Petri Iustiniani patritii Veneti Aloysii F. Rerum Venetarum ab vrbe condita historia

발행: 1560년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

obsequium, obedientiamque pr starent, atque in Legationem profecti hiannumeratur,Pet .Paulus Casalius eques Hierosolymitanus, And.recuperatus iureconsultus, Bap. Mengolinus leg. Doctor, Iob Blanchetus, Petrus

de Spads, Gabriel Mirotus, Thomeus. q. Pauli, Philippus ciet olinus,qui

omnes benigne a Principe, & Patribus in curiam excepti iunt, collaudatique,& dimissi lotissimis animis in patriam rcdiere, Fauentiaque quadringentorum militum prisidio sub Lar ari Crassi ductu munitur: Arci quoque cum valida mercenariorum manu Aloy. Diedus vir fortis praeficitur. At Valentinus Borgia toto pene principatu exutus Romae in Vaticano aliquandiu se tenuit: Ursinorumque saetione terrefactus urbe excessit,ut saluti suae consuleret,nec fatum tamen imminens diu vitare potuit . destitutus enim ab omnibus in aduersa sortiana uti cueruri plerunque solet) inianicorum insidip ad postremu periit, per binuem deinde teporis cursum armorum vacatio in Italia fuit: rerum postea humanarum incontiantia graue, atroxque bellum in eadem terra renatum Venetos acerbis sortunae casibus immiscuit:tantamque rerum mutationem, de fiatura mala dirum praenunciauit incendium, quo nauale qui Arsenatus patrio nomine Vocatur, incidi . eum omni sere maritimo apparatu se . ito con lagrauit: nam sulphureo

puluere fortuito igni correpto, vis subito flammarum ingens debacchata eis: ac praeter aliquot opifice qui proxime steterant, voraci flamma haustos, ardentium tignorum fragmenta in altum sublata, supremo Aethere volitare conspecta sunt: Ecclypsis quoque, & Solis deliquium secutum, Luxque in terris fusca,obtusiorq; aliquandiu latuit: superuenit nouissime terr*motus,quo nullum grauiorem, formidabilioremq; multis ab hinc annis ciuitas sensit: Parre 6;,dum Senatus forte haberetur,in publicum attoniti prodiere .Ac tota urbe viri,foemitasque penatibus desertis cum liberis, paruulisque inapertum exibant: nonnullaque is motus aurei templi simulachra,sublimes ;statuas disiecit, preter Diui Marci marmorea effigie, lugsublimi loco in perpetui Imperii omen in suo permansit vel tigio, multaeq;

pedes,ac turres facR ruiniis desormatae sunt. Diuiq; Marci turris terribili tremore ita concussa se ille dicitur, ut veluti palustris harundo vento inflexa

molles illa huc, illuc agitaretur. Placanda se esse has celestes minas pip per

Omnia Deorum delubra supplicationibus Patriarcha Anio. Contarenus vir optimus censuit: Ad Pontificem postea Patres octo Oratores ciuitatis longe Principes c: e iuere, ut congratulationis munere Romae publico nomine peracto,salutarent, ac venerarentur summum de more Christiani orbis Principenes Legatioque lisc demandata eis,Dominico Triui fano, Hieronymo Donato,Bernardo Bembo,Paulo Pisoni, And. Gritto, Leo- us. nardo Mocenico,Nicolao Foscareno,ic Andree Venerio, omncsque hi in Latoclauo urbem ingressi insigne spectaculum praebuere: Post haec Pontifex Venetos occulte odgrat: Bellumque in eos ad tantum euectus fasti-

