Laudatio in funere Ludouici 1. Hetruriae regis habita in sacello pontificio a Marco Antonio Cattaneo ex protonotariorum collegio et S. Congregationis consultae ponentibus

발행: 1803년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

profitemur divinae fidei, ac doctrinae ea sit vis, atque efficacitas, ut in funere maximorum , et innocentissim rum hominum spem potius de nova ipsorum beatitate fovendam, quam nostro desiderio indulgendum admoneat, non solum mihi de regiis laudibus dicendum, verum etiam

ita dicendum putavi, ut oratione mea sustinerem potius, quam inflecterem constantiam omnium, et lacrymas abstergerem potius, quam excitarem. Quod enim LUDOVICUS nos reliquerit, gravissimum profecto omnibus, sed id tamen accidit, quod lege communi, ac necessaria aliquando fieri oportuisset; in quo sane qui se imp tientius efferat, nae ille mihi stultissimus videatur, qui constituto naturae ordini quodammodo irasci, et ipsi pra potenti omnium Domino audeat reluctari. Quod vero tanta in hoc Rege, ac tam singularis virtus extiterit, ut vix ea majus quidquam fingi, aut eidem par excogitari posse videatur, laetandum potius, quam dolendum arbitror , quum divinae pietati visum fuerit eum quantocyus regni mortalis exuviis, seu potius speciosa ista humanae magnitudinis veluti sarcina liberatum eo secum, quod peramus, adducere, ubi immortali. ac vero beatissimae quietis regno frueretur. In hae vero texenda justissima laudatione minime nosii sumus, qui ea omnia, quae LUDOVICUS tum pro

12쪽

subjectis auctoritati suae provinciis, tum pro Catholicae Religionis incolumitate, atque incrementis Sancte, pie, magnificeque gessit vel dicendo exornare, vel enarrare, ac enumerare tantum velimus. Tam varia enim, tam magna, tam multiplicia fuerunt, ut vix videantur ea vel a pluribus regibus uno anno, vel pluribus annis ab uno rege confici potuisse. Itaque cursim, quod fert indicta orationi brevitas, praecipua, ac maxime nobis accommodata perstringemus , ut eorum recordatione et justum Nomini, Μemoriaeque ejus pietatis nostrae officium persolvatur, et spes communis de comparata per eum caelesti immortalitate confirmetur, et perenne quoddam vi tutum ipsius monumentum, quod commendationi simul ipsi, et exemplo caeteris sit sempiterno, manibus veluti

nostris exstruamus.

Cum institutio prima mores fingere soleat, et ad eam plerumque normam ingenia componantur, quae teneris adhuc iisdem domestica auctoritate proponitur, non

est, quod miremur adeo praestanti LUDOVICUM Regem ingenio, adeo probis moribus fuisse, si et unde originem duxerit, et apud quos adolescentiam exegerit recordemur . Iis quippe usus est parentibus, qui ad pietatem, ad religionem, ad virtutes quasque tum publicas, tum privatas rebus magis, quam verbis, exemplis magis ,

13쪽

quam praeceptionibus puerum informarent. Quis enim FERDINANDI BOR BONII Hispaniarum Infantis, et MARIAE AMALIAE A UsTRIACAE nomen ipsum omnibus praestare laudibus non agnoscit, quas iis dicendo impertiri possem λAb his datum excolendae Filii pueritiae munus homini, quem antea in sacra religiosi instituti obscuritate veluti abditum, mox infularum Parmensium dignitate auctum vidimus, Adeodato Turchio. Deus bonet Cui viroi Quantum omnibus virtutis exemplis spectatot Quantum omnibus eloquentiae, doctrinae, sapientiae ferme divinae ornamentis praeditot Quo sane viro LUDOVICUΜ f lici admodum , ac docili natura per se comparatum disciplinis omnibus, quibus puerilis aetas impertiri debet, imbuente, maturius veluti in stirpibus, et arboribus ii vim tutis ex eo flores erumpebant, qui futurae magnitudinis spem, uberrimosque fructus portenderent. Nihil est in hominum sapientia, nihil in literis, nihil in facultatibus quibusque ingenuis, quod aut ad victus elegantiam, aut ad consuetudinis amoenitatem , aut ad otii ipsius delectationem pertineat, in quo non modo qualemcumque laudem non sit assequutus, sed cum e cultissimis in unoquoque genere hominibus non potuerit comparari. Quamquam haec, quae magna in caeteris videri possunt, vix quisquam in LUDOVICO suspiciat

