lviij. Quae omnia ex antiquissima figura. & partitione per paralellos, calculosque Astronomicos collegi. Sub consulibusque primum.postea sub Tribunis, ac Magistris militu antiquo Romani populi exemplo per ducetos,lc amplius vario, intermixtoque regimine annos Veneta Ciuitas publica Auspicata est administrationem . Postremo ad Ducatum. plaebisscito, omniumque a consensu Ucneta reS traducitur. Quae regiminis forma usque in praesens felici,stabilique principum successione post tractatam ut suo loco dicemus ab Heraclia,& Methamatico in Rivalium Duralem sedem, tot seculis sortunatissime perdurat.Urbis autem situs admirabilis est. Sedent enim Vene vinistritiae medijs aquis in intimo maris Adriatici sinu,&ne turbatum,ac concitum mare aperto, libcroque aditu in mediam urbem irrumperet. littora, arenarumque molem, ceu firmissimum vallum prouida natura marino

furori obiecit: Ad Portus fauces iuxta Diui Nicolai Templsi duae ab Oriente antiquitiaS Arces fundatae erant, Nostra autem tempestate his disiectis nouum Senatusconsulto castellum superbo,inexpugnabilique opere extructum est; quod late in mare pandit prospectum: urbis ambitus per septem Ven iam illi a pastuum extenditur, introrsusque per insertos Euripos nauiculae aguntur, ac lateriti, sublitiique pontes ciuitatem certis locis iungunt. ubi magnificentissimae aedes. non sine spectantium admiratione sumptuose τ' ad

conditae exurgunt. pluraque passim monasteria in oppidorum speciem to '' to stagno circumiacent: recedit autem urbs a continenti, qua Mergarram, et Laccsucinam itur, persere tria millia palluum: vastaeque undique ex fluminum exoneratione, et maris aestu interiacent paludes, et stagna, quae magno circuitu littora, ct continentis oram lambunt: quo fit, ut ex altera parte Veneta urbs pro moenibus littora habeat. Et ex altera continentis

oram. aquisqsiet lacunis undique per Gyru amplissimo spacio alluitur,quas fluxus, rclluxusque sexta quaque hora quotidie alternando agit: templis ad haec turribus, aedibus publicis, priuatisque alijs operibus urbs mirifice exculta est. Sed praecipue inter reliqua praeclara aedificia Diui Marci TempluPrincipem locum tene cui Ducarium iuxta accubat, magnificentia, splendoreque insigne, cum Palatio aeque ornatu eximio. Area quoque latissima patescit, ubi Geminor firma basi ercistat ad ripam inusitatae magnitudinis columnae,quarum altera ex aere alatum habet. Epistilio Leonem,superbo: statu