382쪽

LIBER

Noti belli

Camaracensis causas

gium nocte,dieque meditabatur: Sed altius belli, odijque causas repetere operaepretium videtur,ut Historiae cognitio clarior, dilucidiorque pateat. Non tam belli, quam pacis artibus partum terra, marique amplissimum Uenetus obtinebat Imperium: multa autem in Gallia Cisalpina,in Flamminia,in Appulia, in Camis oppida a Veneto iniuste occupata Reges quaerebantur . atque ex eorum dignitate esse putabant; coniunctis armis ea repetere , nam ad id potentiae terra, marique Venetum Imperium accreuerat,vt cunctis Europet Regibus formidini effeti. itaq; tum liuore,inuidia jsitum metu de flamma rerum stimulante,In Reipubl. excidium cupientissimis animis conspiratum est, nam nemo Regum per se solus pr potentem opibus Imperioque Venetum bello aggredi audebat: varijs illi itaque modis arma inter se iungere ad rem Venetam inuadendam, debilitatamque annixi sunt: Initiumque tam atrox bellum habuit a Iulio Pontifice maximo, qui Francisci Soderint Florentini Cardinalis stimulis impulsus Ariminum, SI Fauentiam a Venetis tanquam Ecclesiasticae ditionis urbes reposcebat: quae iam antea a Borgia occupatae post eius obitum ultro in Venetorum sadem concesserant: Romaeque eo tempore Senatus nomine Antonius Iustinianus Legationis munere sungebatur: Cui Ponti sex longiore sermone cum eo habito animi sui sensum aperuit. Venetos dicens iniuste facere, qui plurima Flamminiae oppida ad Ecclesiasticam ditionem spectantia, S inter caetera Ariminum, & Fauentiam armis occuparent: proinde rem suam erga Romanam sedem fide, & obseruantia dignam facturos, si urbes iniustis armis partas Ecclesiae sponte restituerent. Ad haec Iustinianus respondens, summis Pontificem precibus orare coepit,vi haec sua sanctitas missa faceret. Nec Venetos de Repub. Christiana benemeritos pro sua summa iustitia in rerum discrimen deuocaret Quando Venetie Borgiae tyrannica potestate Ariminum,&Fauentiam in fidem suam recepissenti In sententia tamen Pontifex insistens, Angelum Episcopu Tybu tinum Venetias Legatum ad Patres militesque in curiam admissus Pontiis scis mandata exposuit.Patresque hortatus est,ad restituendas urbes,ut Ecclesia Borgiano tumultu amita recipiati in pristinamque dignitatem restituatur: Patres autem ex veteri Reipubl. instituto rem ad Senatum rettulerunt,ubi multa ab eloquetissimis viris in utranq; partem dicta,disputataq; filere .ladem censuit Senatus,vi Legato Princeps ex decreto publico ita responderet: Patres dolere, Pontilicis animum ex iniusta causa a Veneto nomine alienatum esse aexploratum aute id omnibus,legitimo titulo Uenetos Ariminum,ic Fauentiam,vrbes possidere .eas ue a Borgiae tyrannide ereptas iustis armis sibi vendicasse: pro quibus censium Apostolicae sedi pendere vicario nomine Patres non recusaturos, nulloque unquam loco deinceps defuturos salua Senatus Veneti dignitate ad Romanae Ecclesiae ditionem tutandam,ac amplificada: Hoc responso Pontifex vchementer

commotus

383쪽

DECIMUS

co motus ira ad te pus dissimulauit: oratoriq; Iustiniano Ope postea affirmasse dicitur: Quatenus agnoscebat, Ecesesiae vires no eas suppetere, quae tuto Venetis obiici possent, euocaturum se in Italiam exterorum Regu a Ixili ad Romanam dignitatem tuendam, aduersus eos, qui illam tam temere impugnarent .atque ita minacibus dictis facta responderunt. Misitq;Iulius Legatos ad Ludovicum Galliae Regem, Je ad Maximilianum Cae- isarem,ac utrunque illi in Venetum nomen execrabili odio accendere annixi sunt: Contra ad restinguendam Regum inuidiam per Oratores suos Senatus eorum animos delinire, purgare hic obiecta tentauit,atq; illi identidem nequaquam fidus, quod cu Rep. ictu habebant: violare unqua sub Regia fide sposponderunt: Postea Maximilianus Caesar ad accipienda de more Imperii coronam cum instructis copi js in Italiam descendere statuerat: Venetosque in suas partes trahere, de a Gallorum societate reuocare nitebas tur: tentataque apud Patres res ea est: per nobilissimos Germaniae Oratores Corradum, Laudarcum, Ra inaldum,Sc Selimum,ad haec etiam GesmaiumsarVincentium Quirinum, qui apud eum per id tempus Legationis inti O - ' 'nus publico nomine magna cum laude obibat, de transitu suo in Italiam admonere voluit,iussitque ad Patres scribere, se paccate per Veneti Impexij fines ad accipiendum Romae coronam transiturum: nullo autem Oratori Quirino per plures dies responso dato: nouissime aliam Legationem Maximilianus ad Senatum milli,qua eadem petebat, pollicebaturq; paccatissimu iter seu sore,adijcies,si ex F deris Formula,qua Gallo Regi Veneti tenebantur,non pollent Maximiliani rebus satis honeste favere,aperte a