14쪽

II prae illis multo gravioribus, ac praestantioribus , quae hominem non modo jucundum, sed et perutilem omnibus, ac maxime salutarem essiciebant. Quibus sane virtutibus

jam in adolescente maximis capiendis, quum patrii fines angusti viderentur, non sine divino consilio ad Augustum Patruum CAROLUM IV. Regem Catholicum, A gustamque Amitam ALOYs IAM MARIAM TEREsIAM R ginam in Hispanias se contulit. Magnum illud sane, et amplissimum omnino imperium est, ita ut is Oceanus, qui terras omnes antea circumscribere putabatur, ab hoc regno utrinque conclusum duorum maximorum orbium conjunctione terminetur; a

que iste sol, qui universum caeli ambitum diurna conversione complectitur, intra ejusdem regni fines et oriatur simul, et occidat. Haec LUDOVICO juventutis palaestra

obtigit, hoc ejus virtus theatrum , et Veluti campum , in quo se ostenderet, nacta est. In quo quidem ita se gessit, adeoque se omnibus, in primis autem Patruo suo CAROLO probavit, ut quo arctior inter eos, suaviorque ex duplici cognationis, atque assinitatis vinculo conjunctio effceretur, suam ipsam in matrimonium Filiam, ac delicias ΜARIAMALOYsIAM Catholicus Rex eidem peramanter collocarit. Sed hoc minime aequum videbatur, ut tanta morum suavitas, tanta ingenii facilitas sub umbra veluti dome-

15쪽

stici diadematis otiosa delitesceret. Quemadmodum βο-lem, atque astra non eo descripta, ac disposita summus rerum opifex in caelo esse voluit, ut sibi tantum ipsis colluceant, sed maxime, ut splendore quaquaversus diffuso tenebras subjectorum orbium discutiant; ita quum idem ex inexhaustis illis suis thesauris eximia quaedam, ac singularia beneficia in quemquam confert, non ipsius modo, in quem illa confert, sed etiam, ac nescio an magis eorum plurimorum rationibus videtur consulere, qui ejus unius ope ad bene, beateque vivendum perducendi sunt. Ampliora igitur, et sublimiora erant Dei optimi Maximi de LUDOVICO consilia, quam ut diutius in

alieno quamvis domestico regno Versaretur, qui animum ad regnandum omnino natum a natura ipsa, dum orir tur acceperat. Itaque humanissimae, cultissimaeque Hetru-' scae Nationis Rex constitutus una cum Augusta Conjuge, et Filio supremum regni gubernaculum suscepturus in Italiam reversus est. Quo sane itinere magnis eumdem honoribus cum omnes prosequuti sunt, tum inclytus potissimum, et clarissimus Gallicanae Reipublicae Consul Primus, qui et advenientem suavissime excepit, et Parisiis aliqua tisper commorantem nobilissimis ossiciis complexus est. In regno autem suo quemadmodum versatus sit nihil dico, eum id in memoriam revocare satis Sit, eam

16쪽

fuisse Hetruriae tum temporis conditionem , id veterum rerum desiderium, novarum sollicitudinem, ut satisfacere utrique rei ejus tantum videretur, qui superiori quadam, ae pene divina bonitate omnium simul admirationem, et benevolentiam excitaret. Atqui novi Regis tam spectata filii omnibus, et probata humanitas, pietas, prudentia,

ut hominem in eo summo tempore non casu aliquo, aut

humano consilio, sed singulari potius supremi Numinis beneficio oblatum, ac datum sibi videre visi sint. Itaque

quoties locus datus est plurima, et ea publica, et ea minime ambigua testimonia dederunt ejus, qua suum Regem complectebantur , caritatis. Mitto heic solemne, quo Semel, iterumque Hetrusci homines ei se obstrinxere, saeramentum ; mitto supplicationes ad templa omnia, et aras, quotiescumque Augustus Rex valetudine, qua valde di ficili semper, et tenui usus est, laboraret; eadem Vero restituta pubblicas gratiarum actiones, ferias, spectacula, communis laetitiae signa, quae tantis praesertim hominum studiis , tanta frequentia, tanta constantia celebrata non consuetudini serviendi, sed voluntatis explendae animo tribuenda omnino Sunt. Μitto, inquam, haec omnia. In mentem veniat ejus

diei, quo die LUDOVICUS. ut Barcinone solemnibus

interesset sponsalibus, quae FERDINANDUM inter Virum

17쪽

Is Asturiae Principem, et MARIAM ANTONIAM BORBONIAM FERDINANDI IV. utriusque Siciliae Regis cujus Regis in me, gentemque meam beneficia nulla unquam delebit oblivio) filiam, nec non FRANCIsCUM inter Virum utriusque Siciliae Heredem Principem, et ELIs ABETHAM BOR BouiΑM Catholici Regis Filiam celebrabantur, maritimum cursum suscepit. Qui motus, Deus immortalis, urbium, oppidorum, vicorum omnium t Quae votat Ouae lacrymae hominum i Ut mihi quidem videatur ea navis, qua LUDOVICUS una cum Augusta Conjuge vehebatur , votis communibus onusta transmisisse, eadem vero cum reverteretur, non tam impetu, ac spiritu Ventorum, quam fidelibus populi desideriis acta celerius 'appulisse. Quod cum obtigit, tanta filii gentis universae

laetitia, tantus multitudinis concursus, tanta locorum frequentia, ac celebritas, ut non homines modo, sed Hetruria universa suis veluti convulsa sedibus in occursum reduci Augusto festinare videretur. Hei mihil Dolorem hoc loco altius animo infigi, ac vulnus inflictum recrudescere mihi sentio. Quam brevi haec omnia conversa suntl Quam cito gaudio luctus, moeror celebritati, hilaritati lacrymae successerunti Quatuor vix mensessuerant illius diei solemnitatem consequuti, quum suum