35쪽

όLIBER

Cosulum

Dueis in institiatio.&insignia

sati ad Po

tificem

tio Domini. os . Mareellus

statu in mare respicientem, tacitaque ea admonitio esse videtur, ut ciuitas aquis fundata maritima arma exerceat, altera Diui Theodori figuram, qui dextra pnepostem clypeum manu tenet, laeua autem hastam, quod signum pacis innuitur. Sed urbis Venetae descriptione breuiter relata, eius iam terra, marique festa sub unoquoque Principe ordine prosequamur: In prima urbis a linitimis Italiae populis.Patavino, Aquileiano, Altinati, Concordiensi, fundatae origine consulatum gesserant,Gallianus Fontana, Symeon Glanconius, Antonius Caluus, de post eos Albertus Falerius,Thomas Candianus, inde Marinus Linius, Huggo Fuscus, Lucianus Gaulus, nouissime. M.Aurelius, d. Clodius, postea Tribunos ciuitam habuit, qui per aliquot annos publicae administrationi praefuere, sed sublata tandem Consulari, Tribunitia, ac magistrorum militum potestate, decretum est, post varias patrum, populique altercationes,Vt Dux crearetur, qui summu, primumque in ciuitate locum haberet, perpetuaque eius quoad viueret ec et potestas, diffinita tamen, M legibus circumscripta, tradita ad lisc nouo Duci insignia amplisSim nam venerabilis in eo est cultus, purpura siquidem, de holo serico omni tempore Dux Vestitur, aureoque interdit pallio, ac stola candida usus,in publicum prodit. caputque tenui vitta obieetu habet coccinea infula, quam Limbus Aureus precingit, fronte decore aptatur, ac retro in tereti formam comu attollitur, quod pristis tamen temporibus ad Phrygis niythrs speciem in conum ibat . albeque Armellinorum pelles circum scapulas, ad medium usque demisse, maiestate plenum conspectum reddunt: gestat Sc picturata Dux Sandalia, fibulasque aureas, &baltheum gemmatum, aucalibusque iue omamentis nihil Augustius,ac Regale supergreditur tantus cultus fastigium. Frequens autem Ducem in apertum prodeuntem. Senatus, togatorumque patrum summu s ills ordo maiestatis,& sileti j plenus subsequitur: praeceduntque versicoloria alte gestata octo vexilla, Sella curullis quoque,& Vmbella Aurea, circumsonantibusque tubis,de lituis, sub ea medius inter regum oratores Princeps Senatu ut diximus concomitante procedit: pompaque admirabilis est, Duci Seniorumque grauissimo conspectu: Missique sunt statim Romam ad Deodatum Pontificem legati. Petrus Candianus, Michael Partitiatius, de Theodosius Ipatus,vi instituendi, eligendique Ducis Pontifex Apostolica authoritate itas Venetis perpetuo confirmaret. Anno igitur Domini Sexcentesimo, Nonagesimo septimo, Paululius Anasestus nobilitate, virtuteque insignis, Dux primus in Heraclia creatus fuit. Hic paci studens, cum Luithprando Longobardorum rege fedus percusiit. Et post vicesimu annum vita functiis,successorem habuit Marcellum virum optimum, cuius quieta administratio annorum nouc cursum est amplexa: Huic Ursus vir acer, & Mnere clarus suffectiis. Venetum nomen rebus pr armestis primus illustrare coepit. nam quum bellicis artibus egregiesnstructus esset, ad

arma

36쪽

arma tractada iuuentutem Venetam exercere maxime studuit. Statimque ciuitas speetatorem,laudatoremque virtutis Ducem suum nacta, naualis disciplinae peritiam magna indole assecuta est. tuncque Venetae getis ope Rauenna a Longobardorum iugo erepta. Leoni, & Constantino Greciae Imperatoribus restituitur. extat autem Gregorii Pontificis epistola. Quae V enetos admonet, ad arma sumenda pro recuperatione Rauennae . cuiuΚ exemplum fidei causa.visum est hic annotare.Gregorius Episcopus seruus seniorum Dei dileeto filio Vrso Duci Venetiarum. uia peccato fauente Ravennatum ciuitas, quae multarum caput extat ecclesiarum,a nefanda gete Longobardorum capta est: & filius noster eximius dominus Hexarchus apud Venetias ut cognouimus moratur. debet nobilitas tua ei adherere,& cum eo nostra Vice pariter decertare,ut ad pristinum statu Sanctae Rei p. in Imperiali seruitio dominorum, filiorumque nostrorum Leonih& Constantini magnorum Imperatorum ipsa reuocetur Rauennatum ciuitaS, zelo,dc amorc sancis fidei nostr : Deus te incolumen custodiat dilectissime fili. his Pontificis ad hortationibus Ueneti permoti . classem pararunt, ad Rauennam oppugnandam: qua non sine ingenti certamine recepta,Venetum nomen tunc primum clarum, illustraque apud finitimos haberi cs-ptum. Sed quum undecim ferme anniti Ursus Ducatum egregie gesSisset. orta inter Heraclianos, Equilinosque de finibus controuersia, ambo populi mutuis se se per biennium cladibus affecere. Itaque quasi omnium author malorum Ursus orto tumultu interfectus est. eo sublato, ciuitatis quoque administranse forma mutatur: creanturque magistri militum,qui Ducis loco annuum haberent Imperium: hi autem quinque unus post alium fuere, Dominicus Leo, 'lix Cornicula, Theodatus Ursius, Iulianus Ceparius, de Ioannes Fabriciatius,quo Occ cato, magistrorumque militum potestate publico decreto antiquata, Ducatus iterum administratio reuocatur: Theodatusque statim in Methamatico Princeps declaratus est, qui cum Aistiae pho Longobardorum rege Heraclianos fines ad Maxum fluuium constituit. postea ad Brundulum proseinas,ut locum muniret: in affectatqTyrannidis suspicione incidit, ob idque Galla authore viro seditioso.tertiodecimo Ducatus anno a seroci populo luminibus, dignitateque priuatur, & post varios dissenssionum fluctus, Galla in Theodati locum Dux est surrogatus. Qui malis artibus Remp. regens, oculis &ipse erutis, secundo dignitatis sus anno vix inito in exilium agitur: Delataque est post eiectium Gallam ad Dominicu Monegaru summa Imperij viruac rem,& prsseroce,cui annui tribuni dati sunt, ne hominis temeritate aliquid detrimenti ciuitas pateretur: Hic