firmabat: nullam fidem,nullum iusiurandum in Gallo Rege este,nihil pensi habere,quo minus rem suam spreto gentium iure agat: Caesar vero sancte, ac inuiolabiliter sedera, quae maxime expetebat, omni tempore cum Veneta Rep. seruaturus esset: vellent igitur Patres socia cum Caelare arma

iungere. Certioremque fecerunt patres Gallorum Regem per literas dedere, quod Maximilianus Imperator, cum Republi. iungere per Legatos postularat, literis autem Senatus a Rege ad Caesarem transmisis, incredibili indignatione, atque odio in Venetos Caesar accensius est, quod consilia sua Veneti inimico Regi aperuissent: atque hinc Cameracensis foederis causa potissimum orta fit ille dicitur. Re autem in Senatu proposita, Dominicus Maurocenus,Paulus Barbus, N Andreas Venerius viri aetate, consilio,de prudentia longe clari ad Germanam amplectendam societate Patres hortabantur: Vicit tamen sententia seruandi cu Gallo deris,respodendiiq; in huc modu Cesaris Oratoribus Senatus ccsuit: Si Maximilanus sponsum. in Italiam sine exercitu per Reip.fines proficisci Roma vellet, paratos esse Venetos laeto animo tras tu ei praebere, missurosq; ossicii gratia suos oratores,qui Caesarem publico nomine honorifice excipiat: Verum si ille viam armis ferroq; tetaret: pro sidere seruando, quod cum Galloru Rege antea

384쪽

364 LIBER

Patres ictum habebant, armatas Veneti acies ad prohibendum transitum obiecturi erant: Haec ubi in Germaniam perlata sunt, Maximilianus indugnatus , q, Veneti Gallorum societatem suae praetulissent, armis iniuriam vindicare statuit, coactisque statim copijs in italiam descendit: Cadubrixi - umque in carni, oppidum repente aggressus expugnauit: In Tamisi nosq; i WV im, usque fines Germanica arma penetrarunt: quare patres iniuria lacessiti exercitum statim contrahunt: Eiq; Barthola meum Livianum prificiunt, Virum armorum peritia inlignem: Romaeque ex illustri familia Urlina naturn, millius hie est in castra Legatus Georgius Cornelius, in hostesque statim itum: quos Venetae copiae in Cadubrinis campis ferociter adortae magna clade profligarunt: plurimi praeter militumvulgus ex Germanorum' primoribus sunt obtruncati: Cadubriumque eodem tempori S momento recipitur: Nec his contentus Livianus in hosticum cum Victore exercitu est transgressus Coi itiamque iuxta radices alpium armis adortus capit, parique irtuna usu, Tergellum expugnat: Alia quoque minora Histriae oppida debellata Veneto adiecit Imperio: Post haec Maximilianus Caesar aduersam fortunam timens, per Ioannem Raublerium Legatum suum pace a Senatu peti jt: ea vero abnegata, inducis postea in triennium pactae sunt: quas et una paulo Linc sternio Coesaris nomine Zacharias Contarenus Venetus orator publico nomine firmauit: tulitq; has inductas Ludovicus Galloriam Rex molestissimo animo' quippe quas inconsultis, ac insciue Legatis suis Ioanne Iac. Tri ultio, de Carolo Guifredo Venetus pepigisset: deq; his grauiter conquaestus est cum Antonio Conduimerio Reipu. Oratore:

Hinc itaque Regis animus alienatus Venetam colere amicitiam minus pit, S: Maximilianus Cadubrinae cladis memor naniris authorum Uenetu. Occulte oderati. Mox in apertam inimicitiam prorumpens horrendum Catu sidus. meracensis foederis incendium excitauit: tardinandus quoque Hispaniae Rex Germanica sequutus est arma: Et Iulius Pontifex ex insito,ucterique in Venetum nomen odio ob Fauentiam, de Ariminum urbes Ecclesiae Occupata'Regibus facile adhaesiit: ferturque pauloantea Pontifex dum relaxandi animi causa Roma digielsus nauiculaCentumcellas petereta.Et cum eo Georgius Piso Venetus orator: Altero Legato Ioanne Baduario in Urbe ob inual itudi nem sedente, veheretur: familiari in colloquio quum iam ira eius deferbuisset. Conuersus ad Pisonem hilari vultu dixisse, cur Sena- tus aliquem mihi ex civibus vestris non proponit 8 Quibus Arimini, δέ Fauentiae Uicarium tradem Imperium λ Romanaque ab his capiat cen sum Ecclesia Θ Et ita Veneti voti compotes facti urbes illas sub ciuium suorum nomine legitime possidebunt: Pontifici autem Piso inconsulte