Hetruria LUDOVICUΜ desideravit. O spes illas falla-

18쪽

I eest O praeposteram laetitiam l O rerum humanarum inis certam Semper, atque infaustam conditionem l Quanto autem moerore fimus regium homines prosequutos tandem judicabimus, qui paucorum dierum desiderium aequo animo ferre non potuerint 8 Cujus quidem argumenta adeo luculenta, ac flexanima extiterunt, ut ex dolore, quem ex morte ipsius acceperunt, quam fuerit omnibus in vita jucundus patefactum sit.

At nemo profecto quod ita fuerit LUDOVICUΜ

Ηetruria complexa mirabitur, qui ad illas animi dotes paullisper attendat, quae tantos ipsi suorum amores conciliabant. Ac mihi quidem longe a justa rerum aestimatione aberrare videntur ii, qui sic opinantur, rei militaris peritia, et bellicis rebus gestis, Viri Principis magnitudinem praecipue, atque adeo unice contineri, ut nisi facta ejus obstrepi clamore militum, et tubarum clangore audiant, vix ullam eorum rationem ducant, quae ad pacificam regni administrationem, et populorum in otio incolumitatem tuendam pertinent. Nos vero ita teneamus, suam esse, et illam quidem non mediocrem laudem tribuendam iis, quorum nomen victoriis, et triumphis inclaruit; verum studia pacis, et humano generi longe utiliora , et, comparatione rite instituta, aeque difficilia, vel majorem, vel non multo certe inferiorem, quam bellu

19쪽

nulla dos est, nihil eorum, quae in summo, ac perfecto populorum moderatore requiruntur, quod in LUDOVICO, et quidem valde eminenti gradu non inesset. Facilitate fuit tanta, ut quem majestas Principem Virum, qualis vere erat, ignaro cuivis primo statim adspectu proderet, eumdem infimis in aditu communem putares. Humanitate vero ejus nihil fingi majus potest, cum omnium calamitates suas duceret, et ad inopiam egenae multitudinis levandam , cum fiscum in publicas necessitates reServaret, privatum aerarium exhauserit. Quid dicam de prudentia, quae regum administra, et comes quotidiana est, ut nullum sine ea vestigium tuto iisdem facere liceat Z Quid de justitia recta, inquam, illa, et constanti voluntate reddendi cuique suum, et nullo hominum ipsorum facto discrimine, tantum pro cujusque in rempublicam promeritis poenas, et praemia distri

buendi Z Utramque porro summam in LUDOVICO

fuisse tum ex iis, quae passim diceret, tum ex iis, quae

semper ageret, tum ex aliorum sermone, tum ex rebus

ab ipso gestis cognosci potest. Iis, qui in summa rerum potestate a Deo constituti Sunt, uniVersa, quae ad publicam administrationem pertinent, per Se tantum agere vel integrum omnino non est,

20쪽

vel labososum maxime, et periculosum esse solet. Hinc praecipuas, et graviores tantum res per se ipsos viris principibus expedire concessum est, in caeteris subsidi riam aliorum operam adhibere, auctoritatemque delegare suam eosdem oportet; ut is demum regnare sapientissime, Suosque beatissimos praestare censeatur, qui in adjutoribus, et participibus curarum supremarum deligendis consilio maxime, et ratione ducatur. Hic ergo eos amplissimos, honestissimosque viros sibi ministros adjunxit, quorum nemo muneri suo fungendo non apprime idoneus existeret; quos a me praesertim tam multos n minari profecto non est necesse, cum ipsa satis ornamentorum suorum luce cuivis manifesti sint. In legibus denique ferendis, quod maxime summae auctoritatis est,

id egit perpetuo LUDOVICUS, ut neque earum multitudine suos obrueret, neque inutilitate molestiam iisdem inferret. Paucae numero, simplices, sapientes adeo Visae sunt ejusdem sanctiones, ut nullam earum libidine, singulas vero necessitate permotum eumdem tulisse homines judicarint. Quid Z Caetera illa, quae vel aeque necessaria Sunt

sceptrum moderanti, vel certe eum valde exornant, atque

commendant, quanta in LUDOVICO fuisse existim mus λ Commercii studium, ac patrocinium, praesertim in

SEARCH

MENU NAVIGATION