tamen.quum in Omne facinus prorumperet, exceccatus,depulsusque Duca

lem administrationem amisiit. Mauritius cisii ccessit.magni ingenij vir, ac Vits integritate clarus, obtinuitque a populo. ob rectium, sincerumque inmoderanda Rep. studium: vi Ioannem filium sibi collegam in Ducatu

. cooptaret.

Pontiget liter et ad

venet

Magistri

mit, tum

Galla D.

37쪽

anne . Dux

x LIBER

cooptaret. Sed Ioannes minime paternis insistens vestigi js, post parentis

obitum. praeter multa infanda scelera,Fortunatum Gradensem Antistitem virum sanetissimum,qudd is blanda oratione sepe eum ad saniora consilia retrahere conaretur, ex alta turri praecipitauit. cruorisque maces , quae su- Ndi .ini. biectum marmor infecerant, per multa iscula intrati sceleris testimoni α --μὲμ nullatenus abstergi,abolerique potuerint. et paulopost vir nequam ob infandum parricidium .ex urbe in Galliam aufugiens. Carolum regem, siue Pipinum eius filium patriae bellum inserre suasisse traditur. Quod postea M. Beato Obelingerio Ducante atrociter est a Gallis illatuni: miror aute hoc re in Pμ' loco omnes fere scriptores, suis commentarijs in quibus hoc bellum Gallicum describitur pro certo assirmare, obelerium, Se Valentinum Duces ea tempestate Rei p. praesuisse, id sane prorsus i fide discrepare videtur. Nam in comiti .ubi omnium Principum imagines ab institutae dignitatis exordio eiungi consueuere, nulla obcleri,S: Ualentini fratrum figuratio apparet. Sed Beati obclingerij sola legitur in suo throno subscriptio. praestandaque fides cst veteribus picturis,quae omnem ambiguitatem tollunt.