Not.Lem respondit.Non consit uisie,Venetos ex priuata conditione ciues suos Reges facere: Nec de his postea Piso ingeni j austeri vir collegam seum: nec Senatum unquam reddidit certiore,qui sortasse re mature discussa salutari consilio

385쪽

consilio suturis malis opportuna remedia adhibuissent: sed vel fortunae, fati up acerbitate, vel potius diuino ita euenit Consilio: ut Veneta Re Dpublica quae opibus, potentia, famaque ad eam diem toto orbe illustris late terra, marique fines Imperii propagasset. In inuidiam Principum Cluistianorum adduceretur: aduersaque tanta subiret, ut ab his mortales do cumenta acciperent,omnia fortunae subiecta esse, ac res humanas, Regna,& Imperia, ineuitabiles,assiduasque pati vicissitudines: demti Pontificius, Germanicii Gallicus,& Hispanus Oratores ad Camaracu in Belgis Oppi - 2-- dum fidus simul publico Principum suorum nomine in Venetos perculserunt,accessiere Se huic sederi Elfensis,N Gonraga: sollicitati de Britanniae, de Pannoniae Reges,ad socia arma iungenda: vi ex omni parte Venetus co munibus, confoederatisque Principum Christianorum armis oppressus de leretur,miliusque ei a Gallorum Rege de illius gentis more Caduceator

Veneti as,ut Patribus bellum indiceret ui velle Lilijs Aureis ut accepimus intertexta ornatus in curiam ascendit: arrogantique sermone: Tibi inquit Princeps,& vobis Veneti tanqua alieni Imperil usurpatoribus, ra- NM.

ptoribusque infidis. Ludovici Regis mei nomine bellum indico, repetitu- α tru Sque ea armis ipse venit: quae vos per vim & iniuria, a veris dominis ablata tam diu iniuste tenetis:tum Princeps ad Caduceatorem paccato vultu

conuersius: Nihil Galle haec Respcin Italia,alibi ue iniuste possidet, neque --usdem unquam cuiquam fallit: cuius obseruatores semper suimus. Abi, Sciolli O nomine Regi tuo nunci bellum,quod nobis tam arroganter indi cis: Deorum Immortalium ope sertiter propulsabimus, quos speramus, propitios hoc bello habituros,& eosdem aut in hac mortali vita, aut apud inferos,ob rupti foederis scelus,Gallorum Impietatis vindices fore t atque ita ille dimissus honoribusq;,& officiis excultus Veneta urbe abi jt: Et hic est consederatio Sanctissimi. D. N. Papae Iuli j. II Serenissimi Imperatoris Maximiliani, Christianis imi Ludovici Francie, de Catholici Ferdinandi Hispaniae Regum,cuius exemplar ut tanti Europe motus origo planior ha atti0 in hac iustoriae parte qua bellum hoc Camaracense describitur, apponendum duxi, Maximilianus Diuina fauente clementia electus Romanorum Impetator semper Augustus.Rex Gennaniae, de Hungarie. Archi dux Austriae,Dux Burgundiae, Loth ingiae,Barbantiae, Styris Sc Carinthiae,ac Marchio sacri m. Imperi j dcc. Rccognoscimus, de praesentiu tenore notum esse volumus uniueriis, quod quum sanctissimus in Chrillo

Pater,de dominus Iulius diuina prouidentia sacrosanctae Rom. Vniuersa- desinove.

lis Ecclesis summus Pontifex Dominus noster Reuerend. si pius, de repetitis vicibus nos pariter, & Serenissimu, atq; Excellentiss. Principem Dominum Ludovicum RegemFrancis fratrem nostrum carissimu,aliosq; Christianos Principes instantissime admonuerit,ut tanquam veri, de deuoti filii Ecclasis vellemus ad conseruationem Christianae Rei p. intendere, quae in dies

386쪽

366 LIBER

in dies a truculentissimis Turcis,dc caeteris infidelibus maximas iacturas patitur,ac etiam ad conseruationem iurium, de bonorum sanctae sedis Apostolice, atquc Beatitudinis suae totis viribus nostris a sistere ad recuperationem eorum,quae postposita fide,omnique Religione contempta, nulla habita ratione aequa. honesta.dc iusta Veneti pluribus iam annis de Beati Petri,& Sanetae Rom.Ecclesiae patrimonio tyrannice inuaserunt, Vsurpartit,& occuparunt,ac de praesenti nullo iusto titulo indebite occupant,& detinent,cui exhortationi sanctissimi D. N. Nos Imperator praefatus pro sincera nostra in sedem Apostolicam obseruantia ut par est parere volentes huiuscemodi defensionem, Sc conseruationem Rei p. Christianae, necnon incrementum Sanctae Sedis Apostolicae iuxta maiorum nostrorum vestigia, Sc exempla,tanquam etenim illius Ad uocatus, Sc protector cum summo desiderio amplecti, & susci pere fuimus semper ex animo inclinati,cO- siderantes etiam grauissimas iactura'iniurias,rapinas, damna quae praefati Veneti nedum Sacro saneta Sedi Apostolicae. Sed de Sacro Romano Ath. cim. Imperio, Domui Austriae, Ducibus Mediolani, Regibus Neapolitanis, de 1ia' si aliis multis Principibus violenter intulerunt, illorum bona, possessiones, φή ciuitates,oppida, perinde ac si in communem omnium perniciem conspirassent,tyrannice occupando,dc usurpando, propter quod non solum salubre,utile,& honorificum,sed de omnibus praedietis necessarium esse existimamus,ut omnibus ad iustam vindictam excitatis tandem ad restinguendam insatiabilem Venetorum cupiditatem,de dominandi libidinem tanquam ad commune incendium accuratur,iunetisque viribus,& armis bona per eosdem Venetos ablata,& occupata recupercntur,dc re integrentur,

eaque de causa nuper Illustrisis. Principitiam Margaritam Archidiacissam Austriae. Ducissam Burgundiae relictant viduam Sabbaudiae filiam nostra Carissimam ad ciuitatem nostram Imperialem Cameracensem misimus, quae vigore picni,dc sussicientis mandati nostri tanquam spiritalis nostra in hac parte procuratrix post coclus atra generalem pacem inter nos, dc supranominatum serenissimustatrem nostru Regem Franciae, cum Reue ei . h. scndisS.in Christo patre Domino Georgio de Amboisia, tit . Sati Sixti san etae Rom. Eccl. praesbytero Cardinale Rothomagense,ac sedis Apostolicet per Franciam de latere Legato faciciati se in hac parte fortem nomine Sanetissimi D. . etiam iam dieii Serenissimi Regis Franciae, fratris nostri ad hoc deputato procuratore,ac cu Spectabili Iacobo de Albion milite Sereni sisimi Regis Arragonum oratore, dc ad hoc etiam speciali procuratore,

tractauit,iniuit,fecit, conclusit,de iurauit,ac literis suis roborauit foedus, cosederationem.vnionem, Se ligam contra ipsos infideleS, ac etiam contra Venetos iuxta capitula puncta.de Articulos quarum literarum, capitulorum, punctoriim,Sc articulorum,tenor de verbo ad verbum sequitur, dc est