Quando nulla alia monumenta extant. Satis vero constat, atrocisSimum

i bellum a Pipino Venetis illatum,Ducante ut diximus Beato Obelingero, Obς mg, ea potissimum praetensa causa,quod Veneti cum Nicephoro Graecis Im-An.to'. peratore sentire viderentur.quum ex stderis sormula cautum esset, ne neutrius partis societatem sequi liceret. In ciuium praeterea obelerius odium obse ii incurrit,quod Gallicis rebus impudenter ubique fauebat.& quum se ob id A.' μ' ipsum suspeetum esse cemeret, ad Carolum in Germaniam profugit, at Pipinus in Venetos sero citer mouens,omnem littoralem oram . momen pibin; Mi to temporis occupat,oppida luet Equilium,Heracliam, Albiolam, Pelestri μ V nam, Se Clodiam capit.In Methamauctique a Victore Pipino signa illata, ubi tunc Ducatus sedes erat. Veneti autem aduentu irati in se hostis cognito. Dissis immuniti loci natura,omnes cum uxoribus, liberis, de preci Oct supellectili. In Rivalium tran simisere, ubi ob inexpugnabilem situm cunctas hostium minas in circunfuso late stagno facile eludere posse sperabat, id quod ut opinati sunt prorsus euenit. nam Galli quum Methamaucum fuga desertum esse cognouissent, indignati Venetum insequi,ac parata statim classe Rivalium aggredi statuerunt: alij tradunt, Pipinum vetulae consilio.Ponte ratibus constiato. copias transfietare tentasse,sed ut cunque res

ps=iri Aa se se habct, pugna atrox medijs aquis utrinque commissa est, Gallisque ad - internitione cassis profligatur Regia classis. Veneti enim pro libertate tue da acerrime dimicantes adeo ingentem Gallorum caedem ediderunt, Vt canale in quo praelium commissum est,orphanum in hunc usque diem appellatur: eoque euentu res Veneta a Gallorum armis seruata incolumis stetit.& Pipinus post cladem acceptam cum Venetis in gratiam redi jsse dicitur. Et obelerius in patriam est restitutus, quem mox populus Pipino ex Italia

38쪽

P R I M U S. . 9 Italia abeunte sedc trucidauit. Alii dicunt, quod Constatinopolim Obelerius fuerit relegatus,& Beatus cius frater Iaderam.ita res varie traditur. Defuncto autem Beato,seu relegato,qui triennio praefuit. subsecutus cst

Angeli Participatis Principatus,qui primus in Raualto Ducalem sedem te Anti Manuit.Anno salutis Christians nono,& octuagentesimo, Participatiaque i I, 'haee familia nobilissima hodie Baduaria appellatur, de Candiana. nunc Sanuta est. Centranigi quoque, & Barbolani in Salamonios transiuere. Detiam autem est,sbbolescente in dies vicinarum gentium concursis, & coiiDenarum numero, Ut sexaginta paruae Insulae ad capiendam multitudine tunc primum stratis pontibus inter se coniuncts sin Virique Romana nobilitate, ac agnominatione, Marcelli, Cometit, Uale ij, Amullij, Quirini, Famili Memmi,Longi,Balbi,Vetturis,Emiliant,ac Pisones,qui corrupto nomine m. appellantur Pisani, atque alij eque genere, natalibusque homines illustres huc confluxere.caeterum quod bonum, s lixque Veneto foret nomini,publice decrct ut Rivaltus, perpetua Principisi sedes esset, atque in ampli L. simi magistratus honorem, domicilium haud impar Ducaria maiestate confestim fundari csptum est,cum curia,& soro,licet primis illis temporibus non eam crediderim fuisse operis molem, quae nunc extat. nam 5c patrum memoria,& nostra aetate multa sunt addita ad ornatum, & splendorem, praeclarumque sane illud eximia architectura opus visitur: quod sub Fr.Foscari principatu erectum fuit in anteriori curiae parte supra palatii sores,ubi illius Principis marmorea essgies spectatur, ac plurimae Va- . xio cultu statuae sub Mari tro,Mauroque principibus, diuerso tempore magnificentissime erectae. sumptuosi ad haec arcus rara arte fabrefacti. 'Columnis parum inter se distantibus miro ordine sulciuntur, nostraque aetate tota facies Ducariae sedis,& ea,quae aquis incuba candido constructa saxo, de in Adamantis speciem fastigiato, fronte, qua forum spectat, magnificentissimo strueturae ornatu,ab utraque parte perbelle abs luta est Sed de Reip.regimine ne intactum quicqu4m relinquatur pauca hoc loco dicenda. Sedet Princeps medio solio,iuxtaque eum ex senis tri- No h.