talis. In primis quia hodie nos cum praefato Domino Cardinati Rotho magensi

387쪽

magens Legato Se ex praedictorum sacratissimi Domini Imperatoris, de

Christianissimi Francorum Regis nominibus iniuimus,le coclusimus pacem generalem, atque consederatione,in qua etiam inter caetera, sanctis. simum in Christo patrem,& Dominum D. Iulium ij.diuina prouidentia. S. Rom. Eccl. summum Pontificem dominum nostrum obseruantissimu, de serenissimum Arragoniae Regem inclusimus,atque utrique parti adhuc facultatem reseruauimus infra quattuor menses posse alios suos consederatos nominare,ic eidem paci,seu consederationi includere,& quoniam Ueneti in maximum praeiudicium sanctae sedis Apostolicae, sacrique Romani Imperil,& dominorum Austriae,ac Christianissimi Regis Fracta ad causam Ducatus Mediolani,ipsiusque Serenissimi Regis Arragoniae ad causam Regni Neapolitani iandudum tyrannice,& violenter occuparunt,de tinuerunt,& praesentialiter usurpant,occupant,dc detinent, quamplurimas prouinciasvrbes,& dominia ipsis sacratisiimo Domino Imperatori, de regibus praenominatis singula singulis referendo pleno iure pertinentia, tra-xum subditos,nec alios communes hostes contra quos mouendum est bellum,pro consederato,vel consederatis suis nominare,seu huic paci,vel confederationi hodie factie qualitercunq; includere.Quinimo praefatus Dux. de dominium Venetorum,atque eorum subditi a praefata pace,& confede Tatione prorsus debeant este exclusi,item actum est, Sc conuetum, quod sit na spiritalis liga, unio,amicitia,atque consederatio inter sanctisiimu D. nostrum Papam,Sc inter pr dictos sacratissimum.D. Imperatorem, Romanorum,& Sereniss. Franci Sc Arragoniae Reges contra ipsum Ducem de Dominium Venetorum, atque eorum subditos pro recuperatione, seu Teintegratione omnium deperditorum,item pro celeriori huius rei expeditione actum,& conuentum est,quod ipsi sanctissimus D. . Sc Serenisi. Franci de Arragonis Reges,de ipsorum quilibet cum sussicienti militum, dc peditum exercitu,ac cum Artellaria necessaria teneantur infra diem primam Aprilis proxime venturam pro recuperatione antediet communibus armis eosdem Venetos hostiliter inuadere,nec prius a praedicta inuasione seu guerra, aut armis per alique eoru desistetur,quam omnino,& tegre Apostolica sedes recuperauerit Rauennam,Cerviam, Fauentiam, dc e . . Ariminum,earumque districtus,ac alia oppida I molae, Sc Cesenae cu om- - iri renibus earum iuribus,& pertinenti ,ac omnia alia quae de statu, de iuribus Ecclesiae Romanae disti Veneti occupant,& detinen id pr fatus Sacratis. simus Dominus Imperator recuperauerit.Roueretum, Veronam, Padua, Vincentiat Taruisium, rutvlium, cum territori h& pertinenlijs eorum,

nec non Patriachanim Aquileiensem cum singulis suis pertinenlijs, omniaqued by Co

elatum,& conuentum est,inter nos nominibus antedictiS, quod nec lacratissimus Dominus Imperator Romanorum,nec Christianisiimus Francorum Rex debeant nec nossint. Ducem Sc Dominium Venetorum,aut eo-

388쪽

363 LIBER

niaque alia loca,& dominia per ipsos Venetos in hoc ultimo bello captai de occupata ex terris, & Dominijs domus Aultria de pari modo ipse Christianissimus Francorum Rex recuperauerit totaliter Brixiam, Bergomum, Cremam,Cremonam,Geradaldam,cum singulis ipsorum locorum districtibus.territorijs,lc partinenlijs,& generaliter omnia ea quae fuerunt antiquitus de Ducatu, N: domo Mediolani,& praedecet serum ipsius Christianissimi Regis in eodem Ducatu,& similiter ipse Serenisi.Rex Aragonum

recuperauerit ea omnia,quae ipsi Veneti de Regno Neapolitano, N ex pretcessoribus in ip Regno quouis modo abi uterunt,& usurparu ac de prε senti quo viscolore usurpant, detinent, de occupant,videlicet.Tranu, Brundusium.Otrantum,& Gallipolim,de omnia alia quae de Regno Neapolitano per eos occupantur,item poterunt etiam illustiis Dux Sabbaudie pro Regno Cypri,de Dux Ferrariar,dc Marchio Matuat pro recuperatione eorum quae dicti Veneti eis detinent,& occupant,se huic lige adiungere, de in A L. hac consederatione se includere, item quod etiam sit facultas Sereniss. Res; - gi Angliae se includendi in hac consederatione,& liga contra Venetos siue ad offensionem, siue ad defensionem tantu, siue ad utrunque pro ut ei melius videbitur,ac pleraque alia huic foederi ad Camaracum per partiu oratores ascripta suere,quae nos breuitatis causa omittimus, ea autem reges soliuὐsa cii sigillorum suoru munimine roborari iussere. Die quinto Ianuari. Millei UM simo,quingentesimo,nono: At PatreS in talo Europae totius motu ad Imperium tutandum conuersi sedulo copias,commeatuSque parare:VrbeS comunire,ac cuneta diligenter curare,quae futuro bello usui fore viderentur: Veneruntque Senatus iustu e Creta sagittaris qui Zagdari vocantur: Agr ,ah ite, ac semiserum genus hominia,Sc ex Peloponesso,ac tota Graecia equitat . ita leuis armaturae.Stratiotae vulgo nuncupati. Deinde ex Campania, Appulia,Lucania, Latio, S ex Cisalpina.Gallia delecti milites Veterani, re Tyrones,viri fortissimi, censaque sunt in castris Venetis supra triginta peditum,ac septem leuium Cataphractorumque equitu millia: quarum Omnium copiarum Imperium Nicolao Ursino Pitiliani comiti a Senatu de mandatum est multique cum eo aderant clari bello Duces, Barth. Liuia-

Nesim, nu'gubernator exercitu'Vir acer,& intrepidus,Petrus Montanus, Ioannes

R Paulus Manfronus,Citolus Perusinus, Dyonisius Naidus, Ioannes Graecus, Lactantius Bergomensis,Franciscus Gambara, Ioannes Siccus, Sonci-L- . nus BenzOnus,legati autem eran Georgius Cornelius,5 And. Grillus, vi exercitu. ri summi,S amplisiimi,parique armatorum numero hostiles copiae in capiam eductan. Rexque ipse Ludovicus aderataeum omni fere Gallis nobilitate:ac magna bHelvetiorum manu,& iam in Flamminiam Pontificis copis sub Francisci Urbinatis auspici js irruperant. Bellumque ab ea parte Uenetis illatum.Quibus etiam a Pontifice lacris interdictum est,& ex Hispania,Cermaniaque noua soci js Gallis auxilia aduentare nunciabantur: totaque

389쪽

taque Europa in Venetos arma terra, marique parabat: Quare Patres, ut hostibus undique occurrerent. Zachariam Lauredanum cum insiste abi- st t iuremium, celociumque clatse in il gna cum aduersus Germanos misserunt: munus.

Et Marinum Georgium Bergonaum. Si forte inde aliqua ab iis bellica vis G eta. repente ingruat. Alia quoque classis instructa est, quae Appuliae littora tueretur. Eamque Ioannes Maurus vir impiger ductavit. Et Arimini tuendi iba.Miu Aloysio Armerio prouincia Decreta. Laurentius autem Sagredus mafiti- Α mam Flamminiae oram,& Sebastianus Maurus cum armatis cymbis proxima fluuiorum Padi, Athelisque ostia lucri iussi sunt: Primoque ad Pon- mediis. te nauicum Venetus exercitus consedit: Holles vero sub signis ex Mediolano ad Abduam usque progressi omnia fuga, δc terrore complerunt: Carolustiue Dambosia, fluuio repente sit perato iussu Resis Triuili uim cum instructa Gallorum manu aggreditur,territique oppidani statim dediti O- ia. i , nem secerunt,captique sinita Callis praesidi j ductores Vitellius, Naidus,&Braccius cum Paulo Memmo prctore de Iustiniano Mauroceno Pelopone Isiaci equitatus praeseeto,quod infatis bina Venetis belli orne fuit: Triuiiij inexpeetata defectio omnia circum oppida plurimum coterruit, fuga passim ex agris facta em Gallis cuneta igni,ferroque vastantibus Carraua giu inde hostes cui BemardinusTaia perius prserat armis tentariit: sed eos