hubus, in quas ciuitas est diuisa, sex consiliarij singulis diebus matutina hora in Collegio.vbi pari potcstate adsunt Sex consilii, Quinque Cotinentis,totidemque loco paulo inferiori Sapientes ordinum, ita appellati, pro

munerum Varietate,nam hi omnes maturo consilio procurant ea, qui terra,& mari,ac pace,& bello agenda sunt, reseruntque postea ad Senatum, stilatu .

qui authoritate sua cueta decernit, appellaturque consilium Rosatorum patria lingua,a Rogandis sententijs,ut Romani factitabant,quod ex eoru

Rep.Veneti Imperij illi conditores sicut picraque alia in acceperunt. Est

quoque Decemuiratus Magistratus amplissimus, ut & Romae antiquitus erat,Principemque locum obtinet inter reliquas urbanas dignitates, quu μ' sub Decemuirum sit censura Diuine rei cultus,Maiestatisque laes crimen:

39쪽

LIBER

Comitia. Iussi a nus parti ei p. D. I. si a Corporis SM.trac

In creandis autem magistratibus tam peregrinis, quam urbanis amplissimus locus in palatio constitutus,ubi in ea parte.quar ad meridiem spectat, octauo quoquc die omnis patritius Ordo aggregatur, creandorum magistratuum causa,Comitiaque ad Romanae illius Rei p. imitationem appellantur Hic Princeps virtute eximia praeditus, duos habuit filios, Iustinianum,de Ionianem, Huc sibi in administratione Reipub.collegam asciuit, Iustiniano ad Leonem Greciae Imperatorem Constantinopolim misso. Sed is in patriam reuersus, abdicato Ioanne, a patre cooptatur collega. ad Leniendam iiiij in dignationem,quam conceperat Iuttinianus, ex fraterna dignitate: Ac sub id tempus sacrum diui Zachariae corpus,& Dominicae crucis lignum Lco Imperator ad Partitiatium Principem dono misit. isque ardem Zachariae dicatam erigenda curauit. In qua Prophetae corpus repositum,cum Dominicae cruciS ligno, eadem etiam tempestate Oliuolense templum in extrema parte urbis quod nunc Castellum appellamus diuo Petro fundatum suis te dicitur, in cuius dedicatione Sergij, de Bacchimartirum reliquiae Templo illatae sunt: conspiratum est quoque a seditiosis quibusdam viris in Principem,sed detecta coniuratione sceleris autho res IoanneSTmolicus,&Bonus Bragadenus capitali sitiat supplicio affecti, Dominicus vero Monegarius nefarq consilii socius, ne vitae discrimen

adiret,ultro in exilium abiit.Haec Angeli Participatij principatu gesta.Qui sibi ex eo in primis laudem peperit. Quod Ducalem sedem in Rivallum ex Methamauco prosperiore sortima primus transtulit. Vixitque in Ducatu decem, S octo annos. Eo autem desuncto Iustinianus filius maior natu Rempub. administrare coepit. Statimque gratificaturus Michaeli Imperatori Constantinopolitano misit ei in auxilium aduersus Saracenos aliquot naves bello aptissimas, sed quum hostis recessisset, naues non multo post incolumes domum rediere . Transatumque est hoc tempore Venetias diui Marci corpus ex Alexandria . ac simili modo

id factium memorant, condebat Aegypti Rex ardes sibi magnificenti Lsimas, atque ea de causa pretiosa, ingentiaque undique marmora con

quiri iusserat. Forte Regij ministri ad fanum, in quo diui Marci corpus iacebat, accesserant. repertosque ibi aliquot pulchriores lapides confestim non sine Templi deformatione asportandos curarunt. Qua rei indignitate commoti Stauratius, & Theodorus aeditui. Qi illic sacris operabantur, ambo natione Graeci r plurimo dolore fiant affecti. Accidit autem, Ut Bonus Methamaticensis, & Rusticus Torcellanus Veneti mercatores ad maritimam negotiationem prosecti cum decem nauibus vi ventorum Alexandriae littus tenerent, hique statim in terram descendentes , quum visendi Templi causa ad locum venissent, intuitique essent aedituosm ore affectos, tristitiae causam ab eis sciscitati sunt.