cum caede a moenibus Venetus repulit, Et ex alia parte Franciscus Gon2 aga cum Galloru auxiliari manu in Abduanam Glaream prorumpens Casalemaius subita ciuium proditione cepit. ius oppidi Aloysius Bono tunc praefectiaram gerebat, in potestatemque hostium venit: eodemq; armoruimpetu Asulam Gon aga aggreditur.Vbi Federicus Contarentis vir impi pa Cia ger cum mercenario milite aderat,hostem sis facile ab oppugnatione ma ς' te habitum reiecit. At in Flamminia Pontificius milesBre segellam bellico apparatu ferociter inuasit. Oppidum autem aedito monte situm octingentorum militum prssidio munitum irritos holitu facile reddebat conatus, Nec procul aberat Ioan.Paulus Man frontis cu .aa Venetis copijs, qui proximum collem insederat,vi oppidanis subsidio festinanter esse pollet: si res ita exigeret,ic hostes in dolum versi propinquo in nemore insidias positere, paucique ex his ad oppidum accedentes Venetum in certamen prouocant: qui lacessitus in Bre segetlesium consipediu praelium capessere non dubitauit,ancipitique aliquandiu marte pugnatum: emptionepostea ex oppido facta, Venetus egregie vincebat: tum dato a Pontificio Duce signo hostium armata acies ex insidiis subito prodi jt: siil, cuius improuissim acce Dsum Mansroniani primum turbati fiunt: Deinde Ecclesiasticis armis urgentibus statim terga vertunt,ad oppidumque rcfugiunt. Insequutusq; eOS mina alacritate hostis per portam turris pariter cum Veneto in oppidum irrupit,canique eo impetu multi,reliqui se in arcem recepere cum And. Basilio praetore,de Ioa.Paulo Masrono: At hostes statim admotis sneis machinis, ab hoste

A A a bellicisque Ur

390쪽

3TO LIBER

bellicisque alijs operibus munitissimam arcem oppugnare sedulo student. ij tamen cepe repulsi sunt: inanim conatu primo impetu vis illata: postea

dum noua oppugnatio paraturi oppidani territi deditionem fecerunt:Ue-inereque Manfronius,& Basilius in hostium potestatem: In Russium inde victor conuersus oppidum aggreditur: statimque ex Rauenna socijs subsidium armatorum missum sub Ioannis Graeci viri sortissimi ductu. cum quo hostis obuiam ei rapto agmine progressus manum conseruit: Certatumque dubio aliquandiu marte;Demum Cathastactorum cquitum impetu Venetus degrauatus,hosti cessit: Et Ioannes Graecus,dum suis in acie praesto adest, fortuito praeferocis equi lapsu in hostium potestatem venit: captiuusque in castra perducitur.tum Russiani amillo duce,quia nulla alia salutis spes supererat,deditionem secerun permissumque est militibusara Fauisti ditis armis, ex oppido quo Vellent, impune discedere. Fauentia quoque secundam fortunam secuta ad victorem desecit: de quamquam res in Flamminia aduersae erant: haud tamen multum Patrum animi commo- uebantur: quum ciuitas spes omnes suas reparandi Imperi, iniecisset: in florentissimi exercitus vicibus: Qui aduersus Gallos ab Abduam consc-derat . ubi totius belli moles incubuerat, Crebris itaque literis Senatus

Imperatorem, & Legatos admonebat, ne temere quicquam agerent: ne ve nisii in extremam necessitatem adducti cum hoste confligerent: Interim fines, agros, urbes, sociosque tuerentur. His a Senatu mandatis acceptis, omnia Imperator provide agebat. statuitque Triuilium

iam antea Gallorum armis occupatum oppugnare, Sc quoniam certus erat. hostes ad impediendam expeditionem viribus usuros : Exerci

tum ex militaris disciplinae more egregie instruxit: ut si pugnandum

esset: Paratas in hostem explicaret acies: cas autem quadruplici ordine disposuit, in quarum qualibet supra octo millia peditum, equitumque leuis, ac grauis armaturae continebantur: Priusquam tamen castra mouerentur. Pitilianus Imperator aduocata concione ita in exercitus Pitiliani conspectu locutus est. Si unquam iustam militandi causam viri fortissimi habuistis, hoc sane bello honesta, legittimaque arma vos induisse video: nam Venetum defenditis Imperium, unaque Italiae libertatem, Quae omnia Reges isti foederatis armis euertere moliuntur. Inhumane autem , impieque agunt; Quando sola dominandi libidine, magnis bellorum motibus excitatis, ius, fasque in rebus humanis tam impudenter Violant, ecce enim, qui pacis author esse debuisset, in dirum prorumpit facinus, te Iuli Pontifex appello, quo duce, quo suasore tau tum bellum in Venetos exarsit, ex radice sola inuidiae ortum, quum Venetus hodie Deorum immortalium benignitate opulentissimum terre stre, maritimumque possideat Imperium. Hinc Ponti sex, Gallus, Ger- manus, FHispanuque Reges ad Camaracum sedus, societalcm lue inter se

- contraxere:

SEARCH

MENU NAVIGATION