40쪽

ore eorum animos ceperunt, ad tradendum Beati Euangelistae corpus, affirmantes fore, ut ex hoc pio munere amplissima premia uterque apud Venetos consequeretur: Auersari illi primo rem tanquam diffiicilem, caeterum Veneto instante,et prccibus e pollicitationibus,annuere paulatim cqpere.Inde prorsus assensi sunt. Et ne incole furtum pollent deprehendere, apud quos Diui nomen in non parua erat veneratione, aperto locullo, in quo Euangelista iacebat, obuoluunt in illius pallio Dius Claudie corpus. Illudque in sporta coniectum herbis, suillaque carne obtegunt,a qua gens illa veteri ins ituto pertinacissime abstinet. sportamque cu precioso onere confestim ad naves deserunt.traditurque interim tanta odoris fragrantia emanasse, ex ipsa Diui aede,ut factus sit subito ad eam concursus ingens populi, visisque sigillis pallii intactis. res occulta permansit. caeterum accedentes ad perscrutandam sportam publicanorit,ministri, videriit eam Hilla came Opertam, Vociferantes Ganrir, quod porcum significat, nil ultra illi inquisiere. Atque hoc commento elusis Aegypti jspretiosissimum furtum ad nauci incolume delatum est statimque e sporta summa veneratione Diui corpus Veneti extractum velis,antemnisque inuolutum malo suspendunt , littoreque demum suspecto Eluentes, vela dant ventis, ac leni primum spirante aura in altum progrediuntur. Sed mox sedissima orta tempestate toto mari nauigia iactabatur, in proximosque Strophadum scopulos omnino impacta perierant, ni curse alio directo, vela nautae statim dimisissent: Ferunt autem Diuum Euangelistam Bono Methamaticensi manifeste in tanto discrimine apparuisse, monuisseque, ut primo quoque tempore vela deponi iuberet . quo facto naues seruatae sunt. incolumesque Venetijs cum pretiosissimo furto appulsae ingentem ciuitati laetitiam attulere. summaque veneratione Diui corpus a Principe, Sen a tu,& Clero exceptunu. effusaque obuiam totius populi multitudine. Sacello. quod tunc iuxta Ducarium fuit, certissimum Veneti Imperi jpgnus illatum est . quo in loco aedes pol ea excelletissimi operis. pro ut hodie Visitur, cincta honorabile,perpetuamque tanto numini sedem pribet: veris Simuq; illud oraculum fuit, quod a maioribus acceptum omneS enarranita diuum Marcum,quu in humanis ageret, Aquileiam mari petente ad hec stagna naui delatu,ac si,mno pressum,angelica voce c litus admonitum ire, Vt quadoque in ca terra. tua tum is Omni fere humano cultu desertam,nudaq; Videret,ges illustris, Imperiumq; maximum constitueretur,ubi etia poli obitu honorifice ipsius ossa perpetuo conquiesceret. Igitur sub huius numinis tutella Veneta Ciuitas publica administratione auspicata,secundis successibus florebat. Princepsque optimus dum sedula in moderada Rep. prestat, Operam, fatali necessitate ex humanis decedit. quum duos circiter annos Ducatum administrasset, testamentoque mandauit dimissa magna pecuniarum quantitate,Vt Amplior aedes Beato Euangelistae erigeretur.

B ij Ioannes

Ganxie Noe Oraculum.

SEARCH

MENU NAVIGATION